Fructus holeraque multa vitamina praebent.

Vitaminum[1] est compositum organicum, quod inest alimentis, necessarium ad movendum metabolismum. Corpus humanum, ut aiunt artis medicae periti, tredecim vitamina requirit, sed solum vitaminum D ipsum per se parare potest. Inopia vitaminorum aut nimius vitaminorum haustus est quorundam morborum causa.

NomenRecensere

Nomen vitamini anno 1912 fictum est a Casimiro Funk, biochemico Polonico, qui vocabulo vitae addidit suffixum amine ('aminum'), verae naturae chemicae vitaminorum ignarus.

Vitamina his litteris nominantur: A, B, B1, B2, B5, B6, B8, B9, B12, C, D, E, K, P.

Descriptio vitaminorumRecensere

  1. Vitaminum A intervenit formationi cuiusdam oculorum pigmenti, cuius absentia visum nocet.
  2. Vitaminum B1, dictum thiamina, est particeps metabolismi energetici. Eius absentia morbum beriberi affert.
  3. Vitaminum B2, dictum riboflavina, intervenit oxydationi cellularum. Eius inopia affert ceratitidem et minuit aciem oculorum.
  4. Vitaminum B3, dictum nicotinamina vel vitaminum PP, particeps est processuum reducentium organismi. Eius absentia affert pellagram.
  5. Vitaminum B5, dictum acidum pantothenicum, intervenit oxidationi acidorum crassorum.
  6. Vitaminum B6, dictum pyridoxina, particeps est formationis sanguinis. Eius inopia incremento nocet vel anaemiam affert.
  7. Vitaminum B9 (folatum/acidum folatum)
  8. Vitaminum B12, dictum cyanocobalamina, formationis sanguinis particeps est. Eius inopia quandam anaemiam affert.
  9. Vitaminum C, dictum acidum ascorbicum, intervenit respirationi cellularum. Eius absentia affert stomacen sive scorbutum.
  10. Vitaminum D stimulat haustionem calcii et phosphori ab intestinis. Eius inopia potest afferre membrorum pravitatem.
  11. Vitaminum E, dictum tocoferolum, vitat oxydationem cellularum. Putatur movere organa genitalia et fecunditatem.
  12. Vitaminum F, dictum acidum linolicum, metabolismi lipidorum particeps est. Eius inopia cuti nocet.
  13. Vitaminum H, dictum biotina, synthesis acidorum crassorum particeps est. Eius inopia nocet cuti.
  14. Vitaminum K intervenit synthesi hepaticae factorum coagulationis sanguineae. Eius inopia graves haemorrhagias affert.
  15. Vitaminum P est particeps protectionis endotheliorum vascularium. Eius inopia nocet vasis capillaribus.

NotaeRecensere

  1. Traupman, Ioannes. 2007. Latin and English Dictionary. Ed. 3a. p. 696. Philadelphiae: St. Joseph's University. ISBN 9780553590128.

Nexus externiRecensere

  • De vitaminis apud MedlinePlus (Anglice)