Margareta II[2] (nata Margrethe Alexandrine Þórhildur Ingrid Hafniae die 16 Aprilis 1940), filia maxima natu Friderici IX ex uxore Ingrida Sueciae, fuit Daniae regina necon civitatis gubernatrix Faeroarum et Groenlandiae. Ei sunt duae sorores, Benedicta principissa et Anna-Maria regina Graecorum, sed frater nullus.

Wikidata Margareta II (regina Daniae)
Res apud Vicidata repertae:
Margareta II (regina Daniae): imago
Margareta II (regina Daniae): imago
Margareta II (regina Daniae): subscriptio
Margareta II (regina Daniae): subscriptio
Nativitas: 16 Aprilis 1940; Palatium Amalienborg
Patria: Dania

Familia

Genitores: Fridericus IX; Queen Ingrid of Denmark
Coniunx: Henrik, Prince Consort of Denmark
Proles: Fridericus X (rex Daniae), Prince Joachim of Denmark
Familia: House of Glücksburg, House of Laborde de Monpezat

Insignia heraldica

Margareta II (regina Daniae): insigne
Margareta II (regina Daniae): insigne
Margareta nuptias Victoriae principissae Sueciae die 18 Iunii 2010 celebrat
Margareta II et princeps Henricus Georgium W. Bush et Lauram uxorem in Palatio Irenopyrgo[1] excipiunt mense Iulio 2005.

Mulieribus cum regnum Danicum suscipere non liceret, patruus Margaretae, Canutus Daniae princeps, usque ad annum 1953 heres Friderici IX erat. Duobus autem referendis habitis Margareta eodem anno heres regni facta est.

Archaeologiae in Anglia, deinde scientiae politicae in Dania studuit. Studiis peractis, die 10 Iunii 1967 nupsit Henrico Laborde de Montpezat, cui Fridericus IX titulum principis Daniae concesserat. Duos filios peperit: Fridericum (natus anno 1968), coronae heredem usque ad annum 2024 et regem ab anno 2024, et Ioachimum principem (natus anno 1969).

Friderico IX mortuo, Margareta II die 15 Ianuarii 1972 regnum Danicum occupavit. Regno die 14 Ianuarii 2024 deposito ab hoc die filius eius Fridericus X regnat.

  1. De forma Graeco-Latina vocis Danicae Fredensborg (Irenopyrgum), vide Iohannis Tomka-Szászky Introductionem in orbis hodierni geographiam, Posonii 1748, p. 340.
  2. Fons nominis Latini Margaretae.

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Margaretam II spectant.
Duces civitatum sociarum Unionis Europaeae