Mahometus

Auctorem publici consilii et Arabum qui conditor religionis Islamicae
(Redirectum de Machometus)

Mahometus[1] (Arabice محمد Muḥammad; de scriptura nominis Latina vide infra) fuit religionis Islamicae conditor, quem Musulmani credunt ultimum Dei (Arabice الله Allāh) nuntium prophetamque fuisse et ultimum legiferum in serie prophetarum Islamicorum, et quem plurimi Musulmani[n 1][2] credunt ultimum prophetam ut docet Alcoranus (33:40–40), cui traditus sit Alcoranus, Gabriele Archangelo ei verbum Dei nuntiante. Musulmani ergo eum putant restitutorem primae fidei incorruptae et monotheisticae Adae, Noe, Abrahae, Moysis, Iesu, et aliorum prophetarum.[3][4][5]

Pagina semiprotecta

Ustricibus usoribusque ignotis hoc tempore non licet hanc paginam recensere. Quaesumus ut emendationes in pagina disputationis proponas vel nomen Vicipaedianum crees.

Wikidata Mahometus
Res apud Vicidata repertae:
Mahometus: imago
Mahometus: imago
Nativitas: 20 Aprilis 571; Mecca
Obitus: 8 Iunii 632; Medina

Familia

Genitores: Abdullah ibn Abdul-Muttalib; Aminah
Coniunx: Chadidia Chowailidi filia, Sawda bint Zamʿa, Hafsa bint Umar ibn Al-Khattab, Juwayriyya bint al-Harith, Aisa Abubecri filia, Zaynab bint Jahsh, Safiyya bint Huyayy, Zaynab bint Khuzayma, Umm Salama, Ramla bint Abi Sufyan, Rayhana bint Zayd ibn ʿAmr, Maria al-Qibtiyya, Maymunah bint al-Harith
Proles: Abdalla Mahometi filius, Kasimus Mahometi filius, Ibrahimus Mahometi filius, Zainaba Mahometi filia, Rakia Mahometi filia, Ommkelthuma Mahometi filia, Fatima Zahra
Familia: Banu Hashim

Memoria

Sepultura: Sacred Prophetic Chamber
Vide etiam paginam discretivam: Mahometus (nomen).
Propheta Mahometus; ex Apocalypsi Mahometi, 1436, Herat. Opus in thesauro Bibliothecae Nationalis Francicae (Lutetiae) invenitur.

Natus est Meccae anno fere 571, et mortuus Medinae, in Arabia occidentali, die 8 Iunii 632. Ipse fuit Abdullachi et Aminae filius, cui fuerunt nonnulli liberi, inter quos Fatima Zahra filia.

De nomine

Nomen Arabicum variis modis in litteras Latinas redditum est, ut Mahometus, Muhammadus, Mahumetus, Machometus, Mahometes,[6] Maometus[7] et alia.

Nomen plenum eius fuit ابو القاسم محمد ابن عبد الله ابن عبد المطلب ابن هاشم (Abū al-Qāsim Muḥammad ibn ʿAbd Allāh ibn ʿAbd al-Muṭṭalib ibn Hāšim)‎, hoc est "pater Qasimi, Muhammadus, filius Abd-Allahi, filii Abd-al-Muttalibi, filii Hašimi."

Fontes

De nullo magnorum religionis auctorum Orientis tanti nuntii exstant quam de Mahometo[8], qui quidem aut a fidelibus conscripti sunt, ut Mahometum prophetam annuntiarent, aut ab inimicis (Christianis), qui eum "corruptorem" recusarent. Fontes principales sunt:

Alcoranus

In vita Mahometi indaganda scientia Islamica Alcoranum semper fontem primum duxit. Secundum memoriam Islamicam, Alcoranus a quibusdam Mahometi sectatoribus ipso ab initio (circiter ab anno 610) litteris mandatus est, primo in foliis solutis (ṣaḥīfa, pl. ṣuḥuf / ‏صحف , صحيفة ‎ / ṣaḥīfa, pl. ṣuḥuf), maxima ex parte in pergamena sive in animalium pelli (raqq /riqq / ‏رقّ ‎). Haec corpus maṣāḥif (ex sing. muṣḥaf ‏مصاحف , مصحف ‎ / maṣāḥif, muṣḥaf) nominatum est. Studiosi Islamici non consentiunt utrum ipse propheta Alcoranum composuerit an compositio sub primo calipha Abu Bakr as-Siddiq (632-634) facta sit. Fontes autem in hoc conveniunt Alcoranum ab Uthman ibn Affan (653-656) canonizatum esse, exemplis discrepantibus deletis.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia Alcorani.

Mahometus ipse in Alcorano quater nominatur:[9]

  • Sura 3,144: Et non est Mahometus nisi legatus; iam praeterierunt ante eum legati.
  • Sura 33,39: Non est Mahumetus pater ullius ex viris vestris, ita ut non possit ducere uxorem illius, sed est Legatus Dei, et sigillum Prophetarum.

Uterque versus attestatur Mahometo persuasum fuisse se prophetam esse, qui nuntium prophetarum priorum continuaret perficeretque.

  • Sura 47,2: Qui vero fideles fuerint, et fecerint recta, et crediderunt in id, quod demissum fuit super Mahumetum (et ipsum est veritas a Domino eorum), expiabit ab eis mala eorum, et rectificabit intentionem eorum.
  • Sura 48,29: Mahumetus est legatus Dei; qui vero sunt cum eo, feroces sunt contra infideles, misericordes inter se.

Ut versus demonstrant, Mahometus credidit se nuntium salvificum annuntiare, qui ipsum sectatoresque ab "infidelibus" (kuffār) distingueret.

Exegesis Alcorani (tafsīr)

Interpretationes multorum Alcorani versuum (tafsīr) indicia praebent, quae ad vitam Mahometi pertinent. Interpretes res gestas revelationis (‏أسباب النزول‎ / asbābu ’n-nuzūl) in quibusdam versibus inventas collegerunt ac disputaverunt, ex quo particularis exegeseos Alcorani ramus ortus est, qui nullos nisi illos versus tractat, quorum revelatio ad certas vitae Mahometi res gestas refert.

Sira

 
Mahumeti litterae ad Muqawquis datae.

