Valerius Cordus

eruditus
Wikidata Valerius Cordus
Res apud Vicidata repertae:
Valerius Cordus: imago
Nativitas: 18 Februarii 1515; Cassala, Erfordia, Simesusia
Obitus: 25 Septembris 1544; Roma
Patria: Germania

Officium

Munus: botanista, chemicus, medicus, pharmacologist, medicamentarius, professor, psychologist, entomologus, ichthyologus
Patronus: Universitas litteraria Fridericiana Halensis cum Vitenbergensi consociata, Universitas Leucorea

Consociatio

Religio: Lutheranismus

Familia

Genitores: Euricius Cordus;

Memoria

Sepultura: Santa Maria dell'Anima

Valerius Cordus Simesusius[de] (ibi natus die 18 Februarii 1515;[1] mortuus Romae die 25 Septembris 1544) Euricii Cordi medici Lutherani filius, fuit botanista. Alumnus fuit iam annum duodecimum agens universitatis Marburgensis (ubi pater docebat), deinde Lipsiensis: Lipsiae his annis apud apothecarium operam dedit Dispensatoriumque divulgari iussit.[2] pharmacopoeiarum Europae septentrionalis primam, saepissime impressam.

Epitaphium Valerii Cordi sicut Romae in ecclesiae S. Mariae de anima anno 1544 positum est

Lector factus est anno 1539 apud universitatem Wittenbergensem. Extractionem aetheris diethylici[en], quem "oleum dulce vitrioli" appellavit, primus invenit, sicut in libello "De extractione ... et distillatione" anno 1571 divulgato descripsit..[3] Quotannis expeditiones botanicas aestivas duxit. Anno 1543 iter botanicum in Italiam cum discipulis Hieronymo Schreibero[de], Nicolao Friedewald, Cornelio Sittardo, Petro Bellonio suscepit. Ibi inter paludes aegrotans, insuper equo cadente graviter vulneratus, Romaeque reversus ibi mortuus est. Annotationes suae in Dioscoridis Materiam medicam post mortem anno 1549 prodierunt. Notae studentium, a lectionibus eius factae, cum annotationibus Dioscorideis aliisque scriptis ineditis a Conrado Gesnero annis 1561 et 1563 editae sunt.

Titulus Dispensatorii anno 1537 divulgati

OperaRecensere

  • 1537 : Dispensatorium sive pharmacorum conficiendorum ratio. Lugduni Batavorum Textus apud Monacenses; editio anni fere 1546; editio 1562
    • 1571 (Petrus Coudebergus, ed.) : Val. Cordi Dispensatorium sive pharmacorum conficiendorum ratio [; "De extractione ... et distillatione ..."]. Lugduni: apud Ludovicum Cloquemin Textus apud Monacenses; editio 1580; editio 1590 apud Internet Archive
  • 1549 : "Valerii Cordi Annotationes doctissimae in Dioscoridis Medicae materiae libros" in Gualtherus Rivius, ed., Ioannes Ruellius, interpr., Pedanii Dioscoridis Anazarbei De medicinali materia. Francofurti? Textus apud Monacenses
    • 1551 : "Valerii Cordi Annotationes in Dioscoridis Medicae materiae libros" in Euricius Cordus, Botanologicon. Lutetiae: apud Guil. Morelium Textus apud Monacenses
  • 1561 (Conradus Gesnerus, ed.) : Annotationes in Pedacii Dioscoridis Anazarbei de medica materia libros V; Historiae stirpium libri IV; De artificiosis extractionibus liber Textus apud Internet Archive
  • 1563 (Conradus Gesnerus, ed.) : Stirpium descriptionis liber quintus. Argentorati Textus apud Monacenses

NotaeRecensere

  1. "... Cordo ... illum Simesusia parva iactat": Georgius Fabricius in Hodoeporica (1575) p. 42; idem textus alibi. "Simesusius" eadem ratione in titulis operum a Conrado Gesnero editorum appellatur : #Historiae stirpium; #Stirpium descriptio
  2. #Dispensatorium
  3. #De extractione

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Valerium Cordum spectant.