Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


Imago cerebri hominis a morbo Alzheimeriano aegrotati ab Alzheimer ipso anno 1911 facta.

Morbus Alzheimer[1] vel Alzheimeranus[2] est morbus hominis neurodegenerativus chronicus et communissimum dementiae genus. Hic morbus, qui degenerat dum progreditur, adhuc hodie sanari non potest, et ad extremum in mortem ducit. Causa adhuc nescitur, quod usitate senescendi non est, etiamsi medicamenta sumi possunt ad symptomata mollienda. Appellatur ex Aloysio Alzheimer, psychiatro, neurologo et neuropathologo Germanico, qui anno 1906 morbum investigavit.

Hodie quidem notioni morbi Alzheimeriani significationes diversae adiunguntur[3], verbi gratia definitiones clinicae ac neuropathologicae.

Die 21 Septembris est dies mundi morbi Alzheimeriani.

CausaeRecensere

Morbus Alzheimerianus est morbus hominis. Quo pacto affectus pathologici nascuntur et dein intus in cerebro crescunt nunc etiam inexplicatum permanent. Ad causas explicandum tamen plures hypotheses pronuntiatae sunt, exempli gratia hypothesis cholinergica aut hypothesis amyloidorum aut hypothesis Tau. Etiam inflammatio in enumeratione causarum applicata est[4]. Nonnulli vero casus morbi Alzheimeriani in commutationes geneticas reduci possunt.

Hypothesis cholinergicaRecensere

Hac vetissima, ad quem pleraeque substantiae Morbum Alzheimerianum medendi hodiernae referuntur, eum synthesi reducta neurotransmissoris cetylcholini explicari posse magnopere suggesta est. Quamquam haec hypothesis, cum facile intellegi possit, iam diu dubitationem attulit.

Architectura geneticaRecensere

Increscunt argumenta, quae genetica morbi Alzheimeriani in forum disputationum scientificorum proponunt. Iam non solum nonnullae mutationes in quibusdam familiis, sed etiam polymorphismi nucleotidi singularis[5] genomi momenta processus morbi at protectiva[6] habent.

PathologiaRecensere

NeuropathologiaRecensere

Initium dicendi morbus Alzheimerianus de inopia neuronorum et synapsum eorum in quibusdam cerebri regionibus scribitur. Signum macropathologicum est atrophia earum. Post specialem colorationem sub microscopio dolosae structurae signa micropathologica oculis inspicientibus aperte positae sunt.

PathobiochemicaRecensere

Aggregatio proteinorum pathologicarum, imprimis in synapsibus, maius momentum habet[7]. Etiam homeostasis et vectura mutata intracellularis elementi zinci detrimentose videtur [8].

DiagnosisRecensere

Adhuc variae societates scientificae criteria diagnostica morbi Alzheimeriani divulgaverunt. Secundum ICD-10 morbus Alzheimerianus est morbus neurologiae (G30); et dementia (F00) mutationibus intracerebralibus causa symptoma. Adhuc nonnulla etiam signa, in parte incerta, et e sanguine et ex liquore cerebrospinali nominantur[9].

ICD-10: Dementia et morbus AlzheimerianusRecensere

Ante mortem diagnosis restat incerta. Symptomata sunt dementia, initium latens, progressus tardus. Non ad morbum Alzheimerianum attinent hemiparesis et initium apoplecticum, neque hypothyreosis, hydrocephalus, hypercalcaemia, haematoma subdurale.

Valores ex liquore cerebrospinali investigandaeRecensere

Saepe investigari possunt valores haec[10]:

Criteria NIA-AARecensere

Anno 2011 Institutum Nationalis Senescendi (national Institute on aging, NIA) et Associatio Alzheimerianus (AA) criteria clinica morbi Alzheimeriani divulgavit[11]. Criteria NIA-AA morbi Alzheimeriani

  • probabilis dementia apud morbum Alzheimerianum,
  • possibilis dementia apud morbum Alzheimerianum,
  • dementia, probabiliter non morbo Alzheimeriano causato

definiunt. Anno 2018 idem grex operarius criteria scientifica cum indicatoribus biologicis, ad amyloidum beta (A), proteinum tau (T), et neurodegeneratioem (N) valentes, dedit[12].