"Vita Mahometi" (Sira) ab Muhammad ibn Ishaq conscripta, quae ab Ibn Hischam redacta ac suppleta exstat, est fons traditionis profanae. Auctor multos nuntios antiquiorum fontium, qui a saeculo septimo repetunt, suscepit. Historiographi posteriores, sicut al-Tabari in sua Historia Mundi, citeriores nuntios primordiales in "Vita Mahometi" non comprehensos acceperunt. Etiam quidam nuntii ab 'Urwa ibn az-Zubayr ibn al-'Awwam († circa annum 712) litteris mandati, quas ad Omayadarum Caliphum ʿAbd al-Malik ibn Marwān dedit, res singulas de religionis Islamicae primo tempore magni momenti amplectuntur. Qui nuntii in "Historia Mundi" supradicti al-Tabari, ut Hischam, 'Urwae filius, eos tradiderat, comprehensi sunt. Auctoritas eorum a studiosis hodiernis non dubitatur.[10]

Bella (maghazi)

Praeter biographiam aliud genus litterarium vitam resque gestas Mahometi tractat, scilicet sic dictae litterae "maghazi", in quibus bella prophetae, postquam Medinam confugerat, usque ad mortem per annos singulos describuntur. Opus huius generis maximi momenti ab al-Waqidi conscriptum est, qui usque ad annum 823 Bagdati operatus est. Opus tribus voluminbus anno 1966 typis Arabicis exscriptum est.

"Libri classium" (kutub al-ṭabaqāt)

Quartum genus historiographicum sunt sic dicti "Libri classium" (kutub al-ṭabaqāt); non res singulis annis gestas enarrant, sed argumenta secundum annos, quibus quaeque persona descripta ad religionem Islamicam convertit (sahaba), distributa sunt. Initium huius operis origini, vitae rebusque gestis Mahometi dedicatum est. Notissimum huius generis opus a discipulo supradicti al-Waqidi, Muhammed ibn Sa'd, conscriptum est, qui ex Basra oriundus anno 845 Bagdati mortuus est.

Vita Mahometi

Tempus antequam Mahometus propheta ingressus est (571–609)

 
Nativitas Mahumeti prophetae. Ex Jami' al-Tavarikh (Latine fere: Historia universalis), conscripta a Raschid ad-Din, Irania (Tauris), circiter A.H. 714 / A.D. 1314–1315, atramentum, pigmenta coloris et aurum in charta. Edinburgh University Library (MS Arab 20, folio 42r), Cat. 6. Exemplari nativitatis Christi mutato tres feminae Sanctos Magos supplent. ʿAbd al-Muttalib, prophetae avus, (dextra) Iosephum supplet.
 
Mahometus adulescens a monacho Bahira cognoscitur. Pictura minima ("miniatura") ex Jami' al-Tavarikh a Raschid ad-Din conscripta, Irania (Tauris, 1307). Bibliotheca Universitatis Edimburgi.
  • Mahometus circa annum 570 in urbe Arabica Mecca ex nobilissima gente Corasina ortus est, pauper tamen, quod pater eius Abdullah antequam Mahometus natus erat, mortuuus est; familia ex Mahometi proavo ‏Hascem appellabatur Hascemita. Exactus dies ac annus natalis incerti, cum fontes varia et repugnantia tradant. Traditio Islamica Mahometum saepe "anno elephantis", qui dicitur, natum esse vult (circiter 552-554), quod autem verisimile non est[11]. Iam historicus Islamicus Ibn al Kalbi (mortuus anno 819) annum 570 proposuit.[12]
  • Sex annos natus Mahometus matrem Aminam amisit. Deinde apud avum ʿAbd al-Muttalib, eo mortuo sub patruii Abu Talib filiorumque tutelam venit. Amina pagana mortua est. In antiquissimis Hadit-anthologiis pluries narratur Mahometum sepulcrum matris visitavisse et Deum, ut ei daret veniam, oravisse. Quapropter, ut exegesis Islamica putat, sura 9:115 relevata est:[9]
Non est Prophetae, neque eorum, qui sunt fideles, ut veniam precentur pro associantibus, quamvis sint participes propinquitatis id est cognati, postquam innotueris eis, quod hi sint habitatores Tartari.
  • Adulescens pastor, postea commeatuum in Syriam (i.e. Imperium Romanum Orientale) particeps fuisse dicitur. In itinere monacho Bahīrā obvium datum esse traditur, qui sigillum prophetiae inter Mahometi umeros vidisset, de quo et in litteris Syro-Christianis saeculi noni[13] et in narrationibus Islamicis (qiṣaṣ al-anbiyāʾ') mentio facta est.
  • Mahometus, antequam primas revelationes percepit, traditiones polytheisticas populi sui sequebatur. Hoc spatium temporis Arabice Dschāhiliyya vocatur. Religiones monotheisticae autem (Iudaismus et Christianismus) magis magisque in Arabiam intrantes verisimiliter ad Mahometum pertinebant.[14] In Mahometi vita (Sira) a Muhammad ibn Ishaq conscripta Mahometum tum noto Zaid ibn ʿAmr occurrisse narratur; Mahometum illi Zaid carnem victimarum, quae idolis litata esset, obtulisse; quam Zaid repudiosam reiecisse. Ex illo die Mahometum idolis non iam sacrificavisse.[15] Id apud posteros ab al-Buchari usque ad adh-Dhahabī saepius narratum est.[16]
  • Sub annum 595 divitissima mercatoris vidua nomine Chadidia (555?–619), cui Mahometus operam navabat, ei nupsit. Chadidia ex nobili gente Corasina ʿAbd al-ʿUzzā orta iam duo maritos habuerat et Mahometo 15 annis maior erat. Ita Mahometus pecuniae curis liberatus et in statum liberalem collocatus est. Sura 93,6-7 huius rei mentionem facit:[9]
Nonne (Deus) invenit te orphanum, et suscepit te, et invenit te pauperem et ditavit te?
  • Chadidia prima erat, quae Mahometi nuntio credidit; in historiographia Islamica ideo prima musulmana Meccae habetur.
  • Ex Chadidia Fatima nata est, quae est mater stirpis Mahometi.
  • Primi Musulmani post Chadidiam secundum traditionem Islamicam erant Ali ibn Abi Talib et Abubacer, primus calipha, postquam Mahometus mortuus est.

Tempus quo Mahometus Meccae prophetizavit

 
Mahometus discipulos adloquitur, in libro manuscripto saeculi septimi decimi Albirunii operis al-Āthār al-bāqiya depicta est.

Temporis primarum revelationum fons maximi momenti est Sira (Vita Mahometi) ab Ibn Ishaq scripta, quae in pluribus variantibus exstat. Mahometus quotannis unum mensem in monte Hira prope Meccam versari solebat, ut ibi paenitentiam ageret. Sub annum 610 ei archangelus Gabriel apparuisse dicitur, ut Mahometus ipse affirmavit. Secundum Ibn Ishaq prima revelatio in somnio facta est, qua Mahometus ad recitationem versuum hortatus sit.

Primi quinque versus surae 96 principium revelationum sive Mahometi prophetiae esse dicuntur. Alii surae 74 versus 1-7 ut primos ponunt.[17] Illo tempore Mahometus circiter 40 annos natus erat. Etiam sura 10.17 hoc modo intellegitur:[9]

Iam porro moratus sum inter vos aetatem quadriganta annorum ante illum (i.e. Alcoranum).

