Mulhusia[1] (Francogallice Mulhouse, Alsatiane Mìlhüsa a nomine Germanico "molinam" significante) est urbs et commune Francicum 108 942 incolarum (anno 2018) praefecturae Rheni Superioris in Communitate Europaea Alsatiae in regione Magno Oriente, quae a die 1 Ianuarii 2016 Alsatiam Campaniam Arduennam et Lotharingiam colligit, prope fines Germanicum et Helveticum. Quamquam numero incolarum et viribus oeconomicis in Rheno Superiore longe praestat, quia pars Franciae nondum erat tum cum praefecturae (départements) tempore Magnae Rei Novae creatae sunt, Mulhusia non praefecturae sedem habet, sed tantum subpraefecturae. Quocirca antiqua Colmaria primum locum retinuit.

Imagines variae Mulhusiae captae
Mulhusia: communis tabula

HistoricaRecensere

Inter annos 1347 et 1798 Mulhusia erat parva respublica plerumque cum pagis Helveticis consociata, quae inter 1523 et 1529 religionem reformatam sibi elegit. Die 15 Martii 1798 tandem Mulhusienses sese volentes Franciae dederunt[2], cuius finibus undique circumventi erant.

A saeculo octavo decimo atque maxime nono decimo fabricis textilibus atque chemicis, mox etiam mechanicis urbs innotuit. Telas xylinas variis coloribus pictas, quas indiennes ("Indica") tum vocabant, per totum orbem terrarum disseminabant, eo facilius quo earum fabricatio in Francia usque ad annum 1759 vetabatur. Simul numerus incolarum uno saeculo duodecies multiplicatus est, operariis e circumiacentibus regionibus adfluentibus. Inter annos 1871 et 1918 una cum cetera Elisatia Mulhusia imperio Germanico inclusa est.

Aevo medioRecensere

  • Ineunte nono saeculo Mulhinuson vicus inter bona Abbatiae de Masevaux memoratur. Ob paludem ille locus antiquius vix habitatus fuisse videtur. Aliquantulum enim abest castellum Romanum antiquum "Uruncis" in Itinerario Antonino memoratus, hodie Hilciacum.
 
Domus hospitalium Sancti Ioannis (saeculum XIV)
  • Anno 1003 imperator Germanicus Henricus II Mulhusiam ceteraque bona abbatiae Sancti Stephani episcopo Argentoratensi concedit.
  • Duodecimo saeculo imperator Fridericus I bis (1153 et 1186) Mulhusiae moratus est ut e colophone duorum actorum apparet.
  • 1223ː Episcopus Argentoratensis Bertholdus de Teck et rex Romanorum Henricus VII varia iura Mulhusiae inter se partiuntur.
  • 1246 Cum imperator Fridericus II excommunicatus esset episcopus Argentoratensis Mulhusia potitur et castellum ibi aedificat.
  • 1261ː Mulhusienses societatem cum comite Rudolpho Habsburgo inierunt adversus dominum suum episcopum Argentoratensem cuius castellum combusserunt - e quo duae turres hodie exstant - et praefectum eius in carcerem coniecerunt.
  • Tertio decimo saeculo Franciscani et ordo Teutonicus et hospitales sancti Iohannis Mulhusiae domum habent. Eodem saeculo Mulhusia moenibus circumdata est et urbs appellari coepit.
  • 1265ː Episcopus Basiliensis Mulhusienses (qui spiritualiter ab illo administrabantur) excommunicavit. Nec magis obtemperavere Mulhusienses.
  • 1268ː Ordo Eremitarum Sancti Augustini conventum Mulhusiae condit.
  • 1275ː Beneficio Rodolphi imperatoris Habsburgi Mulhusia civitas imperialis libera fit.
  • 1293ːAdolphus Nassovius statuta communalia Mulhusiensibus donat. Circa idem tempus artifices quattuor et mox sex tribus creant, quibus magistri (Zunftmeister) praesunt.
  • Quarto decimo saeculo ineunte magistratus municipales ecclesiam Sancti Stephani ampliare decernunt. Illo tempore urbem administrant praefectus, consilia iuniorum et seniorum, magistri tribuum seniores et iuniores.
  • 1308ːrex Romanorum Henricus VII episcopo Argentoratensi Molsheim et Mutzig dat in compensationem iurum quae Mulhusiae amiserat. Ita lis tandem composita est.
  • 1323ː primum foedus inter Basilenses et Mulhusienses.
  • 1326ː bellum inter municipium et nonnullas gentes nobiles ortum est. Dux Austriae Albertus II Mulhusiam expugnavit et diripiendam sociis tradidit. Mox tamen pax facta est.
  • 1354ː imperator Carolus IV Decapolim creat, decem civitates imperiales liberas Alsatiae confoederans. E quibus una erat Mulhusia. Eodem anno seditiones et rixae fuerunt inter nobiles et artifices ortae, ut tum paene quotannis solebat fieri. Etiam tum enim nobiles in civitate praepollebant.
  • 1407ː Burgenses Mulhusienses praefecturam imperialem cum omnibus eius iuribus redemerunt, ita parvam rempublicam instituentes.
  • 1417ː Mulhusienses ab rege Romanorum Sigismundo ius triplicis fossae circa moenia deducendae impetrant.
  • 1437ː vicos vicinos Hilciacum et Modenheim a dominis de Wurtemberga 3020 florinis emunt. Ita fines reipublicae Mulhusuensis prolatantur.
  • 1444/45 Exeunte bello centum annorum mercennarii milites Armaniaci vel Ecorcheurs dicti Alsatiam invadunt et Mulhusiam frustra oppugnant. Burgenses nobiles qui Armaniacis favebant ex urbe expulerunt, unde diuturna simultas orta est. Secundum chronicam Mulhusia tum 1500 incolas numerabat.

