Baššār al-Asad
Baššār Ḥāfiẓ al-Asad (Arabice بشار حافظ الأسد; natus 11 Septembris 1965 Damasci) est praeses Syriae, imperator copiarum Syrarum, secretarius generalis illius factionis Baʿath internationalis quae a Syria dominata est, et secretarius regionalis rami factionis Syrii. Anno 2000 patri Ḥāfiẓ al-ʾAsad succedit, qui Syriam triginta annos usque ad mortem suum rexerat. Baššār in suffragiis annorum 2000 et 2007 confirmatus est, aliis autem candidatis non praesentibus.

Patria: Syria
Officium
Munus: homo in re publica potens, ophthalmologist, military leader, politicus, military physician
Patronus: Western Eye Hospital
Consociatio
Religio: Alawites
Familia
Coniunx: Asma al-Assad
Proles: Hafez Bashar al-Assad
Familia: al-Ásad family
Memoria

Familia Recensere
Pater eius Hafiz al-Assad ab anno 1971 ad usque mortem anno 2000 praeses Syriae fuit.
Iuventus et munus Recensere
Post scholam finitam Damasci et Londinii medicinae studebat.
Cursus honorum Recensere
Baschar post mortem fratris Basil, qui voluntate patris praeses succederet, casu autocinetorum mortuus est. Itaque Baschar novus heres reipublicae factus est. Cum Hafiz pater die 10 Iunii 2000 mortuus esset, Baschar suffragio populi die 10 Iulii 2000 praeses electus est et die 17 Iulii magistratum iniit. Initio Baschar libertatem maiorem populo dare in animo habere credebatur. Anno 2007 iterum paene omnibus suffragiis electus est, sed in facto dictator. Sed ab anno 2011, post Manifestationes Aegyptiae, magna pars hominum contra eum rebellant, praecipue in urbe Emesa et urbe Beroea.
Bibliographia Recensere
- Lesch, David W. Syria: The Fall of the House of Assad. Nova editio. New Haven, CT: Yale University Press, 2013. ISBN 978-0-300-18651-2.
Nexus externi Recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Baššār_al-Asad spectant. |