Versio Latina verbum Arabicum ʿumuran, quod ad ad litteram "tota aetate" valet, "quadraginta annorum" exprimit ita interpretationem usitatam Islamicam sequens.

 
Mahometus prae Caaba (Pictura Turcica, saec. 16). Vultus Mahometi non depingitur.

Initio, fere usque ad annum 614, ut supradictus 'Urwa caliphae ʿAbd al-Malik ibn Marwān nuntiavit, primores Corasini Mahometi doctrinas, quas et publice et secreto ("sirran") pervulgavit, passi sunt. Cum autem idololatriam et polytheismum maiorum agressus est, multi ei restiterunt. Res eo venit, ut Mahometus ipse sectatoresque eius iniuriam passi sint. Cum maxima musulmanorum pars ad societatis ordinem sic dictorum mustaḍʿafūn pertinerent, qui victus suos mercando quaerebant, etiam a negotiis impediti sunt, ne amplius Meccae vivere possent. Mahometus, cui Meccae domus Arqam ibn Abi Arqam praesidio fuit (cira annum 614), quosdam sectatores in Aethiopiam, ubi erat Meccanorum locus mercatorius, emigrare iussit (circa annum 615).

Ab historiographis primi musulmani dividuntur in eos, qui ante Mahometi in domum Arqua ingressum ad Islam converterunt, alios, qui tempore, quo ibi moratus est, et illos, qui in Aethiopiam emigraverunt.[18]

Tempus Meccae inter 616–622 vix demonstrari potest, quod aliae relationes alia narrant. Ex suris Meccae scriptis colligi potest, Mahometum se populi monitorem (naḏīr, Arabice ‏نذير‎) censuisse (38,70) et quaedam officia religionis introducere studuisse:

Iam felices sunt fideles, qui in sua oratione sunt sese humiliantes, et qui sunt ab inani futilique sermone procul recedentes et qui sunt eleemosynam facientes et qui sunt mutones suos custodientes non utentes illis, nisi erga uxores suas aut quod possederunt dexterae eorum. (E.e., erga ancillas suas) (23:1-6)[9]

Ascensus in caelum et iter nocturnum Hierosolyma

 
Mahometi iter nocturnum in equo suo, Buraq; Folium ex exemplo operis Bustan poeatae Persici Sa'di (1514).

Historiographia Islamica tempore, quo Mahometus Meccae versatus est, duas res factas esse vult, quibus vita moresque eius posteris clare demonstrarentur:

  • Ascensus (al-miʿrāǧ) a sanctuario Caaba in caelum die 27 mensis Ramadan, qui 18 menses, antequam in urbem Yathrib (quae postea Medina nominata est) discessit, et
  • sic dictum iter nocturnum (al-isrāʾ) Hierosolyma, quod 17 dies ante Hegira factum esse dicitur.

Sive ascensus sive iter nocturnum saepissime in fontibus tranctantur, varie tamen et contrarie. Traditio Islamica ambas res in unum colligere studet Mahometum iter nocturnum Hiersolyma fecisse, ubi in caelum ascendisset.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Ascensus Mahometi in caelum.

Ex tempore quo calipha Abimelech (ʿAbd al-Malik ibn Marwān) Tholum Saxi in Monte Templi urbis Hierosolymorum aedificavisset (691), sanctuarium sive oratorium remotissimum (al-bait al-muqaddas aut al-bait al-maqdis) in sura 17,1 memoratum cum Hierosolymis sive cum Meschita Distantissima (al-masǧid al-aqṣā) paucis annis post erecta aequavisse videtur. In Tholi Saxi titulis temporis Omayadarum, qui ex solis versibus Alcorani exstant, sura 17:1 deest.[19] Ceterum etiam in mescita Al-Aqsa hic versus non nisi in inscriptione saeculi undecimi invenitur.[20]

Fuga ex Mecca

 
Iter Mahometi prophetae; folium operis Majma' al-tawarikh (Compendium Historiarum), circa annum 1425; Timurid. Herat, Afgania. In Museo Artium Metropolitano.

Variis ex causis Mahometus colloquia cum incolis urbis Yathrib seruit ad cognoscendum, si ibi sedem collocare posset: Religione poytheistica offendenda—etsi al-Kaaba, sanctuarium Arabiae gravissimum, agnovit—sibi multos inimicos fecerat; foedus cum incolis urbis Ta'if ad irritum ceciderat; multi sectatores fugati erant; tandem patronus Abu Talib et Chadidia uxor mortui sunt (sub annum 619). Quidam nobiles urbis Yathrib, cui postea nomen Medina (plenius: madīnat an-nabiy 'urbs prophetae') data est, Mahometo et sectatoribus eius praesidium obtulerunt, quod inter annos 621–622 foedere ictum est.

Anno 622 vexatione augente Mahometus et sui Mecca exiverunt et Medinam fugerunt. Medinam cum advenissent, multi Mahometum secuti sunt. Ista fuga, Hegira appellata, est initium Islamici calendarii. Adventus in Qubā' prope Yathrib sita postea in duodecimum Rabi’ primi anni lunaris calendarii Islamici (dies 24 Septembris anno 622) constitutus est. Anni subsequentes ex anno 622 numerantur et anni Hegirae vocantur. Ergo annus 631, exempli gratia, est Annus Hegirae decimus (saepe scriptus "10 AH") in Islamico calendario.

Prius tempus, quo Mahometus Medinae prophetizavit

Societas Yathrib urbis, quae nunc Arabice al-Madina (Medina) vocatur, tempore Hegirae aliter ac Meccae constituta erat. Incolae ad civitates gentesque inter se contrarias Aus et Chasradsch pertinebant. Praeterea erant variae Iudaeorum gentes, inter quas Banu n-Nadir, Banu Quraiza et Qaynuqa' plurimum potuerunt, deinde nonnulli urbis incolae, qui iam ante Hegiram Musulmani facti quique "adiutores" (al-Ansar) appellati sunt, postremo ii Mahometi sectatores, qui cum eo Mecca fugerant et "emigrantes" (Muhadschirun) nominati sunt. Aliae sedes Iudaicae erant a Medina in septentriones versae apud Khaibar.

Initio Mahometus omnes incolas in unam societatem coniungere studebat. A sic dicto Pacto Medinensi, quod ad litteram in prophetae biographia ab Ibn Ishaq conscripta servatum est quodque a studiosis, quamvis datatio disputetur, verum agnoscitur, non solum omnibus Musulmanis et Iudaeis eadem iura praebentur, sed etiam religiones agnoscuntur. Iudaei una cum fidelibus (id est, Musulmanis) ummah constituunt: "Iudaeis est ipsorum religio (dīn), Musulmanis ipsorum."

