[recensere]

Porta Unionis Europaeae

Europa et taurus
Vexillum Unionis Europaeae
[recensere]

Introductio

Unio Europaea est consociatio plurimarum Europae civitatum, quae collaborant in rebus civilibus, oeconomicis et iudicialibus cum respectu democratiae et iurum humanorum ad bellum prohibendum. Sed e Consilio Europae distinguetur quamquam omnis civitas Unionis Europaeae socius Consilii Europae est. Initium habuit in Unione Montanica, quae cum Foedere Parisiis icto anno 1951 instituta est. Foedera Romae icta anno 1957 subscripta sunt, initia Communitatis Europaeae energiae atomicae et Communitatis oeconomicae Europaeae. Deinde cum Foedere Traiecti Mosae icto Communitas oeconomica Europaea anno 1993 in Communitatem Europaeam transformata et Unio Europaea "tecto" communi super Communitatem Europaeam, Communitatem Europaeam carbonis chalybisque et Communitatem Europaeam energiae atomicae creata est. Foedere Olisipone icto anno 2007 Communitas Europaea plene ab Unione Europaea surrogata est; ita Communitate Europaea carbonis chalybisque interea dissoluta Communitas Europaea energiae atomicae sola praeter Unionem Europaeam permanet ab anno 2009. Disce magis…
[recensere]

Commentatio selecta

signum Euroni vel Euronis

Euro () est moneta Zonae Euronis usque ab Kalendis Ianuariis 1999. Zona Euronis est zona in EMU, quod est conventus oeconomiae monetarumque terrarum Europae. Latinistae disputant quae forma declinationis adhibenda sit: euro (indecl.) vel euro, -nis.

Regulae Unionis Europaeae de declinatione vocis euro variant inter linguas et instituta; e.g. vox est indeclinabilis in lingua Anglica secundum Commissionem. Hispani autem et Lusitani et francogalli et cives Civitatum Foederatarum Americae forma pluralis numeri, euros, utuntur. Etiam Britanni et Germani hac forma utuntur, si euro vox sine verbo numerali stat. Sed Graecis verbum indeclinabile est.

In Germania, prima littera est maiuscula; in Graecia, litteris Graecis verbum scribitur (ευρώ).

Alii populi—exempli gratia, Lituani, Sloveni—propriis scribendi formis adhuc utuntur. In Russia et Bulgaria litteris cyrillicis scribitur (евро).

Disce magis…
[recensere]

Portae civitatum sociarum

Imago selecta

Europa ex caelo visa
[recensere]

Scin tu … ?

[recensere]

Vicimedia

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Unionem Europaeam spectant.