Vitaminum C
Vitaminum C, sive acidum ascorbicum, est vitaminum in variis cibis inventum et pro supplemento dietetico venditum. Adhibetur ad scorbutum prohibendum et tractandum.
![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
![]() | |
![]() | |
Natura chemica | |
---|---|
Formula chemica | C 6H 8O 6 |
Massa molaris | 176.124 g/mol |
PubChem | 54670067 |
DrugBank | DB00126 |
Natura pharmacologica | |
Codex ATC | A11G |
Excretio | renibus |
Ad usum therapeuticum | |
Applicatio | per os, i.m., i.v. |
Substantia est crystallina cum functionibus sytematis immunitatis et effectibus antioxydativis. Generatio nonnullorum neurotransmissorum vitaminum C requirunt. Nomen acidi ascorbici de effectibus contra scorbutum derivatur.
Metabolismo nonnullorum vertebratorum synthesis completa vitamini C inest, quia ubi enzymum L-gulonolactoni oxidasis generatur. In hominibus gulonolactoni oxidasis tantum versio mutata et laesa (pseudogenum chromosomate 8) extat. Insecta et invertebrata quoque vitaminum C generare non possunt.
Anno 1937 Albertus Szent-Györgyi Praemium Nobelianum Medicinae "inventionum una cum processu combustionis biologico quod attinet ad vitaminum C et catalysis acidi fumarici" accepit.
Vitaminum C in ordinis mundi sanitarii indicem exemplarem medicamentorum essentialium receptum est.
Inopia vitamini C morbum scorbuti perficit. Nimis consumptio autem vitamini C morbum nephropathiae acido oxalato cum insufficientia renali perficere potest[1].
Natura vitamini C
recensereNatura chemica
recensereNomen chemicum vitamini C sive acidi ascorbici est (5R)-5-[(1S)-1,2-di-hydroxy-aethyl]-3,4-di-hydroxy-5-hydro-furano-2-onum. Omnino de L-enatiomero dicitur, si quando de acido ascorbico (forma reducta) scribatur.
Natura biochemica
recensereSpectant munera vitamini C ad duas enzymorum classis:
- hydroxylases cuprum continentes (exemplum: dopamini ß-hydroxylasis)
- hydroxylases 2-oxoglutarato nexae ferrum continentes (exemplum: enzyma synthesis collageni)
Hydroxylasis
recensereHydroxylasis est quicquid enzymum gregem chemicum hydroxyli (-OH) in compositum organicum introducens. Ita in polypeptidis quae collagenum componunt acidum ascorbicum hydroxylum aminoacido prolino (vel rarius lysino) adnectit, unde hydroxyprolinum efficitur quod helices collageni inter se colligat[2].
Dopamini ß-hydroxylasis
recensereEnzymum dopamini beta-hydroxylasis est pars synthesis noradrenalini et adrenalini.
Synthesis collageni
recensereHinc vitaminum C est coenzymum synthesis collageni, quo reactiones oxidoreductioni attinguntur. Praeterea vitamino C munera defensione radicitarum liberarum sunt.
Symptomata clinica inopiae (scorbutus)
recensereEtiam temporibus hodiernis homines inopia vitamini C ostendunt[3].
- Indicia incerta sunt: Fatigatio, cibi fastidium, animus irritabilis, temperatura corporis aucta, contagiones generales frequentes, Petechiae (haemorrhagiae cutis parvae et disseminatae).
- In ore et cute inveniuntur: haemorrhagiae (petechiae), gingivitis (inflammatio), ecchymoses (haemaorrhagiae maculosae) sugillationes (diameter haemorrhagiae cutaneae usque ad 30 mm (ut nummus), damnum dentium
- Circum ossa: arthralgiae, myalgiae, tumescentia circum articulationum et ossium fragilitasque
- Symptomata inopiae progressivae: Symptomata psychiatrica[4], infectiones recurrentes, haemorrhagiae cerebri et cordis.
Notae
recensere- ↑ Lamarche J., Nair R., Peguero A., Courville C. (2011). "Vitamin C-induced oxalate nephropathy". International journal of nephropathy: 146927
- ↑ Pratt et Cornely, Biochimie, De Boeck, 2019 p.137.
- ↑ Montalto M., Porceddu E., Pero E., Lupascu A., Gallo A., De Simone C., Nucera E., Aruanno A., Giarretta I., Pola R., Landolfi R. (Oct 2021). "Scurvy: A Disease not to be Forgotten". Nutrition in clinical practice 36 (5): 1063-7 doi:10.1002/ncp.10616
- ↑ Chang C.-W., Chen M.-J., Wang T.-E., Chang W.-H., Lin C.-C., Liu C.-Y. title=Scurvy in a patient with depression (Mai 2007). Digestive diseases and sciences 52 (5): 1259-61 doi:10.1007/s10620-005-9018-8
Bibliographia
recensere- Ilona Banga, Albert Szent-Györgyi, "The Large Scale Preparation of Ascorbic Acid from Hungarian Pepper (Capsicum annuum)" in Biochemical Journal vol. 28 (1934) pp. 1625-1628
- Joseph Louis Svirbely, Albert Szent-Györgyi, "The Chemical Nature of Vitamin C" pars i pars ii in Biochemical Journal vol. 26 (1932) pp. 865-870, vol. 27 (1933) pp. 279-285