Citrus medica
Citrus medica (binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum),[1] Latinitate antiqua malus Mēdica (sed et aliis nominibus), est species plantarum florentium familiae Rutacearum, fructu suaveolente et corio crasso.
Nomina
recensereApud antiquos, quibus haec arbor e Media et Persia oriunda cognita est, appellabatur propter hanc rem "malus Medica"' vel "Persica" aut "Assyria". Fructús eius "mala Medica, Persica, Assyria" sive "mala citrea" vel etiam uno verbo "citromala" appellabantur.
Historia
recensereC. medica una est e tribus speciebus generis Citri (quorum aliae sunt Citrus maxima, Citrus reticulata), ex quibus omnes citri varietates per naturalem speciationem hybridam aut artificiosam hybridizationem evolutae sunt.[2]
Primus Europaeorum Theophrastus in Historia plantarum anno circiter 310 a.C.n. hanc speciem descripsit tanquam arbor et fructus in Media et Perside repertos:
- Media et Persis praeter alia multa malum medicum seu persicum vocatum ferunt. Haec arbor folium habet simile et figura et magnitudine folio andrachlae, aculeos fere quales pyrus aut oxyacanthus sed laeves ac valde acutos validosque: malum non quidem comeditur, sed suaveolens est ut et folia: quem si inter vestes deponas defendit eas a vermibus. Utilis etiam est si quis venenum biberit atque ad halitum emendandum. Si enim partem internam pomi in iure aut alio quodam humore coctam in os expresseris deglutierisque halitum suavem reddit. Seruntur autem vere semina pomo exempta in hortorum areis diligenter cultis, dein quarto aut quinto quoque die rigantur: simulac plantae adoleverint vere altero transferuntur in terram mitem subhumidam non nimis tenuem: eiusmodi enim volunt. Fert autem poma omni tempore anni: alia enim decerpuntur, alia florent, alia maturescunt. Florum vero ei, qui ... in media sui parte veluti colum gerunt eminentem fertiles sunt, qui eo carent steriles.[3]
Athenaeus hanc descriptionem repetivit scriptaque recentiora de usu fructuum addidit.[4] A Vergilio scriptorum Latinorum primo laudata est, rebus a Theophrasto scriptis in hexametra Latina conversis:
- Media fert tristes succos tardumque saporem
- Felicis mali, quo non praesentius ullum,
- Pocula si quando saevae infecere novercae
- Miscueruntque herbas et non innoxia verba,
- Auxilium venit ac membris agit atra venena.
- Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro
- Et, si non alium late iactaret odorem,
- Laurus erat: folia haud ullis labentia ventis;
- Flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
- Ora fovent illo et sensibus medicantur anhelis.[5]
Citrus medica quandam varietatem fructuum praebet. Quorum rarior et visu digna est Citrus medica var. sarcodactylis[6]. Nam cum apud citrum medicam pulpa omnium partium fructùs inter se contingentium uno putamine tecta sit, in sarcodactyli hae particulae tantum prope pediculum inter se coniunctae sunt, maior autem pars uniuscuiusque singula suo ipsius putamine obtecta est. Quo fit, ut hic fructus, habens similitudinem manifestam manùs digitis porrectis benedicentis vel docentis, saepe non sarcodactylis, sed sacrodactylis, immo etiam manus Buddhae (e. g. theodisce Buddha-Hand, italiane mano di Budda, anglice Buddha's hand) nominetur.
Usus
recensereAntiqui acidum propter olorem in armariis inter vestimenta ponebant ad tineas arcendas.
Notae
recensere- ↑ Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 782 (Latine)
- ↑ Klein (2014)
- ↑ Historia plantarum 4.4.2-3 (versio Latina Friderici Wimmer emendata)
- ↑ Deipnosophistae 83a-85b
- ↑ Georgica 2.126-135.
- ↑ In nomine sarcodactylis duo vocabula graeca composita sunt, nempe σάρξ (sarx, i. e. caro) et δάκτυλος (dáctylos, i. e. digitus).
