Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Retina
Cognitores
TA A15.2.04.002
Anatomia macroscopica
Oculus humanus
Sectio oculi humani. Macula lutea pars retinae est, ex qua axis
visualis procedit.

Retina (TA: 15.2.04.002) est interna oculi tunica multorum stratorum, quae lucem recipit, in signa electrica transformat, in nervum opticum transmittit.

Anatomia macroscopicaRecensere

Periti oculo structura retinae macroscopica directe haud sine instrumentis visibilis est. Solum ophthalmoscopiae ope, trans pupillam, lucis ope, retinae tantum partes conspectui suo fundi oculi porrigantur. Alia itinera ad retinam conspiciendam sane modo iconismo medico vel, post mortem, per sectionem anatomicam sint.

 
Fundus oculi. In medio, obscurius, macula lutea, sinistre discus nervi optici, ex quo vasa sanguinea retinae emergunt. Circum maculam luteam fere nulla vasa sunt.

Fundus oculiRecensere

Retina est pars fundi oculi. Fundus ipse continet retina, discus nervi optici, arteria et vena centralis retinae, ora serrata. Investigatur fundus per ophthalmoscopiam (vel fundoscopiam), instrumentum est ophthalmoscopium.

Providentia vascularisRecensere

Providentia sanguine arteriali per arteriam centralem retinae fit, ramulum arteriae opthalmicae.

Anatomia microscopicaRecensere

 
Retinae strata mammaliorum. Mementote, ut lux ab inferiori trans strata omnes usque ad stratum pigmentosum transire debeat. Vasa sanguinea hic non indicantur.

Strata retinae sunt, quo internum ad cavum oculi spectat:

  • Membrana limitans interna
  • Stratum neurofibrarum
  • Stratum ganglionare
  • Stratum plexiforme internum
  • Stratum nucleare internum
  • Stratum plexiforme externum
  • Stratum nucleare externum
  • Membrana limitans externa
  • Segmentum internum
  • Segmentum externum
  • Stratum pigmentosum

Morbi retinaeRecensere

Ablatio (amotio) retinaeRecensere

Si retina ab parte nutritiva epithialialia abiungatur, nominatur status hoc ablatio vel amotio. Symptomata sunt repentina sensationes visuales imprimis fulgurales vel maculas obscuras sentiendi. Si cognoscitur, sit necessitas medica, tractatio immediate pernecesse sit.

Oedema maculaeRecensere

Accumulatio liquoris extracellularis circum maculam luteam vocatur oedema maculae. Distinguuntur gradus quattuor: focalis, significans, diffusa, et ischaemica. Praeterea observatur syndroma Irvinii et Gasseri oedema maculae cystica post cataractae operationem chirurgiae oculorum. Symptoma est oculorum acies diminuta.

Retina et morbi aliorum corporis systematumRecensere

Nonumquam morbi extra systema visuale etiam cum signis retinalibus cognoscuntur. Frequenter, sane, apparatus speciales in tales mutationes dignoscendis pernecesse sunt.

Morbi neurologiciRecensere

Quidam morborum neurologicorum mutationes retinae ostendunt[1]:

NotaeRecensere

  1. Yap T. E., Balendra S. I., Almonte M. T., Cordeiro M. F. (Dec 2019). "Retinal correlates of neurological disorders". Therapeutic advances in chronic diseases: 10:2040622319882205 

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Kolb H. De structura retinae. (Anglice)
  • Langenbeck B. C. R. 1835. De retinae structura penitiori. Dissertatio inauguralis. (Latine)