"Ansar" et "Muhadschirun" iisdem iuribus gaudent. Se ipsum autem Mahometus hoc in pacto legatum Dei et prophetam vocat.

Diserte et plane pacto exclusi sunt polytheistae ("al-muschrikūn"). Quomodo pactiones cum Iudaeis, quarum historiographia Islamica mentionem facit, circa singula conscriptae fuissent, nescitur, quod conditiones varie traduntur. Tales pactiones autem inter Mahometum et Iudaeis exstitisse a studiosis ponitur.[21]

Initio Mahometus ad distinctam segregationem ab aliis "possessoribus scripturae" („ahl al-kitāb“) annixus esse non videtur; iam Sura 109 ("Infideles") Meccae relevata religiones "aliorum" agnoscit:[9]

O Infideles! Non colam, quod colitis (…) Vobis religio vestra et mihi religio mea.

Inimici Mahometi illius temporis erant polytheistae, quos iam Meccae oppugnaverat.

Directio orationis mutata

Primi de Mahometi vita fontes unanime referunt eum, dum Meccae vivit, in orando inter Cabae angulos meridianum orientalemque stetisse, ubi erat lapis niger. Ita se simul ad sanctuarium Meccanum et - ut Iudaei et Christiani - ad Hierosolyma (bait al-maqdis) inclinavit. 17 mensibus post migrationem, mense Radzabo, directio orationis (Qibla, Aarabice ‏قبلة‎) ab Hierosolymis ad Meccam mutata est.[22] Directio orationis secundum revelationem Surae 2, 143-146 mutata est.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Quibla.

Bella ("ghazawât") a Mahometo ac sociis gesta

Post hegiram - fugam Mecca in urbem Yathrib (sive Medinam) - Mahometus paulatim etiam militaris suorum dux factus est. Initio tum paucos asseclas a bello cohibuisse videtur[23], quod hic Alcorani versus primum post hegiram tempus commemorans attestatur:

(...) Continete manus vestras a proelio (...)(4,75)[9]

Denique ille versus revelatus est, quem exegesis Alcorani primam pugnandi potestatem esse putat:[24]

Concessum fuit iis, qui proeliantur (idest concessum fuit fidelibus, ut pugnent contra infideles), quod ipsi iniuste vexati sint ab illis. Et quidem Deus ad auxilium eorum est sane potens. (22,41)[9]
 
Imago Islamica demonstrans, quomodo Alcoranus Mahometo inter pugnam revelatus sit.

Bellum Meccanum plurimae incursiones in commeatus Meccanos anteierunt. Prima pugna inter Musulamanos et gentem Corasinam anno 624 apud Badr commissa est. Musulmani, qui agmen mercatorium ex Syria revertens opprimere studebant, a copiis Meccanis Abu Sufyan duce necopinati ex insidiis agressi sunt. Quamvis numero minores nec ad pugnam parati Musulmani victores prodierunt. De quo in Alcorano legitur:

Et iam quidem adiuvit vos Deus in Bedro, et vos inferiores eratis hostibus numero. (3,123)[9]

Mense Aprili eiusdem anni Mahometus gentem Iudaicam Banū Qaynuqāʾ, qui aurifeces ac mercatores in urbe vivebant, in Wādī al-Qurā – a Medina in septentriones versus –, postea in Syriam depulit.

De pugna apud Uhud commissa, qua Musulmani anno 625 a Meccanis victi sunt, longi versus ad fideles docendos confirmandosque relevati sunt; in sura 3,173 e.g. legitur:

Qui obaudierunt Deum et Legatum, postquam incidit illis ulcus in Ohod: illis, qui benefecerint ex eis et timuerint Deum, erit merces magna.[9]

Gens Iudaica Banū ʾl-Naḍīr,postquam diu sed frustra actum est -sedibus eorum obsessis, palmis a copiis Musulmanis succisis - mense Augusto anno 625 Medinae viciniam circiter 600 camelos secum ferens reliquerunt et primo in oasi Ḫaibar sedes collocaverunt, deinde, postquam Mahometus eos anno 628 etiam illinc exegit, in Syriam fugerunt. Tum Mahometus Ṣafiyyam, filiam ducis, quae praedam ceperat quaeque musulmana facta est, in matrimonium duxit. Omnis sura 59 (al-Ḥašr, Latine "congregatio"), ut in exegesi Alcorani putatur, de gente Banu Nadir expellenda narrat:[25]

Ipse (Deus) est, qui eiecit eos, qui fuerunt increduli de familia Libri (Iudaeos scilicet Nodeirenses) a domibus suis ad primam congregationem eorum in Syriam. (...) Et nisi scripsisset Deus super eos transmigrationem (idest nisi decrevisset eos ex Arabia in Syriam eiciendos) certe eos punivisset in hoc mundo, et ipsis in futuro saeculo erit tormentum ignis. Hoc, quia ipsi schisma fecerunt adversus Deum et Legatum eius. (...) Quod excidistis de palmis vel reliquistis illas stantes super truncos suos, fuit porro per voluntatem Dei. (59,2–5)[9]

Anno 627 copiae Meccanae cum sociis Medinam oppugnaverunt (quae oppugnatio in historiographia Islamica ġazwat al-ḫandaq, "bellum fossae", appellatur), sed frustra. Meccanis regressis gentem Iudaicam Banu Quraiza trucidari iussit, quod se in urbe defendenda - secundum traditionem Islamicam - non adiuvisset. Gens Banu Quraiza ab urbe Medina in austro-orientem versus agros coluerat.[26]

Dum urbs oppugnatur, gens Banu Quraiza formaliter recte egerat[27], Musulmanis ad fossam effodendam palas commodaverant[28], contra autem aggressores cibo instruxerant[29] et cum eis clam egerant.[30] Praeterea Mahometum ac asseclas a tergo adoriri moliti erant.[31]

Variae Alcorani surae "belli fossae" et gentis Banu Quraiza exstinctionis mentionem faciunt res gestas secundum Dei voluntatem factas praedicantes.

Et reppulit Deus eos, qui erant infideles (nempe coniuratos) cum furore suo, non obtinuerunt bonum ullum, sufficiens fuit Deus ad proelium fidelibus, nam est Deus fortis, praepotens. Et descendere fecit eos ex scripturalibus ex arcibus suis (nempe Coraidenses) et coniecit in cordibus eorum terrorem: partem eorum occidistis et captivastis partem eorum et hereditare fecit vos Deus terram eorum et habitacula eorum et facultates eorum et terram, quam numquam calcaveratis. Nam est Deus ad omnem rem potens. (33,25–27)[9]

Vide etiam suras 2,109; 5, 41; 5,52 et 8, 58, quas exegetae ad fortunam gentium Banū ʾl-Naḍīr et Banu Quraiza referunt.

