Cassella,[1] sive Cassellae[2] sive Castellum Cattorum,[3] (vulgo Kassel, ante annum 1926 Cassel) est urbs ad flumen Fuldaham in Hassia septentrionali sita. Sedes administrativa est provinciae Cassellensis et circuli Cassellensis. Censu anno 2021 habito, 200,406 incolarum habet.

Wikidata Cassella
Res apud Vicidata repertae:
Cassella: insigne
Cassella: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°18′57″N 9°29′53″E
Numerus incolarum: 204 687
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Kassel

Gestio

Praefectus: Sven Schoeller
Procuratio superior: Provincia Cassala

Geographia

Superficies: 106.78 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Landkreis Kassel, Circulus Gottingae

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Ramatgan, Mulhusia, Florentia, Izmit, Rovaniemi, Iaroslavia, Bezirk Mitte, Arnstadium, Montana, Västerås Municipality
Hercules supra cascadas.

Historia

recensere

Cassalae nomen primum anno 913 scriptis mandatum est. Fuit caput comitatus Hassiae-Cassellae, qui anno 1803 ad honorem electoratus pervenit. Annis 1807 - 1813 caput Regni Westphaliae erat, quod ab Hieronymo Bonaparte fratre Napoleonis I imperatoris Francorum regnabatur. Annis 1813 - 1866 Cassella iterum caput electoratus Hassiae-Cassellae fuit, qui deinde a Borussia expugnatus est. Inter Secundum bellum mundiale urbs valde deleta est. Ab anno 1945 Cassella pars civitatis Hassiae est.

Cives praeclari

recensere

Landgravius Cassallae (1654-1730), Imperator Hassiae-cassellae 1677-1730

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ s.v. "Cassella."
  2. Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1326
  3. Alia nomina sunt Cassala et Cassellum. Vide J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 s.v. "Cassella."