Nucleus intermediolateralis
Medulla spinalis
Nucleus intermediolateralis (viriditer pictum) in sectione medullae spinalis
humanae. Sinistra laminae I-X substantiae griseae depicta (sec. schemam
Rexediensem[1]). Nucleus intermedius in lamina VI invenitur.
TA: 14.1.02.133

Nuclei intermediolaterales (TA: 14.1.02.133), abbreviatura IML, sunt partes substantiae griseae medullae spinalis, ibidem intra columnam lateralem columnam neuronorum utriusque lateris formantes. In illis columnis nucleis intermediolateralibus signa systematis nervosi sympathici in nervos efferentes organorum corporis transducuntur, quod est cellulas IML et fibras eius nervosas originem neuronorum symptharicorum praeganglionicorum esse[2]. Axones ex medulla spinali intra nervos spinales egrediuntur et per ramos communicantes albos ad truncum sympathicum fluunt.

Reductio numeri fibrarum nervosarum in quibusdam morbis neurodegenerativis observatur.

Anatomia microscopica

recensere

Toti IML in substantia grisea medullae spinalis locati sunt, ubi ii in utraque lamina VI columnae lateralis inter segmenta C8 (sive Th1) et L2 (sive L3) inveniuntur, dehinc fibrae nervosae, quae medullam spinalem per radices ventrales nervorum spinalium exeunt, prorsus et directe cum trunco sympathico nexae sunt.

Afferentes funiculi ventrales ipsilaterales de loco caeruleo neurotransmissore noradrenalini (tractus caeruleospinales) et nucleis raphes serotonino (tractus raphesspinales) ad utrumque IML ipsilaterale currunt.

Praeterea IML ab nucleo suprachiasmatico fibras afferentes ad epiphysem currentes recipit (numerus circadianus).

IML apud quosdam morbos

recensere

In diversis morbis neurodegenerativis reductio nervorum observata est[3]. In atrophia systematum multorum (MSA) deminutio causa hypotensionis orthostaticae putatur. Reductio fibrarum tenuium apud morbum Parkinson atque dementiam cum corpusculis Leweyi status quoque hypotensionis efficere videtur[4].

  1. Rexed B. (1964). "Some aspects of the cytoarchitectonics and synaptology of the spinal cord". Progress in brain research 11: 58-92 
  2. Strack A. M., Sawyer W. B., Marubio L. M., Loewy A. D. (1988). "Spinal origin of sympathetic preganglionic neurons in the rat". Brain Research 455 (1): 187-91 
  3. Hatsuta H. Takao M., Nakano Y., Nogami A., Uchino A., Sumikura H., Kanemaru K., Arai T., Itoh Y., Murayama S. (2016). "Reduction of Small Fibers of Thoracic Ventral Roots and Neurons of Intermediolateral Nucleus in Parkinson Disease and Dementia with Lewy Bodies". Journal of Parkinson's disease 6 (2): 325-34 
  4. Wakabayashi K., Takahashi H. (1997). "The intermediolateral nucleus and Clarke's column in Parkinson's disease". Acta neuropathologica 94 (3): 287-9 

Nexus interni