Mahometus ex praeda inter alia Raiyḥānam accepit, quam concubinam habuit. Sunt, qui eam postea religionem Islamicam secutam esse velint.

Una cum gente Banu Quraiza etiam socii eorum, Arabes Banu Kilab ibn 'Amir, interfecti sunt. Unam ex feminis eorum, al-Naschāt (sive: al-Schāt) bint Rifā'a, Mahometus in matrimonium duxit, mox autem repudiavit. Cum feminae filiique Banu Quraiza in servitutem redacti sunt, de feminis filiisque Banu Kilab ibn 'Amir nihil certi notum est.

Al-Hudaibiya et Meccae expugnatio

 
Mahometus Meccam ingreditur (dextra). Sectatores eius idola Arabica ibi collocata delent (sinistra). Ex Mirzā Muḥammad Rafīʿ ("Bāzil") (1713-1781): Ḥamla-i-ḥaydarī (Impetus leonis [commentarius poeticus de Mahometo et quattuor primis caliphis][32]), Caspira 1808, Ms. suppl. pers. 1030 s. 305v in thesauro Bibliothèque Nationale Lutetiae[33].

Mense Martio anno 628 (anno sexto post hegiram) Mahometus una cum sectatoribus iter Meccam fecit, ut ibi parvam peregrinationem ('umra) conficeret. Cum autem a Meccanis impeditus sit, prope sanctuarium Meccanum apud al-Hudaibiya foedus initum est quinque conventa principalia comprehendens:

  • Indutiae biennii (secundum alios: decem annorum);
  • Securitas musulmanorum, qui posthac peregrinationem confecturi aut in regionibus meridianis mercaturi essent;
  • Securitas gentis Quraisch, qui in regionibus septentrionalibus mercaturi essent;
  • Traditio musulmanorum, qui patronis inivitis Mecca Medinam fugituri essent;
  • Renuntiatio parvae peregrinationis anno foederis facti, sed peregrinitationis fides anno sequenti.

Receptum Mahometi multi sectatores - imprimis traditionis profugorum causa - aegre passi sunt. Omnis sura 48 (al-Fath = eventus, victoria) de hac re agit, quae autem res gestas victoriam Mahometi fuisse affirmat, quod expugnationem oasis Khaibar, quae Iudaeis divitibus erat, comprehendit.

Oasi Khaibar mense Maio anno 628 expugnata Mahometus una cum 2000 sectatoribus mense Martio anno 629 Meccam iit, ut ibi peregrinationem parvam ('umra) conficeret. Quod Meccani conventa fregissent,[34] mense Ianuario anno 630 exercitus musulmanorum bene instructus Meccam expugnavit. Quod Mahometus unicuique, qui pugna abstinuit, securitatem praestitit, Mecca paene sine caede capta est; soli 28 Meccani pugnantes ceciderunt, alii fugerunt. Mahometus nonnullas hebdomades Meccae remansit, sanctuarium (Caba) purgavit, statuas deorum et in sanctuario et in domibus privatis amoveri destruique iussit. In urbis vicinia templa deorum al-Manât et al-'Uzza destruxit et gentes Beduinorum, ut religioni Islamicae se coniungerent, invitavit.

Gentes fortissimos circa Meccam viventes nomine al-Ta'if mense Ianuario anno 630 - quamvis magno labore (de quo sura 9,25–26) - subactae sunt.

Pristinus Mahometi adversarius nomine Abu Sufyân, qui ante Meccam expugnatam ad religionem Islamicam converterat, deam principalem al-Lât in Ta'if delevit.

Peregrinatio suprema et mors Mahometi

 
Prinicipalis Medinae meschita, ubi est sepulcrum Mahometi. Siderographia (saec. 19).

Anno 632 Mahometus peregrinationem supremam Meccam fecit, mense Martio ineunte cum asseclis Meccam advenit. In ritibus conficiendis singula caeremoniarum constituit etiam quosdam mores antiquos (qui ante religionem Islamicam exstiterunt) inserens.

Antequam Meccam ingrederentur, consuetis ritibus sese praeparavere. Ducebat atuem secum centum, seu ut alii scribunt, sexaginta et sex oves mactandas. Еt in itinere seorsim ab aliis incedebat. . . . Sunt qui scribunt, quotidie in itinere Alcoranum super eum de coelo descendisse. Ingressus Meccam cum peregrinis, primus circuivit septies Caabam, ter velociter currens, quater auter pedetentim incedens. Deinde invisit montes Sapham et Meruan et vallem Minam et montem Araphat, ubi concionem ad populum habuit. Deinde regrediens in vallem Minam septem lapillos de more post tergum suum projecit, quibus diabolum lapidaret; et mox oves, quas adduxerat, immolavit. . . . Deinde ad Caabam reversus septies iterum eam circumivit. Bibit etiam aquam haustam ex puteo Zamzam. Postea rediens in Minam, moratus еst ibi tribus diebus, projecitque quotidie contra diabolum tres lapillos, septies deambulando. . . . Deinde, praeparatis iis, quae ad reditum erant necessaria, iterum Caabam circumivit, ac deinde Medinam versus iter suscepit.[35]

Secundum traditionem Islamicam Mahometus in monte Araphat suram quintam edidit, ut fidelibus quasi heredidatem relinqueret. Inter alia legitur:

Hodie perfeci vobis religionem vestram et complevi super vos gratiam meam, et placuit mihi tradere vobis religionem Eslam (id est: Islam) (5,4).[9]

Saepe etiam haec ultima verba, quae in Corano non inveniuntur, referuntur:

Vobis clara ac distincta reliqui; in quibus si permanseritis, numquam in errore eritis: Librum Dei ac Sunnam prophetae eius. Homines, audite verba mea et intellegite! Sciatis unumquemque Musulmanum esse Musulmani fratrem Musulmanosque inter ipsos fratres.[36]

Peregrinatio ultima, etiam "peregrinatio Islamica" dicta, rerum gestarum Mahometi culmen fuit. Medinam reversus administrationem bellorum sociis (sahaba) transtulit. Aegritudine subitanea affectus die 8 Iunii anno 632 in domo Aisa uxoris necopinatus mortuus est. Nuntio mortis Medinae perturbatio magna orta est, ut corpus eius, ut quidam historiographi narrant, totum diem neglectum iaceret, donec in domo Aisae sepultum est. Sepulcrum Mahometi, una cum sepulcro Abu Bakr et Umar ibn al-Chattab, hodie in Meschita prophetae, quae est Medinae mescita principalis, invenitur.

