Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Thrombocytus (ex verbis Graecis θρόμβος massa cruoris + κύτος cavum) est hominis ac animalium vertebratorum cellula sanguinis nucleo carens, quae haemostasin efficit, et ideo fluxum sanguinis e vulnere accepto sistit. Praeterea eis functio coagulationis sanguineae est.

Cellulae sanguinis, a sinistra ad dextram: erythrocytus, thrombocytus, leucocytus.

Numerus in sanguine thrombocytorum nimius thrombocytosis vocatur, parvior thrombocytopenia (interdum thrombopenia dictum).

Procreatio (Megakaryopoiesis)Recensere

 
Summarium genesis cellularum sanguinearum. Infra et dextre thrombocyti ex megakaryocyto orientes.

Thrombocyti ab megakaryocytis oriuntur, et megakaryocyti formae maturae in iecore, renibus, liene, et medulla ossium ex cellulis progrenitoribus (haemocytoblastis, denique megakaryoblastis) derivantur liberanturque in sanguinem. Litterae scientificae etiam progenitores thrombocytorum, pro-thrombocyti afferunt[1]. Procreatio sub gubernatione cytokinorum fit[2].

MegakaryocytusRecensere

Progenitores, megakaryoblasti enim, maturescunt in megakaryoctos. Conspicui sunt processus plurimarum partionum materiae genetica intra nucleum sine partione cellulae ipsius: cellulae polyploidae, cum nucleis multiplicis, oriuntur. Simul cytoplasmata cellularum crescunt. Quo fit, ut megakaryocyti sub microscopio voluminum maiorum eorum facilius visibiles sunt.

PhysiologiaRecensere

Thrombocyti cellulae sine nucleisRecensere

In mammaliis thrombocytis nuclei cellulae non sunt; ideo gubernatio genomate et ADN abest. Tamen megakaryocytus thrombocyto et organella (ut mitochondria) et ARN tradidit[3].

Thrombocytosis et thrombocytopeniaRecensere

Generaliter numerus thrombocytorum constanter apparet. Internis vel externis causis quidem numerus mutatur. Si numerus auctus videatur thrombocytosis, si diminutus thrombocytopenia dicuntur.

ThrombocytosisRecensere

Thrombocytosis generationem thrombocytorum nimium megakaryocytis indicat. Aliae causae possunt esse:

NotaeRecensere

  1. Choi E. S., Nichol J. L., Hokom M. M., Hornkohl A. C., Hunt P. (1995). "Platelets generated in vitro from proplatelet-displaying human megakaryocytes are functional". Blood 85 (2): 402-13 
  2. Behrens K., Alexander W. S. (Aug 2018). "Cytokine Control of Megakaryopoiesis". Growth factors 36 (3-4): 89-103 
  3. Melchinger H., Jain K., et al. (Oct 2019). "Role of Platelet Mitochondria: Life in a Nucleus-Free Zone". Frontiers in cardiovascular medicine 6: 153 

BibliographiaRecensere

  • Brewer, D. B. 2006. "Max Schultze (1865), G. Bizzozero (1882) and the discovery of the platelet." Br J Haematol. 133(3):251–258. PMID 16643426.

Nexus interni

  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!