Georgius, vulgo plenius George William Vella (ad iż-Żejtun natus die 24 Aprilis 1942) est politicus Melitae qui bis minister rerum externarum meruit.

Wikidata Georgius Vella
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Vella: imago
Georgius Vella: imago
Nativitas: 24 Aprilis 1942; Żejtun
Patria: Melita
Georgius Vella (ad dextram partem) a Gulielmo Hague Britanno et Ioanne Kerry Americano anno 2013 salutatus

Georgius Vella alumnus est regalis universitatis Melitensis ubi gradum doctoris medicinae et iatricae anno 1964 nactus est, et Instituti Medicinae Aeronauticae quod olim iuxta Farnborough Angliae florebat. legatus est ad Parlamentum Melitense annis 1978-1987 rursusque ab anno 1992 usque hodie. A die 28 Octobris 1996 usque ad 6 Septembris 1998, primo ministro Alfredo Sant, fuit minister rerum externarum et primus minister vicarius (praecessore Guidone de Marco). Rursus die 13 Martii 2013 minister rerum externarum selectus est, primo ministro Iosepho Muscat.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  •
Duces civitatum sociarum Unionis Europaeae
Consilium ministrorum Melitense Iosephi Muscat 2013–2020
Ministri rerum externarum Melitenses