Nucleus suprachiasmaticus

Nucleus suprachiasmaticus (SCN)
Nuclei hypothalamici
Nucleus suprachiasmaticus (caerulee sinistre pictum, SC).
TA: 14.1.08.911

Nucleus suprachiasmaticus (TA: 14.1.082.911), abbreviatura SCN, est nucleus masgnitudinis parvae hypothalami anterioris, cum 20 000 neuronorum in mammaliis. SCN in regio anterior hypothalami invenitur, supra chiasma opticum. In lucem diei nocemque distinguendis nucleus suprachiasmaticus momentum magnum habet ("horologium corporis internum").

Nucleus plurimos nexus cum cerebri regionis aliis communicat. Ex variis cellularum typis constitutus est, quae diversa peptida, ut vasopressinum, velut neurotransmissores (imprimis GABA) liberant.

Praeterea aliae oscillatores in iecore, corde, renibus, intestino, musculis sceletalibus, adipocytis, haemocytis (sanguinis cellulis) descriptae sunt. Oscillationes etiam transcriptomata (summa ARN transcriptorum), proteomata (summa proteinorum, quae genomate expressa queat), metabolomata (summa molecularum minorum, metabolita dicta) ostendunt.

Situs intracerebralisRecensere

Nucleus suprachiasmaticus pars systematis nervosi centralis in hypothalamo anteriori invenitur, quo infra ventriculum tertium et supra chiasma opticum iacet.

Edita principaliaRecensere

Edita principalia in zonam subparaventricularem[1] (generatorem numeri ultradiani, 0.5 — 4 horarum), denique in nucleum paraventricularem[2] informationem mittunt.

PhysiologiaRecensere

Nucleus suprachiasmaticus et officium suum "horologium corporis internum"Recensere

  Commentatio principalis: Numerus circadianus

SCN cum circiter 20 000 neuronibus horologium centralis corporis principale nominatur[3]. Signa ab retina per tractum retinohypothalamicum foris in nucleum veniunt. Quo fit, ut nucleus mores secundum cyclos diurnos animalis gubernat.

Coniunctio inter oculum et nucleum suprachiasmaticumRecensere

In strato ganglionico retinae mittunt cellulae ganglionicae intrinsice photosensitivae (ipCGR), quae melanopsinum[4] exprimunt, axones suos per tractum retinohypothalamicum directe in nucleum suprachiasmaticum, ibi imprimis in partem ventrolateralem.

Cellulae partis ventrolateralsRecensere

Cellulae partis ventrolateralis quasi nucleus in sensu strictu sunt. Eae regulator spatii agunt osntendentes repetitiva et signa et expressio proto-oncogeni c-Fos. Receptoria melatonini in nucleo, circuitus retroactionis, insunt.

NotaeRecensere

  1. Vujovic N., Gooley J. J., et al. (Dec 2015). "Projections from the subparaventricular zone define four channels of output from the circadian timing system". The journal of comparative neurology 523 (18): 2714-37 
  2. Wu Y.-E., Enoki R., et al. (Oct 2018). "Ultradian calcium rhythms in the paraventricular nucleus and subparaventricular zone in the hypothalamus". Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America 115 (40): E9469-78 
  3. Herzog ED1, Hermanstyne T., Smyllie N. J., Hastings M. H. (Ian 2017). "Regulating the Suprachiasmatic Nucleus (SCN) Circadian Clockwork: Interplay between Cell-Autonomous and Circuit-Level Mechanisms". Cold Spring Habor perspectives in biology 9 (1): a027706 
  4. McNeill D. S., Sheely C. J., et al. (Mar 2011). "Development of melanopsin-based irradiance detecting circuitry". Neural development 18: 10.1186/1749-8104-6-8 

Nexus interni

  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!