Erythrocytus
Erythrocytus (-i, m.)[1] est rubra sanguinis hominis et animalium vertebratorum cellula, quae cellulis corporis oxygenium affert et dioxidum carbonis aufert. In mammalibus illae cellulae cum maturae sunt nucleo carent; econtra avium erythrocyti nucleum habent.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Proprietates erythrocytorum humanorm
recensere- Diametrum: circa 7.5 µm (micrometra) (7.5·10−6m)
- Crassitudo: 2 µm apud marginem et 1 µm in medio
- Densitas in sanguine: circa 4.5–5.5 Mio/mm3 (circa 5·106/µl = 5·106/mm3 = 5·1012/l = 5·1015/m3)
- Numerus totalis: 24–30 billioni = 24–30·1012
- Tempus in quo erythrocyti ad maturitatem perveniunt: circa 7 dies
- Vita media: circiter 120 dies aut 4 menses
- Erythrocyti a corpore creati: circa 1 %/dies = circa 200 milliardi/dies = circa 2 millioni/secundus
- Superficies plena: 4000–4500 m2
Morbi
recensere- Anaemiae
- Polyglobulia
- Anaemia cellularum falciformium
- Favismus
- Thalassaemia
Notae
recensere- ↑ C. E. Walker (18 Dec 1906). "De erythrocytorum origine apud mammalia". Transactions of the Pathological Society of London 58: 99.
Plura legere si cupis
recensere- Ademola Adewoyin, Oluwafemi Adeyemi, Nosimot Omolola Davies, Ann Ogbenna. "Erythrocyte Morphology and Its Disorders" in Anil Tombak (cur.) Erythrocyte, 2019