Temporibus modernisRecensere

  • 1551 Curia municipalis incendio deletur
  • 1810ː Prima machina vaporaria in officina Dornacensi[3] textilium fabricatorum Dollfus & Mieg.
  • 1826 "Societas industriae" (Société industrielle)[4] instituitur quae innovationem in oeconomia et technica et commercio promoveat. Prosperitati Mulhusiensi nono decimo saeculo multum contulit.
    • Nova pars urbi additur e formosis domibus cum arcuationibus consistens (Nouveau Quartier), ditioribus destinata[5].
  • 1828ː Rex Carolus X Mulhusiam visitans urbem "industriae Francogallicae caput" esse proclamavit[6]. Eodem anno Curia commercii (Chambre de commerce) instituitur quae sequentibus annis multas scholas creabit in quibus chimia, delineatio industrialis, commercium doceantur necnon Museum historiae naturalis.
  • 1834 Canalis Rhodanum cum Rheno coniungens inauguraturː portus Mulhusiensis iam ab anno 1829 officinis textilibus ceterisque industrialibus inceptis materiam necessariam praebere potuit[7].
  • 1839ː Prima linea ferriviaria Alsatica inter Mulhusiam et Thann peragitur. Tribus annis a patrono industriae Mulhusiensi Nicolao Koechlin strata erat.
  • 1841ː Linea ferriviaria inter Basileam et Argentoratum perficitur[8].
  • 1871 10 Maiiː Pace Francofurti Mulhusia ceteraque Alsatia Germaniae adnexa est.
  • 1914, mense Augustoː Francogallicus exercitus Elisatiam quam celerrime recuperare cupiens bis Mulhusiam intrat, bis sese recipere cogitur. Nec per quattuor annos pugnae umquam longe ab urbe aberunt quoniam Francogallici Thann et Dannemarie occupabant. Itaque pars incolarum et machinae industriae in Germaniam translatae sunt.
  • 1918, 17 novembrisː die septimo post armistitium demum exercitus generalis Hirschauer Mulhusiam intravit quae Francogallica urbs fuit usque ad annum 1940.
  • 1940ː post cladem a Grancogallis acceptam Alsatia Germaniae statim adnexa et cum pago Badensi coalita est in Reichsgau Oberrhein vel Baden-Elsass.
  • 1944ː 24 novembris Mulhusia liberata est. Anno 1944 multa damna ex aeriis impetibus acceperat. In suburbio septentrionali Germani restiterunt usque ad mensem Februarium anni 1945.

De museisRecensere

 
Bugatti 1924 (Museum Autocinetorum).

Anno 2008 Mulhusia Ville d'art et d'histoire (Urbs artium et historiae) publice appellata est quia patrimonium municipio magnae curae erat. Simul domus patrimonii[9] (Maison du patrimoine) creata est quae expositiones ad urbanam historiam pertinentes proponit. Multa musea Mulhusiae inveneris quae ad historiam technicarum plerumque spectant, ut aequum erat in urbe fabricarum industria nota.

  • Museum Autocinetorum (Cité de l'automobile) e collectione privata fratrum Schlumpf natum et in fabrica quondam textili collocatum circa 450 autocineta exponit[10] ab anno 1878 inter quae 120 Bugatti recensentur (nam fabrica autocinetorum Bugatti Molsheim in Elisatia olim fuit).
  • Museum Nationale Ferriviae (Cité du train), maximum in Europa ferriviae deditum museum[11]. Iam anno 1969 decretum, anno 1976 in locum hodiernum transfertur.
  • Electropolis[12]ː Museum electricitatis et energiae. Ibi inter alias ingentes aut ingeniosas machinas rotorem ex ergasterio atomico Fessenheim videris.
  • Museum Vestium impressarum (Musée de l'impression sur étoffes), nono decimo saeculo creatum memoriam fabricarum textilium retinet quae iam octavo decimo saeculo Mulhusiensibus prosperitatem et famam parabant. Colores et ornamenta per praela quaedam telis imprimebantur[13].
  • Museum Chartarum pictarum (Musée du papier peint)ː non Mulhusiae sed in vico Rixheim ad Mulhusiam positum est ubi octavo decimo saeculo fabricator Mulhusiensis telarum pictarum filio suo officinam chartarum pictarum condidit, fabricam Zuber[14]. Non tantum chartas ex illa officina sed pulcherrima exemplaria ex omni Francia exponunt.
  • Museum Historicum in antiquo palatio urbano collocatum ubi pactum unionis subscriptum est.

Horto zoologico[15] quoque gloriatur decimo nono saeculo iam condito qui hodie speciebus extinctione minatis praecipuam operam dat et varias collaborationes ad eas tuendas iniit[16].

Clari civesRecensere

 
Turris Europae, insigne hodiernae urbis velut in trivio positae inter Franciam, Germaniam, Helvetiam.

NatiRecensere

Coniunctiones communiumRecensere

NotaeRecensere

Plura legere si cupisRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mulhusiam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 47°44′55″N 7°20′21″E • OpenStreetMap • GeoNames • "68224" apud INSEE • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica