Aperire sectionem principem
OrangeBloss wb.jpg
Citrus × sinensis cum fructibus floribusque

Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Subfamilia : Aurantioideae 
Tribus : Citreae 
Genus : Citrus 
L.
   

Citrus (-i, f.) (a nomine Graeco ἡ κέδρος, i.e. "cedrus") est genus arborum fructiferarum in familia Rutacearum. Genus a Linnaeo anno 1753 statutum est.[1]

De nomineRecensere

Apud antiquos "citrus" designabat duas species plantarum satis inter se dissimilium: arborem Africam, nomine scientifico Tetraclinis articulata, cuius lignum fragrans, citrum nominatum, multi aestimabatur ad supellectilem faciendam; arboremque fructiferam quae etiam malus Medica appellabatur, cuique nunc binomen Citrus medica imponitur.[2] A saeculo fere tertio decimo, postquam aliae quoque plantae cognatae in Europa cognitae sunt, nomen citrus ad eas omnibus nonnumquam translatum est. Dehinc id nomen Carolus Linnaeus anno 1753 omni huic generi adiudicavit.[1]

De origine generis et specierumRecensere

Species generis Citri spontaneae crescunt per regionem satis magnam Australasiaticam, occidentem versus ab India orientali incipientes, orientem versus usque ad Sericam et Iaponiam necnon Philippinas insulas, meridiem versus usque in Novam Guineam Australiamque florentes. Inter species huius generis facillime et crebrissime hybridae gignuntur, quorum nonnulli fructús hominibus perutiles et valde gratos producunt.

Genus usque eo singulum in sex divisit Gualterus Tennyson Swingle, qui Poncirus Raf. accepit atque e novo constituit Clymenia, Fortunella et anno 1915 e speciebus Australianis Eremocitrus, Microcitrus.[3] Genus Papeda Hassk. Swingle in subgenus Citri convertit. Quae subdivisiones, suadentibus iam diu Burkill recenterque Mabberley, in Citrum coniungendae sunt.[4]

Index specierum et hybridarumRecensere

 
Taberna citrorum Pompeiana
Species (cum synonymis selectis)
Hybridae (cum origine)

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Carolus Linnaeus, Species plantarum (1753) vol. 2 pp. 782-783
  2. Lewis & Short, A Latin Dictionary, lemma citrus
  3. W. T. Swingle in J. Wash. Acad. Sci. vol. 5 (1915) p. 570
  4. Burkill (1931); Mabberley (1998) pp. 334-336

BibliographiaRecensere

Fontes antiquiores
Generalia
De origine et natura specierum hybridarumque
De historia
  • A. C. Andrews, "Acclimatization of citrus fruits in the Mediterranean region" in Agricultural history vol. 35 (1961) pp. 35-46 (Anglice) JSTOR
  • Dafna Langgut, "The Citrus Route Revealed: From Southeast Asia into the Mediterranean" in HortScience vol. 52 (2017) pp. 814-822 Epitome
  • A. Weisskopf, D. Q. Fuller, "Citrus fruits: origins and development" in C. Smith, ed., Encyclopedia of global archaeology (Novi Eboraci: Springer, 2013) pp. 1479–1483
  • Véronique Zech-Matterne, Girolamo Florentino, edd., AGRUMED: Archaeology and history of citrus fruit in the Mediterranean. Neapoli, 2017; OpenEdition Books, 2018 (Paginae selectae apud Google Books)
De usu

Nexus externiRecensere