2024
annus
Annus 2024 e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 · millennium 3 · millennium 4 |
---|---|
Saecula: | saeculum 20 · saeculum 21 · saeculum 22 |
Anni: | (2020) · 2021 · 2022 · 2023 · 2024 · 2025 · 2026 · 2027 · 2028 · 2029 · 2030 · (2031) |
2024 = MMXXIV. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 2024 legas, vide 2024 (numerus).
Eventa
recensere- 9 Ianuarii: Gabriel Attal ab hoc die primus minister Franciae meret, omnium usque hodie iuvenissimus, solus qui se homosexualem esse nuntiaverit.
- 14 Ianuarii: Regnum Daniae a Margareta II hodie depositum filio eius Friderico X redditur.
- 11 Februarii: Alexander Stubb praeses Finniae eligitur.
- 7 Martii: Suecia tricesimus secundus socius Civitatibus Foederis Atlantici Septentrionalis (OTAN) accedit.
- 13 Aprilis: Irania plus quam 300 missilia in Israël excutit. Plurima eorum ab Israël, eius sociis necnon Iordania intercipiuntur; aliqua stationes militares leviter laedunt. A partibus praecipitantibus autem puella quaedam graviter laeditur.
- 16 Aprilis: Bursa vetus Hafniae saeculo decimo septimo exstructa flammis deletur.
- 5 Iulii: Keir Starmer, praeses factionis Laboris, ab rege Carolo III primus minister regni Britanniarum nominatur.
- 26 Iulii: Lutetiae ad ripas Sequanae Ludorum Olympiae dedicationis ceremonia datur.
- 8 Augusti: In Bangladesa post seditionem studentium Mahometus Ionas ut Primus minister temporalis iusiurandum iurat.
Nati
recensereNati huius anni desiderati (additis natis, hanc formulam remove, vide etiam 0 fere paginas in categoria Categoria:Nati 2024)
Mortui
recensere- 16 Februarii: Alexius Navalnyj, politicus et corruptionis investigator Russicus, incarceratus in colonia urbana Charp(ru) in Russiae districtu autonomo Iamalo-Nenetico sita.
- 19 Maii: Ibraimus Ra’īsī Iraniae praeses helicoptero in montibus Atropatenae Orientalis rupto perit.