Disputatio:Mahometus

Latest comment: abhinc 8 annos by 95.85.44.204 in topic Nomen, iterum

Mahometus fuit pagina mensis Aprilis 2016.

De citatione Hofmanni

recensere

Non video quamobrem illam descriptionem Hofmannianam includamus, quae inaccurata et hostilis mihi videtur. Mea sententia Hofmann tantum adhibendus est ut fons nominis 'Mahometes', ad quod consequendum nexus externus nobis satis superque est. --Fabullus 12:39, 21 Februarii 2008 (UTC)Reply

Recte dicis. Andrew Dalby (disputatio) 12:58, 21 Februarii 2008 (UTC)Reply

Descriptio Hofmannia sit hostilis atque inaccurata, tamen est documentum temporis historicum. Quare iterum notam inserui. Auctor descriptionis indicatus est. Ita res non praebetur sicut factum sed sicut opinio auctoris antiquae aetatis de quo nobis non censendum est. --Alex1011 12:54, 29 Martii 2010 (UTC)Reply

Quae verba pro tempore removi: debemus, si vis, disputationem renovare, sed minime licet sine consensu reinserere. Ego (si in nova disputatione primum responsum do!) censeo haec verba seu in capitulo de receptione Mahometi a Christianis utilia esse, seu in pagina separata de ea re; ad primam sententiam paginae biographicae de Mahometo minime oportet iungere. Andrew Dalby (disputatio) 13:02, 29 Martii 2010 (UTC)Reply

Nomen

recensere

Adfirmat Organik, usor sine pagina propria: "movit Machometus ad Mahometus praeter redirectionem: propterea qoud ita scribendum est (in nulla lingau cum "ch")." In nulla lingua, dicis? Vide hic, et hic, et hic, et hic. In nulla lingua?! IacobusAmor 00:11, 29 Martii 2010 (UTC)Reply

Ita, etiam scribitur Cyrillice saepe cum "х", et Graece Μουχάμαντ (inter alias formas)... Utraque forma Latine scribitur, sed quis est melior? Est Arabice sonus /ħ/, surdus, fricativus, et pharyngealis — articulata inter "ch" velarem et "h" glottalem. —Mucius Tever 01:07, 29 Martii 2010 (UTC)Reply
Mahometus paulum crebrior Machometo videtur. --Gabriel Svoboda 16:19, 29 Martii 2010 (UTC)Reply
Ergo melius lemma fortasse erit "Mahometus, saepe Machometus"? IacobusAmor 18:01, 29 Martii 2010 (UTC)Reply
Nunc Usor:A.Kirca imponit praeferentiam maometus suam secundum Dantem. --Ioscius 23:04, 22 Maii 2010 (UTC)Reply
Mihi videtur, multae formae in fontibus adsunt. Fortasse paginam protegere debeamus?--Xaverius 00:01, 23 Maii 2010 (UTC)Reply
Dantes Divinam Comoediam Italice (vel recte Tuscane) scripsit, non Latine. Ergo, poema litteras Latinas non attestatur. IacobusAmor 01:51, 23 Maii 2010 (UTC)Reply
A.Kirca versionem Latinam huius carminis citat, ratione igitur bona; sed pleniter consentio pauciores orthographias oportere in prima sententia citare, aliis in nota subiunctis. Fortasse aliquis linguas Arabicam et Latinam bene cognoscens meliorare potest. Fabulle? Andrew Dalby (disputatio) 07:32, 23 Maii 2010 (UTC)Reply

Nomen, iterum

recensere

Mkkamran, usor ignote, mutasti Mahometus ad Muhammadus, "rectus orthographia" [sic] pro certo affirmans. Ain vero? Nequisti notam legere? Ibi Polydorus Vergilius ipse orthographiam quam reieceras attestatur. Ubi est fons nominis novi? IacobusAmor (disputatio) 11:28, 19 Iulii 2016 (UTC)Reply

Baphometus est de Buphammadus, videre http://thetruthandlight.wordpress.com/2014/01/20/allah-is-satan-and-baphomet-is-his-prophet/

allah ~ alazathoth, al-quran ~ al-azif. 95.85.44.204 18:00, 21 Augusti 2016 (UTC)Reply
Revertere ad "Mahometus".