Secundum Imperium est nomen Francicum regiminis ab anno 1852, cum Ludovicus Bonaparte se imperatorem Napoleonem III fecit et Secundam Rempublicam finivit, usque ad annum 1870, cum Napoleo inter Bellum Germanicum - Francicum ab hostibus captus et Lutetiae Tertia Respublica proclamata est.

Wikidata Secundum Imperium Francicum
Res apud Vicidata repertae:
Secundum Imperium Francicum: insigne
Secundum Imperium Francicum: insigne
Secundum Imperium Francicum: vexillum
Secundum Imperium Francicum: vexillum
Terra continens: Europa
Locus: 48°51′23″N 2°21′8″E
Caput: Lutetia

Gestio

Monarchia constitutionalis, dual monarchy
Princeps: Napoleo III
Consilium: Parlamentum Francicum

Populus

Sermo publicus: Francogallice
Moneta: Francus Francicus

Commemoratio

Paean: Partant pour la Syrie

Tabula aut despectus

Secundum Imperium Francicum: situs
Secundum Imperium Francicum: situs

Vide etiam paginam discretivam: Imperium Francicum

Imperium restitutum recensere

Exilium Napoleonidarum recensere

Postquam anno 1815 Napoleo I Imperium amisit atque in exilium latus est, omnes familiares eius Franciam relinquere coacti sunt. Regnum sub regibus Ludovico XVIII et Carolo X Burbonis restitutum est. Inter exules et Ludovicus Napoleo Bonaparte, frater Napoleonis I et olim rex Hollandiae atque filius suus Ludovicus Napoleo Bonaparte - postea Napoleo III - fuerunt. Napoleone Francisco Bonaparte anno 1832 mortuo Ludovicus candidatus primus imperii Napoleonici fuit.

Res novae temptatae recensere

 
Ludovicus Bonaparte die 30 Octobris 1836 Gesoriaci rebus novis studens

Anno 1836 primo Argentorati rebus novis studebat, ut Ludovicum Philippum regem Francorum ex domo Aureliano, qui ab anno 1830 regnavit deponeret. Sed mox captus et a rege in exilium in Americam missus est. Sed iam anno 1837 in Helvetiam rediit, cum mater Hortensia de Beauharnais mortua esset. Anno 1840 iterum apud Gesoriacum in patriam reversus est et regnum deponere conatus est. Iterum captus et ad carcerem in castello Ham damnatus est. Anno 1846 autem fugere potuit et in Britannia vivebat.

Res Publica Secunda recensere

Die 24 Februarii 1848 Ludovicus Philippus depositus apud Rem novae et Secunda Res Publica proclamata est. Ludovicus Bonaparte in patriam rediit, legatus ad parlamentum atque mense Decembri 1848 praeses rei publicae electus est. Parlamenti legati regnum restituere in animo habebant, sed an Gens Burbonia vel Aureliana regeret, iurgebantur. Interim suffragium populi minuerunt, ne sectatores rei publicae electione proxima praevalerent. Praeterea Ludovico Napoleoni secundum tempus magistratus non concesserunt.

Dictatura praesidis Ludovici Napoleonis recensere

 
Equitatus in viis Lutetiae die 2 Decembris 1851

Haec facta praeses ad rebus novis studendum impulerunt: Die 26 Octobris 1851 Iacobus Regius de Saint Arnaud administrum belli nominavit, qui una cum Bonaparte vim parabat: die 2 Decembris 1851 parlamentum dissolvit et suffragium universalis populi iterum proclamavit. Nova constitutio magistratus praesidis decem annorum stipulavit. Praeses etiam administros libere nominare potuit. Ea constitutione et Senatus constitutus est, cuius senatores a praeside nominati hoc officio ad usque mortem fungerentur. Senatores leges a parlamento latas recusare atque constitutionem ipsam mutare potuerunt. Legati ad Corpus Legislativum sex annos officio fungerentur et de legibus constituerent. Praeterea fuit Consilium Rei Publicae, cuius legati a praeside nominarentur.

De hac constitutione diebus 14 atque 21 Decembris cives suffragio sententias tulerunt: Maxima pars eorum propositum probaverunt[1].

Napoleo III coronatus recensere

Die 21 Novembris 1852 plebiscito Imperium restitutum et Napoleo III die 2 Decembris coronatus est - eodem die, quo anno 1804 Napoleo I avunculus imperator factus erat et anno 1805 e Pugna apud Slaucoviam victor exierat.

Constitutio Imperii recensere

Constitutio atque leges magni momenti ab imperatore semper suffragiis populi ratae factae sunt, quae autem saepe falsificatae sunt. Res Homines res gestas scribentes hoc regnum saepe "Dictaturam plebiscitarum" nominaverunt.