Mahometo mortuo Abu Bakr, qui mox Mahometum successit, inter alia hunc Alcorani versum recitasse dicitur:

Et non est Mahometus nisi legatus. Iam praeterierunt ante eum legati. An ergo si moriatur aut occidatur, convertemini super calcaneos vestros (id est: redibitis ad infidelitatem)? At qui conversus fuerit super calcaneos suos, non utique nocebit Deo quidquam, et mox remunerabit Deus gratias agentes. (3:144)[9]

Nexus interni

Notae

  1. Polydori Vergilii Urbinatis De Rerum inventoribus libri octo (Basileae: 1525), lib. VII, p. 225.
  2. http://www.alislam.org/books/truth/finality.html Finality of Prophet hood [sic] Hadhrat Muhammad (PUBH) the Last Prophet - Al Islam Interretiale.]
  3. Esposito 1998: 12.
  4. Esposito 2002b: 4–5.
  5. Peters 2003: 9.
  6. "Mahometes" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  7. Dantis Alligherii, Divina Comoedia (1321). Hexametris latinis reddita. Ab. Abbate Dalla PiaZZA. Vicentino. Praefatus est et vitam piazzae. Adiecit. Carolus Witti. Lipsiae: 1845, sumptibus Ioannis Ambrosii Barth; Franciscus Petrarca, Invective Contra Medicum (1355). Edizioni Di Storia Litteratura. Roma, 1978, p. 15.
  8. R. Sellheim: Muhammeds erstes Offenbarungserlebnis. In: Jerusalem Studies in Arabic and Islam 10 (1987), p. 3
  9. 9.00 9.01 9.02 9.03 9.04 9.05 9.06 9.07 9.08 9.09 9.10 9.11 9.12 9.13 Alcorani textus universus ex correctioribus Arabum exemplaribus ... descriptus ... auctore Lodovico Marracci, Patavii 1698.
  10. R.G. Khoury: Les sources islamiques de la "Sira" avant Ibn Hishām (m.213/834) et leur valeur hitorique. In: La vie du Prophète Mahomet. Colloque de Strasbourg (Octobre 1980) Presses Universitaires de France 1983. p. 7–29 (Fontes antiquissimos enumerat).
  11. Lawrence I. Conrad, "Abraha and Muhammad: Some observations apropos of chronology and literary topoi in the early Arabic historical tradition," Bulletin of the School of Oriental and African Studies (BSOAS) 50 (1987): 225–240; M. J. Kister, "The Campaign of Ḥulubān," Le Museon 78 (1965): 425-436; Ella Landau-Tessaron, "Sayf Ibn ʿUmar in Medieval and Modern Scholarship," Der Islam 67 (1990): 12
  12. Hartmut Bobzin, Mohammed (Monaci, 2000), 40ff.
  13. Sidney H, Griffith, "The Prophet Muḥammad: his scripture and his message according to the christian apologies in Arabic and Syriac from the first Abbasid century," in The Life of Muḥammad, ed. Uri Rubim (Ashgate Variorum, 1998), 354-355; 380-384.
  14. Rudi Paret, Mohammed und der Koran, ed. 10 (Stuttgardiae: 2008), 42ff.
  15. Alfred Guillaume (1960), New light on the life of Muhammad, Journal of Semitic Studies, monographmu 1, pp. 27–28; versio Anglica Sirae ab Ibn Ishāq scriptae, ab Yūnus ibn Bukair retractatae, a Muḥammad Ḥamīdullāh editae (Iconii 1981), p. 98.
  16. M. J. Kister: „A bag of meat“ : A study of an early Ḥadīth. In: Bulletin of the School of Oriental and African Studies (BSOAS), 33 (1970), p. 267–275
  17. Vide collationem opinionum repugnantium litterarum Islamicarum apud Richard Bell: Mohammed's Call; in: The Moslem World 24 (1934), p.13–19. Etiam in: Rudi Paret (ed.): Der Koran; Darmstadiae 1975; p. 86–92
  18. M. Muranyi: The First Muslims in Mekka: A Social Basis for a New Religion? In: The Life of Muḥammad. Ed. ab Uri Rubin. Aldershot: Ashgate Variorum, 1998. (The Formation of the Classical Islamic World, Vol. 4) p. 98 ss.
  19. Moshe Sharon, Corpus inscriptionum arabicarum palaestinae (CIAP), Addendum: Squeezes . . . 1-84, Handbuch der Orientalistik, Erste Abteilung, vol. 30, Brill (Leiden, 2007), 121. (Vide [books.google.com/books?id=1d8xHcor0psC&pg=PA121 hic] apud Google Books).
  20. H. Busse, "Jerusalem in the Story of Muhammad's Night Journey and Ascension," Jerusalem Studies in Arabic and Islam 14 (1991): 1–40, imprimis 36–37.
  21. Michael Lecker: Did Muḥammad conclude treaties with the Jewish tribes Naḍīr, Qurayẓa and Qaynuqāʿ? In: Israel Oriental Studies, Vol. 17 (1997), p.29–36
  22. Uri Rubin: Between Arabia and the Holy Land: a Mecca-Jerusalem Axis of Sanctity. In: Jerusalem Studies in Arabic and Islam (JSAI), 34 (2008), p. 350-351; 354; W. M. Watt: Muhammad at Medina. Oxoniae 1956, p. 202-203
  23. Rudi Paret: Mohammed und der Koran. Geschichte und Verkündung des arabischen Propheten. Kohlhammer, 2001. P. 129
  24. Vide Theodor Nöldeke: Geschichte des Qorans. Lipsiae, 1938. P. 214 et fontes ibi citati
  25. Vide Theodor Nöldeke: Geschichte des Qorans. Lipsiae, 1938. P. 206 et fontes ibi citati
  26. Michael Lecker: Muslims, Jews and Pagans. Studies on Early Islamic Medina. Brill, 1995. P. 25 s.
  27. The Encyclopaedia of Islam. New Edition. Brill, Leiden. Vol. 5, P. 436
  28. Meir J. Kister: The Massacre of the Banū Quraiza: A re-examination of a tradition. In: Jerusalem Studies in Arabic and Islam 8 (1986). P. 86
  29. Encyclopaedia Judaica. 2. editio. Macmillan Reference USA, Detroit. Vol. 16, P. 776
  30. W. Montgomery Watt, Alford T. Welch: Der Islam: Mohammed und die Frühzeit, Islamisches Recht, Religiöses Leben. In: Christel Matthias Schröder: Die Religionen der Menschheit. Kohlhammer, 1980. Vol. 25/1, p. 114
  31. W. Montgomery Watt: Muhammad. Prophet and Statesman. Oxford University Press, 1961. P. 171
  32. Hermann Ethé: Neupersische Literatur, in: Wilhelm Geiger / Ernst Kuhn (ed.): Grundriss der iranischen Philologie, Vol. 2, Trübner, Argentorati 1897, 212-368, ibi 235.
  33. in interrete in BNF; Scitu digna a BNF praebita ad folium.
  34. The Encyclopaedia of Islam. New Edition. Brill, Leiden. Bd. 6, S. 147 („Makka“): „A breach of the terms of this treaty by Meccan allies led to a great Muslim expedition against Mecca with some 10,000 men. The town was surrendered almost without a blow, and all the Meccans, except a handful who were guilty of specific offences against Muhammad or some Muslim, were assured their lives and property would be safe if they behaved honourably.“
  35. Alcorani textus universus ex correctioribus Arabum exemplaribus . . . descriptus . . . auctore Lodovico Marracci, Patavii 1698, pars prima, p. 29.
  36. Ex commentatione de:Mohammed sumptum ac Latine versum.
  1. Non omnes Musulmani credunt ipsum fuisse prophetam ultimum; exempli gratia, Communitas Ahmadiyya Islamica habet Mirza Ghulam Ahmad fuisse prophetam quoque.

Bibliographia

  • Ahmed, Leila. 1986. Women and the Advent of Islam. Signs 11(4):665–691. doi:10.1086/494271.
  • Ali, Muhammad Mohar. 1997. The Biography of the Prophet and the Orientalists. King Fahd Complex for the Printing of the Holy Qur'an. ISBN 9960-770-68-0. http://www.islamhouse.com/p/51772.
  • Armstrong, Karen. 1992. Muhammad: A Biography of the Prophet. Harpercollins. ISBN 0-06-250886-5.
  • Awde, Nicholas. 2000. Women in Islam: An Anthology from the Quran and Hadith. Routledge. ISBN 0-7007-1012-4.
  • Ballard, Harold Wayne, Donald N. Penny, et W. Glenn Jonas. 2002. A Journey of Faith: An Introduction to Christianity. Mercer University Press. ISBN 0-86554-746-7.
  • Barlas, Asma. 2002. Believing Women in Islam. University of Texas Press. ISBN 0-292-70904-8.
  • Bogle, Emory C. 1998. Islam: Origin and Belief. Texas University Press. ISBN 0-292-70862-9.
  • Brown, Daniel. 2003. A New Introduction to Islam. Blackwell Publishing Professional. ISBN 978-0-631-21604-9.
  • Bullough, Vern L., Brenda Shelton, et Sarah Slavin. 1998. The Subordinated Sex: A History of Attitudes Toward Women. University of Georgia Press. ISBN 978-0-8203-2369-5.
  • Cohen, Mark R. 1995. Under Crescent and Cross. Princeton University Press. ISBN 978-0-691-01082-3/
  • Dakake, Maria Massi (2008). The Charismatic Community: Shi'ite Identity in Early Islam. SUNY Press. ISBN 0791470334 
  • Donner, Fred (1998). Narratives of Islamic Origins: The Beginnings of Islamic Historical Writing. Darwin Press. ISBN 0878501274 
  • Endress, Gerhard (2003). Islam. New Age Books. ISBN 978-8178221564 
  • Ernst, Carl (2004). Following Muhammad: Rethinking Islam in the Contemporary World. University of North Carolina Press. ISBN 0807855774 
  • Esposito, John (1998). Islam: The Straight Path. Oxford University Press. ISBN 019-5112334 
  • Esposito, John (1999). The Islamic Threat: Myth Or Reality?. Oxford University Press. ISBN 0-19-513076-6 
  • Esposito, John (2002). What Everyone Needs to Know About Islam. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-515713-3 
  • Farah, Caesar (1994). Islam: Beliefs and Observances (5th ed.). Barron's Educational Series. ISBN 9780812018530 
  • Glubb, John Bagot (1970 (liber reimpressus 2002)). The Life and Times of Muhammad. Hodder & Stoughton. ISBN 0-8154-1176-6 
  • Goldman, Elizabeth (1995). Believers: spiritual leaders of the world. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0195082400 
  • Goldman, Ann; Richard Hain, Stephen Liben (2006). Oxford Textbook of Palliative Care for Children. Oxford University Press. ISBN 0198526539 
  • Haaren, John Henry; Addison B. Poland (1904). Famous Men of the Middle Ages. University Publishing Company. ISBN 188251405X 
  • Al-Hibri, Azizah Y. 2003. An Islamic Perspective on Domestic Violence. Fordham International Law Journal 27:195ff.
  • Holt, P. M.; Ann K. S. Lambton, Bernard Lewis (1977). The Cambridge History of Islam (Paperback). Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0521291354 
  • Hourani, Albert; Ruthven, Malise (2003). A History of the Arab Peoples. Belknap Press; Revised edition. ISBN 978-0674010178 
  • ibn Isa, Muhammad (Imam Tirmidhi) (2011) (Hardcover). Syama'il Muhammadiyah: KeanggunanMu Ya Rasulullah. Malaysia: PTS Islamika Sdn. Bhd.. p. 388. ISBN 9789673660643 
  • Ishaq, Ibn; Guillaume, Alfred, ed. (2002). The Life of Muhammad: A Translation of Ibn Ishaq's Sirat Rasul Allah. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0196360331 
  • Jacobs, Louis (1995). The Jewish Religion: A Companion. Oxford University Press. ISBN 0198264631 
  • Jansen, Hans. 2008. Mohammed: Eine Biographie. C.H. Beck. ISBN 3-406-56858-0.
  • Kelsay, John (1993). Islam and War: A Study in Comparative Ethics. Westminster John Knox Press. ISBN 0664253024 
  • Khan, Majid Ali (1998). Muhammad The Final Messenger. Islamic Book Service, New Delhi, 110002 (India). ISBN 81-85738-25-4 
  • Kochler, Hans (1982). Concept of Monotheism in Islam & Christianity. I.P.O.. ISBN 3-7003-0339-4 
  • Lapidus, Ira (2002). A History of Islamic Societies (2a ed.). Cambridge University Press. ISBN 978-0521779333 
  • Larsson, Göran (2003). Ibn Garcia's Shu'Ubiyya Letter: Ethnic and Theological Tensions in Medieval Al-Andalus. Brill Academic Publishers. ISBN 9004127402 
  • Lewis, Bernard (1993, 2002). The Arabs in History. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-280310-7 
  • Lewis, Bernard (1992). Race and Slavery in the Middle East: An Historical Enquiry (Reprint ed.). Oxford University Press, USA. ISBN 978-0195053265 
  • Lewis, Bernard (12 Ianuarii 1998). "Islamic Revolution". Novi Eboraci: The New York Review of Books 
  • Lings, Martin (1987). Muhammad: His Life Based on Earliest Sources. Inner Traditions International, Limited.. ISBN 0-89281-170-6 
  • Madelung, Wilferd (1997). The Succession to Muhammad: A Study of the Early Caliphate. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521646960 
  • Momen, Moojan (1985). An Introduction to Shi'i Islam: The History and Doctrines of Twelver Shi?ism. Yale University Press. ISBN 0300035314 
  • Neusner, Jacob (2003). God's Rule: The Politics of World Religions. Georgetown University Press. ISBN 0878409106 
  • Nigosian, S. A. (2004). Islam:Its History, Teaching, and Practices. Indiana University Press. ISBN 0253216273 
  • Ordoni, Abu Muhammad; Muhammad Kazim Qazwini (1992). Fatima the Gracious. Ansariyan Publications. ISBN B000BWQ7N6 
  • Peters, Francis Edward (1994). Muhammad and the Origins of Islam. SUNY Press. ISBN 0791418766 
  • Peters, Francis Edward (1991). "The Quest of the Historical Muhammad". International Journal of Middle East Studies 23 (3): 291–315 
  • Peters, Francis Edward (2003a). Islam: A Guide for Jews and Christians. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0-691-11553-2 
  • Peters, Francis Edward (2003b). The Monotheists: Jews, Christians, and Muslims in Conflict and Competition. Princeton University Press. ISBN 0691114617 
  • Peterson, Daniel (2007). Muhammad, Prophet of God. Wm. B. Eerdmans Publishing Company. ISBN 0802807542 
  • Rahman, Fazlur (1979). Islam. University Of Chicago Press. ISBN 0226702812 
  • Ramadan, Tariq (2007). In the Footsteps of the Prophet: Lessons from the Life of Muhammad. Oxford University Press. ISBN 0195308808 
  • Razwi, Ali Asgher (1997). A Restatement of the History of Islam and Muslims. World Federation of K S I Muslim Communities Islamic Centre. ISBN 0950987913 
  • Reeves, Minou (2003). Muhammad in Europe: A Thousand Years of Western Myth-Making. NYU Press. ISBN 978-0814775646 
  • Robinson, David (2004). Muslim Societies in African History. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521826276 
  • Rodinson, Maxime (2002). Muhammad: Prophet of Islam. Tauris Parke Paperbacks. ISBN 1-86064-827-4 
  • Rue, Loyal (2005). Religion Is Not about God: How Spiritual Traditions Nurture Our Biological. Rutgers. ISBN 0813539552 
  • Serin, Muhittin (1998). Hattat Aziz Efendi. Istanbul. ISBN 9-7576-6303-4, OCLC 51718704 
  • Sikand, Yoginder (2004). Muslims in India since 1947: Islamic perspectives on inter-faith relations. London: RoutledgeCurzon. ISBN 0-415-31486-0 
  • Tabatabae, Sayyid Mohammad Hosayn. Tafsir al-Mizan. WOFIS. ISBN 9646521142 
  • Teed, Peter (1992). A Dictionary of Twentieth Century History. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0192116762 
  • Turner, Colin (2005). Islam: The Basics. Londinii: Routledge. ISBN 041534106X 
  • Watt, W. Montgomery (1953). Muhammad at Mecca. Oxford University Press. ISBN 0195772776 
  • Watt, W. Montgomery (1956). Muhammad at Medina. Oxford University Press. ISBN 0-19-577307-1 
  • Watt, W. Montgomery (1961). Muhammad: Prophet and Statesman. Oxford University Press. ISBN 0-19-881078-4  (Editio nova, 1974)
  • Weil, Gustav; Sanders, Frank K.; Dunning, Harry W. (1895). "An Introduction to the Quran". The Biblical World (Sicagi: The University of Chicago Press) 5 (3): 181–191 
  • Weil, Gustav. 1895 An Introduction to the Quran II. The Biblical World 5(4):273–286. JSTOR 3135160. doi:10.1086/471639.
  • Brockopp, Jonathan E., ed. (2010). The Cambridge companion to Muhammad. Cambridge Companions to Religion. Cambridge University Press. ISBN 9780521713726 

