Aperire sectionem principem
Calendarium anni Hegirae 1280.

Annus Hegirae sive annus Hegiranus[1] indicat numerum annorum lunarium post Hegiram, Machometi fugam Mecca Medinam (secundum traditionem Islamicam). Sigla usitata sunt A.H.

Aera Hegirae coepit anno 622 aer. vulg. sive anno 1415 AUC.

Annus Hegirae fere ita in annum aer. vulg. et vice versa converti potest:

annus Hegirae = (annus aer. vulg. − 622) × 33 ÷ 32
annus aer. vulg. = annus Hegirae + 622 − (annus Hegirae ÷ 32)

NotaeRecensere

  1. De adiectivo Hegiranus vide: F. Hieremia a Benedettis, Chronologia et critica historiae profanae et sacrae, Romae, anno 1767 (pag. 128 apud Google Books).

Nexus interni

  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!