Cassiodorus, pleniore nomine Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus (Scolacii in Bruttio circa annum 485 natus, apud eandem urbem in monasterio Vivario circa annum 580 mortuus), magistratus senatorque Romanus fuit atque vir multis disciplinis eruditissimus.

Wikidata Cassiodorus
Res apud Vicidata repertae:
Cassiodorus: imago
Cassiodorus: imago
Nativitas: 487; Scylletium
Obitus: 583; Scylletium
Patria: Imperium Byzantinum

Memoria

Servus Dei (feriae die )

Complures eius maiores amplis reipublicae muneribus iam pridem perfuncti erant: proavus enim Valentiniano III principe milites Romanos duxit qui anno 450 obstiterunt ne Vandali in Siciliam et in Bruttium invaderent, avus autem in legatorum numero fuit qui ab eodem principe anno 452 ad Attilae Hunnorum regis castra missi sunt, pater tandem regnante Odoacro comes sacrarum largitionum, Theodorico primum ab anno 495 corrector Lucaniæ et Bruttii, deinde ab anno 503 præfectus praetorio Italiae fuit. Cognatione autem, ut eius nomine patet, cum illustri Aurelia gente, singulariter cum Quinto Aurelio Memmio Symmacho Boethii socero coniunctus erat.

Inter ergo nobilissimos et litteratissimos educatus rempublicam anno 503 Ravennæ ut patris sui praefecti facti consiliarius capessivit, deinde ab anno 506 usque ad annum 511 quaestor sacri palatii, anno 514 consul ordinarius, tandem anno 523 Boethio remoto et in carcerem coniecto magister officiorum factus est. Aliquot autem mensibus post Theodoricum regem die 30 mensis Augusti anni 526 mortuum in patriam revertisse videtur, corrector fortasse Lucaniae et Bruttii ut pater fuerat factus. Ravennam vero anno 533 rediit ut praefectura praetorio Italiæ fungeretur, eamque per turbidissimas res usque ad annum 538 retinuit. Qua deposita patricii dignitatem accepit perque idem tempus se ad res divinas vertere constituit. Ravenna vero æstate anni 540 a Belisario Byzantino duce capta ab Italia Constantinopolim usque ad belli finem ut multi alii nobiles coactus est. Circa tandem annum 555 in patriam reversus in fundo suo apud Scolacium sito monasterium Vivarium condidit cui per reliquam aetatem praefuit ubique cum sodalibus litteris et sacris et profanis ample et penitus studuit. Annos tandem ad nonaginta quinque natus interiit.

Bibliographia

recensere
  • Barnish, S. J. B., "The genesis and completion of Cassiodorus' Gothic History" in Latomus vol. 43 (1984) pp. 336–361 JSTOR
  • Giardina, Andrea, Cassiodoro politico, L'Erma di Bretschneider, Romae 2006. (Italice)
  • Momigliano, Arnaldo, Cassiodorus and Italian Culture of his Time, in «Proceedings of the British Academy», 41, 1955, p. 207-245. [etiam separatim editum] (Anglice)
  • O'Donnell, James J., Cassiodorus. University of California Press, Berkeleiae 1979. (Anglice)

Nexus externi

recensere


Antecessores:
Flavius Probus et Flavius Taurus Clementinus Armonius Clementinus
Consul
514
sine collega
Successores:
Flavius Florentius et Flavius Procopius Anthemius