Criteria IWG-2Recensere

Anno 2014 grex operarius internationalis (IWG) et phaenotypos clinicos et signa biochimica connectens criteria morbi Alzheimeriani divulgavit[13]. Eventus separationem inter phaenotypum typicum et atypicum fuit.

TherapiaRecensere

Sanatio morbi per medicamenta adhuc vix feliciter apparet. In tractandano symptomata quidem morbi Alzheimeriani quaedam medicamenta excogitata sunt, quae interdum - falsiter - antidementiva vocantur, sed lenimentum applicari possunt. Ea antidementiva dicta communiter sunt inhibitores enzymi acetylcholini esterasis.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. "Dementia in morbo Alzheimer ... praecox ... tardiva [etc.]": vide F00-F09 apud Stetoskop
  2. "Morbus Alzheimerianus": Tuomo Pekkanen, "De morbo Alzheimeriano," Nuntii Latini, 26 Iulii 2002.
  3. Knopman D. S., Petersen R. C., Jack C. R. Jr. (2019). "A brief history of "Alzheimer disease": Multiple meanings separated by a common name". Neurology 92 (22): 1053-9 
  4. Heneka M. T., Carson M. J., El Khoury J., et al. (2015). "Neuroinflammation in Alzheimer's Disease". The Lancet. Neurology 14 (4): 388-405 
  5. Lee S. H., Harold D., Nyholt D. R. et al. (2013). "Estimation and partitioning of polygenic variation captured by common SNPs for Alzheimer's disease, multiple sclerosis and endometriosis". Humam molecular genetics 22 (4): 832-41 
  6. Wolf A. B., Caselli R. J., Reiman E. M., Valla J. (2013). "APOE and neuroenergetics: an emerging paradigm in Alzheimer's disease". Neurobiology of aging 34 (4): 1007-17 
  7. Hashimoto M., Rockenstein E., Crews L., Masliah E. (2003). "Role of protein aggregation in mitochondrial dysfunction and neurodegeneration in Alzheimer's and Parkinson's diseases". Neuromolecular medicine 4 (1-2): 21-36 
  8. Xu Y., Xiao G., Liu L., Lang M. (Dec 2019). "Zinc transporters in Alzheimer's disease". Molecular brain 12 (1): 10.1186/s13041-019-0528-2 
  9. Olsson B., Lautner R., Andreasson U., Öhrfelt A., Portelius E., Bjerke M., Hölttä M., Rosén C., Olsson C., Strobel G., Wu E., Dakin K., Petzold M., Blennow K., Zetterberg H. (2016). "CSF and blood biomarkers for the diagnosis of Alzheimer's disease: a systematic review and meta-analysis". The Lancet. Neurology 15 (7): 673-84 
  10. Jack C. R. Jr., Bennett D. A., Blennow K., Carrillo M. C., Dunn B., Haeberlein S. B., Holtzman D. M., Jagust W., Jessen F., et al. (2018). "NIA-AA Research Framework: Toward a biological definition of Alzheimer's disease". Alzheimer's & dementia 14 (4): 535-62 
  11. McKhann G. M., Knopman D. S., et al. (Mai 2011). "The diagnosis of dementia due to Alzheimer's disease: recommendations from the National Institute on Aging-Alzheimer's Association workgroups on diagnostic guidelines for Alzheimer's disease". Alzheimer & dementia 7 (3): 263-9 
  12. Jack C. R. Jr., Bennett D. A. (Apr 2018). "NIA-AA Research Framework: Toward a biological definition of Alzheimer's disease". Alzheimer & dementia 14 (4): 535-62 
  13. Dubois B., Feldman H. H., et al. (Iun 2014). "Advancing research diagnostic criteria for Alzheimer's disease: the IWG-2 criteria". The Lancet. Neurology 13 (6): 614-29 

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad morbum Alzheimerianum spectant.
  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!