Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Lobus frontalis
Cognitores
TA 14.1.09.110
Anatomia macroscopica
Lobi cerebri
Lobus frontalis in parte anteriori cerebri locatus.
Lobus frontalis sinister
Superficies inferior lobi frontalis
cum structuris medialibus sinistre depictis.

Lobus frontalis est unus ex quattuor lobis corticis cerebri et simul maximus eorum. Anteriore parte utriusque hemisphaerii cerebri situs uterque lobus frontalis obducitur cortice frontali, cui cortex praemotorius et cortex motorius primus atribuuntur. Pars anterior (sive rostralis) lobi frontalis obductus cortice praefrontali est.

Lobo frontali gyri quattuor principales sunt: unus immediate sulco centrali anterius gyrus praecentralis compositus, tres subsectiones gyri frontalis: gyrus frontalis superior enim, gyrus frontalis medius, et gyrus frontalis inferior. At gyrus frontalis inferior ipse in partes tres videtur: pars orbitalis, pars triangularis, pars opercularis (sive area opercularis).

De area tegmentali ventrali lobus frontalis abunde viis dopaminergicis informationem et stimulationem recipit. Cui sociata sunt systema remunerationis, attentio, memoria, meditatio, et incitatio.

Detrimentum lobi frontalis functiones cogitationis gravissime deminuere potest[1].

AnatomiaRecensere

Gyri lobi frontalisRecensere

Utroque lobo frontali gyri cerebri quattuor sunt: Gyrus frontalis superior, gyrus frontalis medius, Gyrus frontalis inferior, Gyrus praecentralis. Sulci et praecentalis superior et frontalis superior inter se communicant.

Gyrus frontalis superiorRecensere

Gyrus frontalis superior sive gyrus marginalis immediate infra convexitatem hemisphaericam situs est. Infra invenitur sulcus frontalis superior versus gyrum frontalem medium, ac posterius perpendicularis sulcus praecentralis (superior) adversus gyrum praecentralem.

Gyrus frontalis mediusRecensere

Gyrus frontalis medius inter gyros frontales et superiorem et inferiorem invenitur, terminatus supra per sulcum frontalem superiorem, ac infra per sulcum frontalem inferiorem, denique posterius adversus gyrum praecentralem per sulcum praecentralem (et superiorem et inferiorem)

Gyrus frontalis inferiorRecensere

Infra gyrum frontalem medium gyrus frontalis inferior situs est. Partes eius inferiores ipsae in tres dividuuntur, ab postiore ad frontalem: pars opercularis - pars triangularis - pars orbitalis. Infra sulcus lateralis (sive fissura Sylvii) iacet. Rami eius ascendens pars triangularis ab operculare, eius horizontalis pars orbitalis ab triangulare separant. posterius sulcus praecentralis (inferior) adversus gyrum praecentralem.

Gyrus praecentralisRecensere

Invenitur gyrus praecentralis (sive area praerolandica sive gyrus centralis anterior) inter gyros frontales, supra dictos, et corticem motorium principalem (sulco centrali separatum). Est locus corticis motorii primi, sive area Brodmanniana 4 (BA4).

Providentia vascularisRecensere

Providentia arterialisRecensere

Parenchyma lobi anterioris sanguinem arteriarum cerebri et anterioris et mediae ope, ambae ex arteria carotis interna orientibus, recipit. Apoplexia cum interruptione fluxus arterialis cuiusque ambarum arteriarum functionem parenchymatis cerebralis gravissime deminuere potest.

Effluxus venosusRecensere

Sanguinis venosi effluxus imprimis per venas superficiales ascendentes fit, deinde sanguis in sinum sagittalem superiorem, postea in sinum transversum fluit.

PhysiologiaRecensere

Lobis frontalis munera cogitationis sunt. Pro eis nexus ab cerebri aliis regionis pernecesse sunt. Ita areae frontales de mesencephalo copias fibrarum nervalium, quarum synapses neurotransmissorem dopaminum portant, recipit. Cui sociata sunt systema remunerationis, attentio, memoria, meditatio, et incitatio. Nexus ab mesencephalo in cortices vocitantur mesocorticales et nexus dopaminergici in structuras corticales frontales generaliter nominatur systema dopaminergicum mesocorticale.

Systema dopaminergicum mesocorticaleRecensere

Munera corporis ut motus et cogitationes in parte coniuncta sunt cum functionibus nucleorum mesencephali dopaminergicorum ut campi retrobulbaris (A8), substantiae nigrae (A9), et areae tegmentalis ventralis (A10).

NotaeRecensere

  1. Cummings J. L. (1995). "Anatomic and behavioral aspects of frontal-subcortical circuits". Annals of the New York Academy of Sciences 15 (769): 1-13 

BibliographiaRecensere

  • Miller B. L., Cummings J. L. (2018). The human frontal lobes 

Nexus interni