Haschim Chalid al-Atassi
Haschim Chalid al-Atassi (natus ignoto die anno 1875 Emesae, ibidem mortuus die 5 Decembris 1960) vir publicus Syriae fuit.
Cursus honorum
recensereAl-Atassi anno 1920 praeses ministrorum atque ter praeses Syriae fuit: Ab anno 1936 ad 1939, ab 1949 ad 1951 atque ab 1954 ad 1955.
Administratio prima
recensereFoedere cum Francia, quae post primum bellum mundanum Syriam civitatem administrabat signato atque suffragio libero habito al-Atassi die 21 Decembris 1936 primus praeses Syriae electus est. Die 7 Iulii 1939 a magistratu se recessit, quod Francici regionem Hatay Turciae dederunt. Bahij al-Khatib, socius Francorum, eius successor factus est.
Administratio secunda
recensereDie 15 Augusti 1949 motu militum facto al-Atassi iterum praeses factus est. Die 2 Decembris 1951 a magistratu se iterum recessit, quod Adib asch-Schischakli dux militum dictator se gerebat.
Administratio tertia
recensereSchischakli anno 1954 deposito al-Atassi die 28 Februarii tertio praeses factus est et ad diem 6 Septembris 1955 magistratum summum Syriae duxit. Shukri al-Quwatli libero suffragio populi eius successor electus est.