Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Truncus sympathicus
Cognitores
TA A14.3.01.002
Anatomia
Truncus sympathicus
Pars abdominalis trunci sympathici, cum plexibus coeliaco et hypogastrico (Indicator in medio visibilis).
Truncus sympathicus
Itinera fibrarum nervalium intra et prope ganglia trunci sympathici cum partis trunci sympathici ad perpendiculum: recipit efferentes praeganglionicas ab radice anteriori (3, 4, 5), emittit efferentes postganglionicas in nervum spinalem (3), ganglion inferius (4), et peripheriam (5). Transgrediuntur afferentes (7), sine translatione per synapsem.

Truncus sympathicus (TA: A14.3.01.002), pars systematis nervosi autonomici, est catena ganglionorum paravertebralium, iuxta medullam spinalem locata, singulae lateribus et dextro et sinistro. Truncus ab calvaria deorsum usque ad os coccygis propagat.

Damnum partis superioris trunci sympathici laesione praeganglionica (ut per cancrum pulmonis) syndroma Horner (ptosis, miosis, anhidrosis) perficere potest.

Intra operationem regionis colli diligenter cura ne truncum sympathicum vulneretur ponenda est[1].

Systema nervosum autonomicumRecensere

  Commentatio principalis: Systema nervosum autonomicum

Systema nervosum autonomicum (vel, olim, vegetativum) est pars systematis nervosi, quod vasa sanguinea, musculos internos oculi, glandulas glandulas, musculos leves viscerorum, cor, pulmones, et organa genitalia innervat. Separantur partes sympathica et parasympathica, atque systema nervosum entericum. Systema functiones organorum (ut frequentiam respiratoriam, tensionem sanguineam, pupillas, mictionem, et alias) gubernat.

AnatomiaRecensere

Uterque truncus sympathicus iuxta corpora vertebrarum et secundum totum columnam vertebralem locatus est. Ibi truncus sympathicus quasi catenam gangliorum paravertebralium (sive gangliorum trunci sympathici) inter se per ramos interganglionares coniunctam format.

Quodque gangliorum paravertebralium connectitur nervo spinali per ramos communicantes, et albos et griseos. Rami communicantes albi fibras nervales praeganglionicas continent, rami communicantes grisei postganglionicas. In cadaveris aspectus albus de myelini praesentia in nervis praeganglionicis, griseus autem aspectus de myelini paupertate in nervis postganglionicis emanant.

In hominibus expressa sunt ganglia in segmenta et cervicalia et thoracica et lumbalia et sacralia:

Ganglion cervicale superiusRecensere

Ganglion cervicale superius fusi instar maximum magnitudinis (2 cm) ex omnibus ganglionibus paravertebralibus est. Ab eo fibrae sympathicae informationem partis sympathicae in oculos, glandulas salivarias, ac vasa capitis sanguinea efferrunt.

PhysiologiaRecensere

Truncus sympathicus in medio transmissionum informationis partis sympathicae periphericae invenitur: intra truncum enim translatio electrochemia ab neurono primo per synapsem chemicam in neuron secundum fit. Neuron secundum axon suum cum synaptibus directe intra metam organum emittit.

NeurotransmissoresRecensere

Synapses neuronorum primorum neurotransmissorem noradrenalinum (NA), at secundorum acetylcholinum (ACh) emittunt.

FunctioRecensere

  Commentatio principalis: systema nervosum autonomicum

Truncus sympathicus pars integralis systematis nervosi autonomici est.

Organum Nervus sympathicus Segmenta thoracalia
Stomachus Nervus splanchnicus maior T5, T6, T7, T8, T9
Duodenum Nervus splanchnicus maior T5, T6, T7, T8, T9
Ieiunum Nervus splanchnicus maior T5, T6, T7, T8, T9
Ileum Nervus splanchnicus maior T5, T6, T7, T8, T9
Lien Nervus splanchnicus maior T6, T7, T8, T9
Vesica biliaris Plexus coeliacus,
nervus phrenicus dexter
T6, T7, T8

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. Balak N., Baran O., Denli Yalvac E. S., Esen Aydin A., Tanriover N. (Mai 2019). "Surgical technique for the protection of the cervical sympathetic trunk in anterolateral oblique corpectomy: A new cadaveric Demonstration". Journal of clinical neuroscience 63: 267-71 

Nexus interni

Nexus externiRecensere