Aperire sectionem principem
Schema cellulae typicae animalis, partes subcellulares ostendens. Organella: (1) nucleolus, (2) nucleus, (3) ribosoma, (4) vesicula, (5) reticulum endoplasmaticum granulosum, (6) apparatus Golgianus, (7) cytosceletus, (8) reticulum endoplasmaticum leve, (9) mitochondria, (10) vacuola, (11) cytoplasma, (12) lysosoma, (13) centriola.

Nucleus[1] (-i, m.) in biologia cellulari est organellum membrana phospholipidica duplice inclusum in cellulis eucaryoticis. In nucleo sunt acidum deoxyribonucleicum et enzyma quae illud duplicant tam ad reproductionem quam ad proteinorum synthesim per acidum ribonucleicum. Cum circumiectis (praesertim cum reticulo endoplasmatico) nucleus per poros nucleares[2] communicat.

NotaeRecensere

  1. International Committee on Veterinary Histological Nomenclature (1994). Nomina Histologica. Zürich/Ithaca/New York.
  2. Ephemeridis vocabularium botanicum


  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nucleus cellulae spectant.
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!