Constitutio anni 1852 recensere

Die 7 Novembris 1852 senatus rei publicae constituit, ut Imperium Francicum restitueretur. Constitutio Ianuarii non abolita, sed officio praesidis nunc ab imperatore - Napoleone III - fungeretur. Suffragio populi dierum 21 et 22 Novembris maxima pars civium hanc legem probavit[2].

Imperator atque heres imperii recensere

Bonaparte nomen "Napoleonis III" assumpsit, quod Napoleonem II filium Napoleonis I anno 1831 mortuum, quam hic successorem distinaverat, legitimum imperatorem agnovit. Napoleoni III, qui neque uxorem iam duxerat neque herdem tum habuit, nova constitutio concessit, ut ipse successorem nominaret, nisi filios habiturus sit. Anno 1853 Napoleo III Eugeniam de Montijo nobilem feminam Hispanicam in matrimonium duxit. Anno 1856 Napoleo Eugenius Ludovicus Bonaparte filius et heres imperii natus est.

Administri imperii recensere

Napoleo administros ipse nominavit atque dimisit, quibus in consilium ministrorum convenire vetitum erat. Neque fuit praeses ministrorum ad usque annum 1869 (vide infra).

Potestas legislativa recensere

Senatus recensere

Senatores Imperii omnes cardinales Francici ecclesiae catholicae atque marescalci et praefecti classis imperii fuerunt. Praeterea imperator alios cives senatores creare potuit, qui ad mortem eam honorem ceperunt. Non plus quam 150 senatores uno tempore esse licebat. Imperator et praesidem senatus nominavit. Senatus leges propositae corporis legislativi probabat et de constitutione mutanda deliberabat.

Corpus Legislativum recensere

Libertates civium recensere

Constitutione Imperii nulla iura aut liberates civium stipulatae sunt, quas constitutio Secundae Rei Publicae anno 1848 civibus dederat. Quae liberates autem paulatim legibus ordinariis auctae sunt (vide infra).

Imperium liberale anni 1870 recensere

Res gestae Imperii recensere

Res internae recensere

Oeconomia et commeatus recensere

Res externae et bella recensere

Napoleo, quamquam pacem civibus proposuit, tamen gloriam adipisci voluit ut avunculus Napoleo I. Itaque ad bella varia accessit, cum sperabat se iis magnitudinem imperii aucturum esse.

Bellum de libertate Italica recensere

Anno 1859 Napoleo Regnum Sardiniae contra Imperium Austriacum adiuvit et praemium partem Sabaudiae accepit.

Bellum Crimaeanum recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Bellum Crimaeanum.

Die 28 Martii 1854 - unum diem post Britannia - Napoleo III imperator Imperio Russico bellum indixit, quod Nicolaus I imperator Russiae Imperium Ottomanicum agressus erat. Haec fuit initium Belli Crimaeani. Dux expeditionis Franicicae Iacobus Regius de Saint Arnaud factus est. Die 31 Maii 1854 copiae Francicae et Britannicae apud Odessus appulsi sunt.

Expeditio in Mexicum recensere

Anno 1862 Napoleo copias in Mexicum misit, ut inter bellum civile Mexicanum conservativos adiuvaret. Civitates Foederatae rei publicae propter Bellum Civile Americanum adiuvare non potuerunt. Die 10 Iunii 1863 Copiae Francorum Eliade Friderico Forey marescalco duce Mexicopolin expugnaverunt. Anno 1864 Napoleo Maximilianum Habsburgi persuasit, ut in Mexicum iret et Maximilianus I imperator huius civitatis fieret. Milites Francici imperatorem novum contra insurgentes Benedicto Juárez praesidente duce adiuvabant. Sed anno 1866 Napoleo a CFA - Bello Civili Americani finito - coactus est, ut expeditionem finiret. Maximilianus autem anno 1867 captus et supplicio affectus est.

Bellum contra Borussiam recensere

Anno 1870 Napoleo Borussiam impedivit, ne stirpes domus Hohenzollern rex Hispaniae fieret. Quamquam Hispania alterum regem elegit, tamen bellum Borussiae indixit. Quo bello victus et apud urbem Sedan die 2 Septembris] captus imperium amisit, cum Lutetiae Tertia Respublica proclamaretur.

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Michael Erbe, Vom Konsulat zum Empire libéral, Ausgewählte Texte zur französischen Verfassungsgeschichte 1799-1870, Darmstadii 1985, pp 231 - 261, ISBN 3-534-08598-1
  2. Michael Erbe, op. cit., p. 265