Hunni
Hunni,[1] sive Chuni,[1] fuerunt gens Asiatica quae Europam saeculo quinto invasit.
OriginesRecensere
Hunni Turco ex oriente saeculo secundo surrexerunt: populus Sinensis eos "Hsiung-nu" appellavit.
Saeculo quarto, Hunni septemtrionalem ponti Euxini oram incolebant, sed utrum e Sina migravissent necne parum liquet. Gente Sarmatica ab Hunnis deleta, Imperium Persiae irruptum est.
Tunc Hunni migraverunt in occidentem, ubi Gothi incolebant. Circiter annum 370, Hunni Gothos superaverunt. Hoc bellum fuit causa migrationis in Imperium Romanum Visigothorum. Postea, in Pannoniam orientalem intraverunt, circiter limites Romanorum, ubi suum regnum fundaverunt.
Attila, rex HunnorumRecensere
Attila et Bleda fratres coniunctim fuerunt reges Hunnorum; avaritiae tamen invidiaeque causa, Attila Bledam occidit.
Nexus interni
NotaeRecensere
- ↑ 1.0 1.1 Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin dictionary (Oxoniae 1879), lemma Hunni
Nexus externusRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hunnos spectant. |