Anaemia
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
---|
Anaemia[1] (a Graeco ἀναιμία 'carentia sanguinis') est deminuta sanguinis facultas oxygenium transferendi, saepe indicium morbi. Et generatione erythrozytorum reducta et aucta deiectione et mala distributione in corpore haec deminutio explicetur. In anaemiis diagnoscendis cognitio multitudinis haemoglobini et in sanguine et intra erythrozytos, atque voluminis erythrozytorum momenta habent.
Valores terminalesRecensere
Species generis vel aetas | Hb valor terminalis (g/dl) | Hb valor terminalis (mmol/l) |
---|---|---|
Infantes (0.5–5.0 annorum) | 11.0 | 6.8 |
Pueri (5–12 annorum) | 11.5 | 7.1 |
Adulescentes (12–15 annorum) | 12.0 | 7.4 |
Feminae, non gravidae (>15 annorum) | 12.0 | 7.4 |
Feminae, gravidae | 11.0 | 6.8 |
Masculi (>15 annorum) | 13.0 | 8.1 |
DifferentiaRecensere
Commentatio principalis: Differentia (medicina)#Anaemia
Anaemia est symptoma, deminutionem multitudinis haemoglobini indicans. Non semper, sed saepissime numerus quoque erythrocytorum reductus est. Causae variae notae sunt, generatim inter mala erythrocytorum formatione reducta, nimio plus detractionis vel latatione in splenem (→splenomegalia) dividitur?. Igitur anaemia detrimentum corporis sive vulnerum sive morbi causa indicat, per exempla:
- Vulnus/vulnera
- Infectio/inflammatio
- Anaemia sideropenica / "chlorosis" (Fe++↓)
- Haemoptysis
- Morbi oncologici
- Morbi haematologici
- Morbi renum et vesicae, nonnumquam cum haematuria
Nexus interni
NotaeRecensere
- ↑ Kraus 1844.
- ↑ World Health Organization (2008). Worldwide prevalence of anaemia 1993–2005. Geneva: World Health Organization. ISBN 978-92-4-159665-7
BibliographiaRecensere
- Beutel, G., et alii. 2003. Anämie auf einen Blick. Stutgardiae: Thieme Verlag. ISBN 9783131378811.
- Kraus, L. A. 1844. Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon. Ed. 3a. Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
- Wick, M., et alii. 2002. Eisenstoffwechsel, Anämien: Diagnostik und Therapie: Neue Konzepte bei Renaler Anämie und Rheumatoider Arthritis. Vindobonae: Springer Verlag. ISBN 9783211838020.
Nexus externusRecensere
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |
Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |