[recensere]

Porta de Antiquitate posteriore

Salvete, et grati sitis apud hanc nostram portam, in qua de Antiquitate Posteriore omnes contribuere possumus.
[recensere]

Introductio

Antiquitas Posterior (Theodisce: Spätantike; Anglice: Late Antiquity) est spatium temporis regionis Mediterraneae, quae inter Aetatem Classicam et Medium Aevum adfuit. De quaestione principii finisque docti multum disputant. Sunt qui dicant antiquitatem posteriorem a Discrimine Tertii Saeculi coepisse et circa annum 750 finem cepisse. Certum est illam singulis regionibus diversae longitudinis fuisse. Finis Imperii Romani Occidentalis singulis aetas discriminis summi visa est et consummationem saeculi venire putaverunt.

Antiquitatis Posterioris orbis est orbis barbarorum Germanicorum, Romanorum Christianorum, bellorum in Oriente et Occidente, populationum et vastationum, creationis magnarum ecclesiarum, et inter Antiquitatem et Medium Aevum.
[recensere]

Commentatio selecta

Regnum Vandalorum circa annum 476, terris eorum Africanis colore flavo pictis
Vandali (-orum, masc.) fuerunt gens antiqua Germanica, quae ex Bohemia ad regiones Romanas saeculo V migravit. Kalendis Ianuariis anni 407, ei cum Suevis et Alanis Rhenum transiverunt, quod fluvium glaciatum est. Gens Vandalorum est in dimidia divisa: Vandali Hasdingi et Vandali Silingi.
[recensere]

Commentationes principales

Fibula aquiliformis, vulgum Hispaniae Visigothicae signum.

Hispania Visigothica est spatium intra historiam Hispaniae post imperium Romanum usque ad annum 711, cum amissione Hispaniae. Ea aetate Visigothi paeninsulam Ibericam incolebant, qua urbes condidebant, bella gerebant, artes colebant.

Visigothi in Hispaniam intraverunt anno 416 Romanis amici. Cum Odoacer Romulum Augustulum ex imperio sustulerit, Visigothus Euricus anno 476 territoria Romana Hispanica Visigothis annexuit. Annos subsequentes, Visigothi in fidem Catholicam conversi sunt et linguam Latinam fecerunt linguam cotidianam. Sed saeculo octavo Regnum Visigothorum subito desivit. Mense Maio 711, Mauri Fretum Gaditanum navigantes invasionem Hispaniae coeperunt. Spatium annorum novem (711720) regnum Visigothorum fumum fecerunt: Toletum ceperunt, tum Caesaraugustam, tum Tarraconam et tandem Septimaniam.
[recensere]

Orbis occidentalis regnorum Germanicorum

Imago selecta

Opus tesselatum Iustiniani primi Imperatoris.
[recensere]

Scin tu … ?

...primam encyclopaediam, Etymologiae Isidori scriptam in Antiquitate Posteriore esse?

...Proelium apud campos Catalaunicos Iunio 451 fuisse ultimum magnum proelium a Romanis pugnata?

...urbem caput primam Constantini Magni nec Romam non Constantinopolem sed Augustam Treverorum fuisse?

...Iustinianum imperatorem mortuum ob causam plagae esse?

Tu quoque adiuvare potes

  • Collaborationem adde.
  • Habemus permultas paginas hac in cara porta nostra, quae nexus rubri nunc sunt. Amabimus te si eos ipsos in caeruleos nexos creas!
  • Alias res gerendas adde.
[recensere]

Vicimedia

Vicimedia Communia plura habent quae ad Antiquitatem Posteriorem spectant.
Nuper mutata (CatScan)