Proteinum

quodlibet e permultis compositis organicis molecularum polymericarum acidorum aminicorum
(Redirectum de Peptidum)

Proteinum[1] vel polypeptidum est quodlibet e permultis compositis organicis molecularum polymericarum acidorum aminicorum (F.Ch.: H3N-CH-COO-) modo quinquaginta (et plura quaelibet) vinculis peptidicis confectis.

Quattuor structurae proteinorum: structura primaria, secundaria (vel lamina vel helix), tertiaria, quaternaria.

Vinculum peptidicum oritur, cum radicalis hydrogenicus aminicus (-H) se radicali hydroxyllico (OH) aquam excludens iungit; vide figuram infra.

      H     O  H   R'   O
      |    //  |   |   //
H3N - C -  C - N - C - C - O + H2O        
      |            |
      R            H

Proteina in cellulis duobus muneribus (structuralibus agentibusve catalyticis) funguntur. Quamobrem maxime necessaria sunt proteina vitae. Varietas proteinorum est ex ordine radicalium aminicorum in catena peptidica, et quantitate uniuscuiusque horum radicalium. Ergo, omnis cellula suo RNA et DNA utitur ut bene suas res gerat et DNA duplicationis vi se perpetuet.

Proteina, quae cum cellulis corpusculisve aliis per agglutinationem aggregunt, agglutinina nominantur.

De origine nominisRecensere

Proteinum est forma Latina deducta ex vocabulo Francogallico protéine a G. J. Mulder ficto. Praecepit enim Mulder Graecum adiectivum, q.e. πρωτεῖος 'primarius', huic vocabulo subesse.[2]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Federative International Committee on Anatomical Terminology (FICAT) (2005). Terminologia Histologica. International terms for human cytology and histology. Philadelphia/Baltimore/New York/London/Buenos Aires/Hong Kong/Sydney/Tokyo: Wolter Kluwers-Lippincott Williams & Wilkins.
  2. Bulletin des sciences physiques en Néerlande 1838: 111.