Acetylcholinum
compositum chemicum
Acetylcholinum est substantia chemica organica cum effectu neurotransmissoris.

Forma moleculae acetylcholini
Nomen eius ex structura chemica derivatur; acetylcholinum enim ester ex acido acetico et cholino est.
Systema cholinergicumRecensere
Systema cholinergicum est summa structurarum, quibus synapses cholinergicae vel receptoria cholinergica insunt.
- Synapsis chemica vocatur cholinergica, si neurotransmissor eius est acetylcholinum,
- Receptorium neurotransmissoris vocatur cholinergicum, si neurotransmissor eius est acetylcholinum.
Medicamenta anticholinergicaRecensere
Non pauca medicamentorum effectus anticholinergicos ostendunt, i. e., quod effectus cholinergicos inhibent vel supprimunt.
Demonstratum est imprimis in senectute usum medicamentorum cum effectibus anticholinergicis periculosum esse: Periculum dementiae crescit[1].
NotaeRecensere
- ↑ Coupland C. A. C., Hill T., Dening T., Morriss R., Moore M., Hippisley-Cox J. (Iun 2019). Anticholinergic Drug Exposure and the Risk of Dementia: A Nested Case-Control Study. pp. 10.1001/jamainternmed.2019.0677
Nexus interni
Nexus externusRecensere
Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |