Aperire sectionem principem
Vide etiam paginam fere homonymam: Dei Verbum

Verbum Dei est revelatio a Deo hominibus data, imprimis si in forma Sacrae Scripturae exstat.

Religio IudaicaRecensere

In religione Iudaica est imprimis Torah, cuius auctor propheta Moyses quaeque praeceptum Dei ad populum Israel fuisse habetur; sed etiam alios prophetas verbum Dei tradidisse acceptum est. Praeterea totum Tanach verbum Dei colitur.

In Iudaismo hellenistico et praecipue a Philone Alexandrino "verbum Dei" cum notione philosophica Graeca "logos" coniunctum et – ut sapientia divina – medium inter Deum et mundum perceptum est.

Religio ChristianaRecensere

In religione Christiana scripta Iudaica Veteris Testamenti et Christiana Novi Testamenti Verbum Dei sive Biblia appellantur. Praeterea iam in prologo Evangelii secundum Ioannem notio verbum (Graece logos) ad Iesum Christum transfertur, qui mediator inter Deum et hominem atque verbum Dei incarnatum intelligitur, filius Dei unigenitus, qui iussu patris mundum redimit. (Io 1,1-5.14 et al.)

IslamRecensere

In religione Islamica Coranus (Qur'an) est "Verbum Dei non creatum", quod prophetae Mahometo ab archangelo Gabriel dictatum est.

BibliographiaRecensere

  • Benedictus XVI (papa): Wort Gottes: Schrift, Tradition, Amt. Ed. a Petro Hünermann et Thomas Söding. Friburgi/Basileae/Vindobonae (Herder) 2005; ISBN 3-451-28909-1
  • Peter Knauer: Der Glaube kommt vom Hören. Ökumenische Fundamentaltheologie. Ed. 6. Friburgi/Basileae/Vindobonae (Herder) 1991; ISBN 3-451-22187-X (in interrete: [1])

Nexus externiRecensere