Sergius Mattarella (Italiane Sergio Mattarella, Panormi die 23 Iulii 1941 natus), causidicus et nunc iudex constitutionalis, est politicus Italicus. Die 31 Ianuarii 2015 praeses Rei Publicae Italicae a parlamento et a delegatis regionalibus praeses Rei Publicae electus est.

Wikidata Sergius Mattarella
Res apud Vicidata repertae:
Sergius Mattarella: imago
Sergius Mattarella: imago
Sergius Mattarella: subscriptio
Sergius Mattarella: subscriptio
Nativitas: 23 Iulii 1941; Panormus
Patria: Italia
Nomen nativum: Sergio Mattarella

Familia

Genitores: Bernardo Mattarella; Maria Buccellato
Coniunx: Marisa Chiazzese
Proles: Bernardo Giorgio Mattarella, Laura Mattarella
Sergius Mattarella praeses nuper electus contionem habet
Sergius Mattarella (media imagine), frater Bernardus (ad dextram partem) et Georgius Napolitano (tunc rei publicae praeses), qui anno 2010 memoriam fratris iamdudum necati Piersanti Mattarella celebrant

Sergius Mattarella, Panormi in Sicilia natus, filius et frater est hominum politicorum. Pater Bernardus minister meruit in rectionibus Christianis Democraticis; frater Piersanti a Mafia anno 1981 necatus est. Sergius Mattarella alumnus est Studii Urbis ubi gradum doctoris in iuris prudentia anno 1964 ascensit. Docuit apud universitatem urbis natalis.

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Mattarellam spectant.