Vide etiam paginam discretivam: Mola (discretiva).

Mola est instrumentum lapideum, in pistrino situm, quo frumenta aliaque grana moliendo conteruntur et in farinam rediguntur.[1] E quo instrumento artifex qui farinam conficit molitor appellatur.

Molae La Ferté-sous-Jouarre in pristino Boll

Mola machinaria est machina, per quam lapis molae circumagitur. Apud antiquos hae molae vi vel hominum (plerumque servorum, saepe ad eum laborem sceleratum damnatorum) vel bestiarum actae sunt: ut molae manuariae, asinariae, iumentariae. Erant etiam molae aquariae: vi aquae currentis actae sunt, seu fixae in flumine seu rivo in rotam directo. Perclara est descriptio talium molarum, quam reperimus apud Vitruvium.[2] Sed etiam e medio aevo multae institutiones ad varias molas[3] construendas conscriptae sunt. De molis vi ventorum agitatis, dictis molis pneumaticis, traditur a saeculo nono, in Britannia ut videtur inventis.

Postremo molae priscae talium generum aetate industrializationis saeculorum 19 et 20 vi validiore adhibita primo vaporis, deinde electrica obsoleverunt. Novissimum autem molarum pneumaticarum genus nostris temporibus inventum est ad electricitatem gignendam.

Antiqui grana frumenti molita mola (etiam sancta mola) nominare solebant, quibus utebantur tamquam farina ad conspergenda sacrificia.

Temporibus praeindustrialibus, imprimis romanticismi, apud poetas et compositores mola res acceptissima erat: sive propter rotationem semper eandem permanentem sive propter aquam celeriter laboris loco relicto procul vagantem.

Clara est fortuna molae cuiusdam in flumine Pado infixae (Italiane Il mulino del Po), in mythistoria a Ricardo Bacchelli conscripta et anno 1938 edita.

  1.   Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
  2. Vitruvius, De architectura 10.5.2.
  3. E. g. aqua agitans aut desuper aut subter in rotam dirigi potest.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad molas spectant.