Dementia frontotemporalis
![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Dementiae frontotemporales sunt grex morborum neurodegenerativorum, quibus cellulae nervales loborum cerebralium et frontalis et temporalis affectae sunt et postremo degenerant. Structurae affectae ad motus animi et mores sociales et linguam valent, quo fit, ut homines affecti perturbationes morum socialium eorum et loquendi, insuper non raro natura irritabilis ostendunt. Saepe initium morbo Alzheimeriano maturius est, circa annos quinquaginta, sexaginta.

Hodie genera sex describuntur: dementia frontotemporalis varietatis se gerendi, aphasia progressiva primaria varietatis semanticae, aphasia progressiva primaria varietatis agrammaticae nonfluentis, degeneratio corticobasalis paralysis supranuclearis progressiva, et dementia frontotemporalis cum morbo nervorum motoriorum sociata. Detrimentis affecti sunt cortices cerebrales frontalis et temporalis, in neuropathologia vero damnum macroscopicum et microscopicum cellulare degeneratio lobularis frontotemporalis dicitur.
Aegrotis mala praecipue morum progressiva et valde conspicua sunt, quod syndroma frontalis nominatur.
Notio pristina morbus Pick erat, secundum Arnoldum Pick, qui anno 1892 in corticibus frontali et temporali interitum 70% neuronorum fusiformium descripsit.
Definitiones Recensere
Dementia Recensere
Dementia in genere est symptoma, non morbus vel malum suo ipso. Ordo mundi sanitarius (OMS, WHO) dementiae definivit:
- Deminuitio cogitationis et memoriae, et
- effectus vitae cotidianae, velut
- sex mensibus proximis ineuntibis.
Frontotemporalis quoque dementia sensu strictu symptoma definiri possit, at saepe non sit, sed, sensu lato, complexus morborum variorum.
Degeneratio lobularis frontotemporalis (FTLD) Recensere
Ea notio imprimis ad mutationes neuropathologicas in cortices cerebri loborum et frontalis et temporalis observatas spectat.
Dementia frontotemporalis Recensere
Syndroma frontalis Recensere
Casus speciales Recensere
- Dementia frontotemporalis cum morbo Parkinson cum epilepsia anticorporibus VGKC (canales iontici kalii tensione pendentes) sociata[1]
Nexus interni
Notae Recensere
- ↑ Saint M., Alakbarzade V., McLean B. (Mar 2021). "Frontotemporal Dementia with Parkinsonism and Epilepsy Associated with VGKC Antibodies: Case Report and Literature Review". Case reports in neurology 13 (1): 205-10
Nexus externi Recensere
- Situs interretialis consocationis dementiarum frontotemporalium (Anglice)