Systema nervosum autonomicum sive Systema nervosum (neuro-)vegetativum sive Systema nervosum viscerale est una ex utrisque systematis nervosi (centralis velut peripherici) partibus et momentum functionis magnum organorum habet. Partes sympathicus et parasympathicus perpetuo ambientia interna responsum ambientium externorum mutant. Noti exempli sunt hypertensio ex angustia, sudor et diarrhoea ex commotione.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Functio systematis nervosi autonomici: Pars sympathicus, quae aggressionem quoque ad organa periphera conciliat, videtur - quamquam haec feles ipsa hic et nunc sympathia non fundit.

Historia

recensere

Discernens condiciones internae externaeque anno 1878 Claudius Bernard primus milieu interne (ambientia interna) usus est[1]. Notio systematis nervosi autonomici a Iohannis Newport Langley oritur[2].

Notio systematis nervosi autonomici hodiernis diebus

recensere

Longe tempore solum notio Langleyianus systematis nervosi autonomici adhibetatur, hodie huius usus tamen notionis a terminologia anatomica animadvertitur: sub caudice A14.3.00.001 enim divisio autonomica sive pars autonomica systematis nervosi peripherici demandatur. Supra annotatio nomen vetum ambiguitatem ponere notat. Quia notio systematis nervosi autonomici non clare inter partes centralem et periphericam distinguat, ideo divisio autonomica rectius aestimanda sit. Adhuc autem conlatio haec de parte peripherica systematis nervosi autonomici atque parte centrali scribit.

Anatomia

recensere
 
Systema nervosum autonomicum. Nervi partis symphathici colore rubro, caeruleo parasympathici. Nuclei medullae oblongatae (superior) et medulla spinalis sunt pars systematis nervosi centralis.

Systema nervosum autonomicum ex partibus systematum nervosorum et centralis et peripherici sicuti postremo effectūs conciliantibus organorum effectorum cellulis compositum est. Intra abdominis viscera systema nervosum entericum dicitur.

Pars centralis

recensere

Centralis sunt neuronorum partis parasympathicae (perikarya), quae et in trunco encephali et in medulla spinali locata sunt:

Centralis quoque sunt neuronorum partis sympathicae perikarya, quae solum in medulla spinali (non in trunco encephali) locata sunt:

Pars peripherica sive divisio autonomica

recensere

Secundum Terminologia Anatomica pars peripherica systematis nervosi autonomici vocatur divisio autonomica[3] (FCAT: A14.3.00.001), ex fibris nervosis et sympathicis et parasympathicis cum ganglionibus autonomicis suis constans, qua transmissiones nervorum ad organa effectoria ducuntur. Generatim quaeque fibrae autonomicae in ganglion autonomicum suum ad alias fibras nervosas transmittuntur. Fibrae ante ganglion praeganglionares, post ganglion invicem postganglionares nominantur:

Pars centralis - nervus praeganglionaris - ganglion - nervus postganglionaris - organum effector

Vero etiam differentia inter partem sympathicam et parasympathicam est: ganglia sympathica prope partem centralem sed procul organo effectore, et ganglia parasympathia procul parte centrali sed prope organum effectorem iacent, ideo fibrae sympathicae praeganglionares postganglionaribus breviores, parasympathicae vicissim longiores sunt.

Nervi craniales

recensere

Nonnulli nervi craniales non (sive non solum) motuum sensuumque agent, sed verum pars systematis nervosum autonomici sunt:

Pars sympathica

recensere

Constituit pars sympathicus ex parte cum centrali tum peripherica, quae vulgo "sympathicus" appellatur. Superant partium periphericarum centra cerebralia ut hypothalamus, truncus encephali, formatio reticularis. Gubernatio localis autem in medulla spinali, ibi in nucleo intermediolaterali fit. Iuxta medullam spinalem utroque latere singularis truncus sympathicus, catena gangliorum paravertebralium (cervicalium, thoracalium, lumbalium, sacralium), se porrigit.

Ganglia sympathica procul ab organis effectoribus, sed prope partem centralem sunt.

Pars parasympathica

recensere

Ut sympathicae parti parasympathicae quoque partes centralis et peripherica est. Generaliter ganglia prope organa effectores, sed procul a parte centrali sunt.

Systema nervosum entericum

recensere

Systema nervosum entericum sive systema nervosum intramurale pars systema nervosum autonomicum functiones apparatus digestorii (sensu stricto) gubernat.