Encyclopediae

  • McNeill, William H., Jerry H. Bentley, et David Christian. 2005. Berkshire Encyclopedia of World History.Berkshire Publishing Group. ISBN 978-0-9743091-0-1.
  • Richard C. Martin, Said Amir Arjomand, Marcia Hermansen, Abdulkader Tayob, Rochelle Davis, John Obert Voll, ed. (2003). MacMillan Reference Books. ISBN 978-0-02-865603-8 
  • P.J. Bearman, Th. Bianquis, C.E. Bosworth, E. van Donzel, W.P. Heinrichs, ed. Brill Academic Publishers 
  • Lindsay Jones, ed. (2005) (2a ed.). MacMillan Reference Books. ISBN 978-0-02-865733-2 
  • Jane Dammen McAuliffe, ed. (2005). Brill Academic Publishers. ISBN 978-90-04-12356-4 
  • . Oxford University Press. 1998. ISBN 0-19-860223-5 
  • (Rev ed.). Encyclopædia Britannica, Incorporated. 2005. ISBN 978-1-59339-236-9 

Bibliographia addita

  • Andrae, Tor (2000). Mohammed: The Man and His Faith. Dover. ISBN 0-486-41136-2 
  • Berg, Herbert (ed) (2003). Method and Theory in the Study of Islamic Origins. E. J. Brill. ISBN 9004126023 
  • Michael Cook (1983). Muhammad. Oxford University Press. ISBN 0-19-287605-8 (reissue 1996) 
  • Muhammad Hamidullah (1998). The Life and Work of the Prophet of Islam. Islamabad: Islamic Research Institute. ISBN 969-8413-00-6 
  • Haraldus Motzki, ed. (2000). The Biography of Muhammad: The Issue of the Sources (Islamic History and Civilization: Studies and Texts, Vol. 32). Brill. ISBN 90-04-11513-7 
  • Musa, A. Y. 2008. Hadith as Scripture: Discussions on The Authority Of Prophetic Traditions in Islam. Novi Eboraci: Palgrave.
  • Uri Rubin (1995). The Eye of the Beholder: The Life of Muhammad as Viewed by the Early Muslims (A Textual Analysis). Darwin Press. ISBN 087850110X 
  • Anna Maria Schimmel (1985). And Muhammad is His Messenger: The Veneration of the Prophet in Islamic Piety. The University of North Carolina Press. ISBN 0807841285 
  • Spencer, Robert (2006). The Truth About Muhammad. Regnery Publishing, USA. ISBN 9781596980280 
  • Norman Stillman (1975). The Jews of Arab Lands: a History and Source Book. Jewish Publication Society of America. ISBN 0-8276-0198-0 
  • Wijdan, Ali (23–28 Augusti 1999). "From the Literal to the Spiritual: The Development of Prophet Muhammad's Portrayal from 13th century Ilkhanid Miniatures to 17th century Ottoman Art". Proceedings of the 11th International Congress of Turkish Art (Traiecti ad Rhenum eds. M. Kiel, N. Landman, and H. Theunissen.) (7): 1–24 

Nexus externi

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mahometum spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •
  • De Vita Mahometi (Anglice)