Bibliographia
recensere- Fontes antiquiores
- c. 310 a.C.n. : Theophrastus, Historia plantarum 1.11.4, 1.13.4, praesertim 4.4.2 (ed. F. Wimmer [Lutetiae: Didot, 1866] p. 64)
- 29 a.C.n. : Vergilius, Georgica 2.126-135
- c. 220 : Athenaeus, Deipnosophistae 83a-85b ed. Kaibel ed. Casaubon
- 1330 : Hu Si-hui, Propria ad mensam Imperatoris principia (Paul D. Buell, Eugene N. Anderson, edd. et interprr., A Soup for the Qan: Chinese dietary medicine of the Mongol era as seen in Hu Szu-hui's Yin-shan cheng-yao [Londinii: Kegan Paul, 2000] pp. 386-387, 574)
- ante 1374 : Ni Zan, Yunlintang yinshi zhidu shi (Teresa Wang, E. N. Anderson, "Ni Tsan and his Cloud Forest Hall Collection of Rules for Drinking and Eating" in Petits Propos Culinaires no. 60 (1998) pp. 24-41)
- 1540 : Nicolaus Monardes, "De aurantiis", aliter "De citriis, aurantiis, ac limoniis". Textus 1540 sine titulo: vide imagines 40-48 (vide paginas ultimas apud Google Books) Editio 1551 apud MDZ Editio 1605 apud GDZ
- 1597 : John Gerard, The Herball, or generall historie of plantes. Londinii: John Norton pp. 1278-1282 "the citron, limon, orange and Assyrian apple trees: malus medica, the pome citron tree"
- 1578 : Henry Lyte, interpr., Rembertus Dodonaeus, A Niewe Herball, or historie of plantes (Antverpiae) pp. 703-704 "orenges, citrons and limons"
- 1601 : Carolus Clusius, Rariorum plantarum historia (Antverpiae, 1601) p. 6
- 1742 : Georgius Everhardus Rumphius, Herbarium Amboinense (Amstelaedami: Chanquion, 1741-1750) vol. 2 tab. 25 et pp. 99-100 ("Malum citrium"); cf. E. D. Merrill, An Interpretation of Rumphius's Herbarium Amboinense. Manilae: Department of Agriculture and Natural Resources, Bureau of Science, 1917 p. 297
- Recentiora
- A. C. Andrews, "Acclimatization of citrus fruits in the Mediterranean region" in Agricultural history vol. 35 (1961) pp. 35-46 (Anglice) JSTOR
- H. C. Barrett, A. M. Rhodes, "A Numerical Taxonomic Study of Affinity Relationships in Cultivated Citrus and Its Close Relatives" in Systematic Botany vol. 1 (1976) pp. 105-136 (Anglice) JSTOR
- Randall J. Bayer, David J. Mabberley, Cynthia Morton, Cathy H. Miller, Ish K. Sharma, Bernard E. Pfeil, Sarah Rich, Roberta Hitchcock, Steve Sykes, "A molecular phylogeny of the orange subfamily (Rutaceae: Aurantioideae) using nine cpDNA sequences" in American Journal of Botany vol. 96 (2009) pp. 668-685 (Anglice)
- "Citron" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 88
- Giovanni Dugo, Angelo Di Giacomo, edd., Citrus: the genus Citrus. Londinii: Taylor & Francis, 2002 (Paginae selectae apud Google Books)
- Robert Willard Hodgson, "Horticultural Varieties of Citrus: Common Acid Members—Citron, Lemon, and Lime" in Walter Reuther, Herbert John Webber, Leon Dexter Batchelor, edd., The Citrus Industry, vol. 1: History, World Distribution, Botany, and Varieties (2a ed. Riverside: University of California, Division of Agricultural Sciences, 1967 ~) cap. 4
- I. A. Khan, ed., Citrus genetics, breeding, and biotechnology (Wallingford: CAB International, 2007) pp. 21-24, 160 (Paginae selectae apud Google Books)
- J. Klein, "Citron Cultivation, Production and Uses in the Mediterranean Region" in Z. Yaniv, N. Dudai, edd., Medicinal and Aromatic Plants of the Middle-East (Springer Netherlands, 2014), vol. 2, 199–214, doi:10.1007/978-94-017-9276-9_10
- Dafna Langgut, Yuval Gadot, Naomi Porat, Oded Lipschits, "Fossil pollen reveals the secrets of the Royal Persian Garden at Ramat Rahel, Jerusalem" in Palynology vol. 37 (2013) pp. 115-129
- David J. Mabberley, Citrus (Rutaceae): a review of recent advances in etymology, systematics and medical applications in Blumea vol. 49 (2004) pp. 486-498
- Rainer W. Scora, "On the History and Origin of Citrus" in Bulletin of the Torrey Botanical Club vol. 102 (1975) pp. 369-375 (Anglice) JSTOR
- Zhang Dianxiang, David J. Mabberley, "Citrus medica Linnaeus" in Flora of China vol. 11 (2008) pp. 90–96 (Anglice)
Nexus externi
recensereSitus scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Citrum medicam spectant. |
Vide "Citrus medica" apud Vicispecies. |
- "Citron: Citrus medica" apud Citrus Pages (Anglice)