Ergasterium atomicum Fessenheim
Ergasterium atomicum Fessenheim est electrificina nuclearis Franciae. Nuper post 43 annos (anno 1977 inauguratum est) iussu rectorum cessavitː mense februario 2020 reactorium I constitit et mense iunio 2020 reactorium II[1].
Situs et Aedificium
recensereFessenheim, veterrima electrificina atomica Franciae, 2 chiliometra ad meridio-orientem vici Fessenheim in praefectura Rheni Superioris in regione Alsatia apud flumen Rhenum et eius magnum canalem constructa est.
Historia
recensereAnno 1962 societas mercatoria Electricitas Franciae ergasterium atomicum apud Fessenheim institui proposuit. Ab anno 1977 electrificina duobus reactoriis societatis Americanae Westinghouse energiam electricam producit.
Res politicae
recenserePost annum 2007 disputatio orta est foro, communibus, societatibus, institutionibus duirnariisque, consiliis regionum, pagorum et civitatum in utraque Rheni ripa[3][4][5][6][7][8] securitatis causa[9] et de periculis ad circumiecta naturalia e.g. causa radioactivitatis et impetus caloris thermici ad aquam Rheni[10] quia desunt Fessenheimiae turres ad vaporis calorem diminuendam.
Anno 2012 praeses Franciae electrificinam exeunte anno 2016 claudendam esse declaravit.[11][12]
Notae
recensere- ↑ Le Figaro. Economie
- ↑ Power Reactor Information System (PRIS), IAEA, die 15 Maii 2012
- ↑ Relatio diurnarii Badische Zeitung de Basilea.
- ↑ Placitum Argentorati.
- ↑ Relatio de urbe Brisiaco.
- ↑ De urbe Friburgo Brisgoiae.
- ↑ De Müllheim (Badenia-Virtembergia).
- ↑ De Offenburgo.
- ↑ Notitia incidentium minimi momenti in electrificina factarum annis 1990 ad 2008.
- ↑ Jörg Lange: Studie Wärmelast Rhein. 2009.
- ↑ Declaratio die 14 Septembris 2012.
- ↑ Relatio televisionalis Germanica die 14 Septembris 2012.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Electrificinam Fessenheimiensem spectant. |