Gulielmus Alexander Nicolaus Georgius Ferdinandus de Auriaco-Nassovia (Nederlandice: Willem-Alexander Claus George Ferdinand van Oranje-Nassau, natus Traiecti ad Rhenum 27 Aprilis 1967) est regnans Regni Nederlandici rex, civitatis quae in civitatibus suorum iuris Nederlandia, Insula Curacensi, Aruba, et Sancto Martino consistit. Ipse est caput domus regiae Nederlandicae et domus Amsbergensis. Cum rex factus esset, fuit primus Nederlandiae monarcha masculus post Gulielmum III Nederlandiae, anno 1890 mortuum.

Wikidata Gulielmus Alexander
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Alexander: imago
Gulielmus Alexander: imago
Gulielmus Alexander: subscriptio
Gulielmus Alexander: subscriptio
Nativitas: 27 Aprilis 1967; University Medical Center Utrecht
Patria: Regnum Nederlandense
Nomen nativum: Prins Willem-Alexander Claus George Ferdinand der Nederlanden, Prins van Oranje-Nassau, Jonkheer van Amsberg

Familia

Genitores: Nicolaus Amsbergensis; Beatrix
Coniunx: Queen Máxima of the Netherlands
Proles: Catharina-Amalia, Princess of Orange, Princess Alexia of the Netherlands, Princess Ariane of the Netherlands
Familia: Domus Auriaca, House of Amsberg

Insignia heraldica

Gulielmus Alexander: insigne
Gulielmus Alexander: insigne

Gulielmus Alexander est filius maximus natu reginae Beatricis et Nicolai Amsbergensis eius mariti. Die 28 Ianuarii 2013, Beatrix, quae septuaginta quinque annos die 31 Ianuarii 2013 fuerit, nuntiavit abdicationem suam futuram. Ergo a die 30 Aprilis 2013, die regali Nederlandico, ea se regno abdicavit et Gulielmus Alexander ei rite successit.

Vita recensere

Gulielmus Alexander a die 30 Aprilis 1980 regni heres fuit, cum mater regina Nederlandiae facta esset. Post scholam finitam, annis 19871993 in Academia Lugduno-Batava historiae studebat, ubi gradum doctorandi accepit.

Anno 2002, Maximam Zorreguieta in matrimonium duxit. Ei sunt filiae tres:

Nexus interni

Nexus externi recensere