Organorum cellulae effectores

recensere
Systema organum effector cellulae pars autonomica effectus receptoria
Vasa
sanguinea
arteriae musculares sympathica vasoconstrictio α1
venae musculares sympathica vasoconstrictio α1
Glandulae
salivariae
glandula parotidea plexus nervosi
periarteriales
sympathica vasoconstrictio
cellulae serosae parasympathica salivatio
glandula sublingualis
glandula submandibularis
Cutis glandulae
sudoriferae
eccrina
apocrina
Oculi musculus sphincter iridis musculares parasympathica miosis
musculus radialis iridis sympathica mydriasis α1
musculus ciliaris contractio
(accommodatio)
Cor Nodus sinuatrialis sympathica tachycardia
Sinus venosus
Systema
respiratorium
pulmones musculares sympathica Bronchodilatatio
parasympathica Bronchoconstrictio,
secretio
Bronchi
Metabolismus Iecur sympathica Glycogenolysis
Gluconeogenesis
ß2
Adipocyti Lipolysis
Pancreas Cellulae ß parasympathica Secretio insulini
sympathica Deminutio
secretionis insulini
α2
Cellulae α sympathica Secretio glucagoni ß
Systema
urogenitale
Vesica urinaria Musculus
detrusor
parasympathica contractio ß1
Trigonum sympathica contractio α1
Musculus
sphincter
internus
Prostata mm. leves sympathica contractio α1

Nam partes praecipuae et sympathica et parasympathica axones suos sparse in corpus transmittunt, adeo tangunt non solum organa, ut pupillas et glandulas salivarias et cor et pulmones et vesicam urinariam, sed etiam transmissiones chemicae ad vasa sanguinea simul enim et arteriarum et venarum perveniunt.

Physiologia

recensere

Systemate autonomico receptoria structurae afferentes (sensus viscerales) et organa structurae efferentes sunt. Stimuli, qui afferentes huius movent, sunt naturarum et electricae et hormontum et chemicae et corporalis. Regiones cerebrales superiores stimulos accipientes per neurona praemotorica ad rete sympatheticum agunt. Dehinc partes sympathicus et parasympathicus ambientia interna responsum ambientium externorum usque et sustentant et mutant. Sub cerebri gubernatione in hypothalamo et aliis medullae oblongatae et spinalis centris nervi autonomici in vel prope organa et cellulas ducuntur, ubi effectus autonomici fiunt.

Ab stimulis ad systema nervosum autonomicum

recensere

Stimuli et externi et interni, qui signa excitantia systematis nervosi autonomici provocent, structuras hypothalami et neurona praemotorica requirunt.

Receptoria adrenergica systematis autonomici, partis sympathici

recensere
  Conferatur pagina principalis: Receptorium adrenergicum.

Effectus sympathici per receptoria adrenergica transmittuntur.

Sensus visceralis

recensere

Vero sensus in systemate nervoso autonomico multipliciter est. Quisque stimulorum crebro per nervos afferentes in systema transmittitur. Itinera principalia sunt nervi afferentes nervi vagi et nervorum spinalium.

Commovere systema rationibus pharmacologicis

recensere

Quia systemate autonomico quaedam receptoria sunt, ideo scilicet medicamenta pharmacologica cum effectibus receptoriorum systematis autonomici disputata et divisa sunt. Substantiae pharmacologicae quae

Substantiae sympathomimeticae

recensere

Sympathomimetica inter directa et indirecta distinguuntur. Sympathomimetica directa receptoria adrenergica stimulant. Sympathomimetica directa sunt, per exemplum, Naphazolinum (α), Tetryzolinum (α), Salbutamolum2), adrenalinum (et α et ß)

Substantiae sympatholyticae

recensere

Sympatholytica sunt, per exemplum, Alfuzosinum (α), Tamsulosinum (α), Mirtazapinum (α), Bisoprololum (ß), Timololum (ß).

Substantiae parasympathomimeticae

recensere

Quoque parasympathomimetica inter directa et indirecta distinguuntur. Parasympathomimetica directa sunt, per exemplum, Carbacholum, Pilocarpinum. Indirecta, quae cholinesterases inhibeant, sunt Rivastigminum, Neostigminum, Ubretidum.

Substantiae parasympatholyticae ("anticholinergicae")

recensere

Hae receptoria muscarinica sive nicotinica inhibent. Parasympatholytica inhibitionis receptoriorum muscarinicorum antagonistae muscarinicae sunt, per exemplum, Atropinum, Biperidenum, Ipratropiumbromidum, Oxybutyninum, Orphenadrinum. Plantae solanacearum complures substantias anticholinergicas continent.

Mala et morbi systematis nervosi autonomici

recensere

Neuropathiae autonomicae

recensere

Neuropathiae autonomicae sunt passionum grex ad nervos autonomicos spectantes. Secundum initium in acutas et chronicas dividuuntur. Initii acuti sunt syndromata neoplastica, syndroma Guillain et Barre, syndroma Sjögren, velut infectione vel toxino, chemotherapia causa. Initii chronici sunt diabetes mellitus et amyloidosis[4].

  1. Claude Bernard (1878): Leçons sur les phénomènes de la vie communs aux animaux et aux végétaux (Francogallice)
  2. Langley JN (1900). The sympathetic and other related Systems of nerves. In: Textbook of Physiology, ed. Schäfer EA, Edinburgum 
  3. Descriptio nominis divisionis autonomicae
  4. Kaur D., Tiwana H., et al. (Ian 2021). "Autonomic neuropathies". Muscle & nerve 63 (1): 10-21 

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere