Pistrinum est locus in quo frumentum et aliae fruges ante molarum trusatilium inventionem in pilis conterebantur: item post molas inventas omnis locus, in quo fruges molis circumactis, opera iumentorum, vel servorum, vel impulsu aquae, aut venti comminuebantur.[1] Hodie fruges plerumque molis electricis moluntur.

Pistrinum et mola aquaria in Belgica

Pistrinum etiam significare potest pistrinam, locum in quo panis coquitur. In antiquitate saepe in uno loco frumentum molebatur et panis coquebatur.

NotaeRecensere