Georgius Napolitano
Georgius Napolitano (die 29 Iunii anno 1925 Neapoli natus; die 22 Septembris 2023 mortuus) fuit vir publicus, qui a die 10 Maii 2006 usque ad diem 14 Ianuarii 2015 praeses Rei Publicae Italicae fuit.
Vita
recensereAnno 1942 Georgius Napolitano studia iurisprudentiae Neapoli incepit.
Post secundum bellum mundanum anno 1945 Napolitano socius factionis communisticae Italicae factus est atque eidem factioni Neapoli praesedit. Anno 1947 iurisprudentiae doctoris insigne consecutus est. Anno 1989 apud Parlamentum Europaeum legatus electus est, anno 1992 Camerae Deputatorum praesidens, anno 1996 minister a rebus domesticis designatus est, anno 2005 senator in totam vitam nominatus. Die 10 Maii anno 2006 praeses Rei Publicae Italicae creatus est et die 20 Aprilis 2013 iterum a parlamento et a delegatis regionalibus praeses Rei Publicae electus est.
Bibliographia
recensere- Stephanie Kirchgaessner, "Italian president Giorgio Napolitano steps down" in The Guardian (14 Ianuarii 2015)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Napolitano spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Henricus De Nicola 1948 • Aloisius Einaudi 1948 • Ioannes Gronchi 1955 • Antonius Segni 1962 • Iosephus Saragat 1964 • Ioannes Leone 1971 • Alexander Pertini 1978 • Franciscus Cossiga 1985 • Anscharius Aloisius Scalfaro 1992 • Carolus Azeglio Ciampi 1999 • Georgius Napolitano 2006 • Sergius Mattarella 2015 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum · Praeses Reipublicae Italicae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Praesides ministrorum Italiae • Praefecti urbi Romae | |