Migrationes Europaeae populorum et gentium
Migrationes Europaeae populorum et gentium[1] (Theodisce Völkerwanderung), etiam invasiones Barbaricae, fuerunt inter multas magnas migrationes quae aetate a saeculo altero vel tertio usque ad decimum factae sunt, forsitan ob mutationes climaticas. Europae gentes populive praesertim Germanici ab Hunnis primum propulsi sedibus commutatis in fines Romanos intereuntis regna nova condiderunt Imperii occasum efficientes.
Cur gentes migraverint
recensereOb causas varias Germani inter saecula alterum decimumque migrare solebant. Migrationes saeculi alterius factae sunt, quod propter iniquitatem caeli aestate in Scandia frigidiore reddita Gothi, qui in Suecia sedes habebant, agros colere iam non potuerunt; itaque ex Scandia in Poloniam migraverunt, ubi ad ripas Vistulae consederunt. Archaeologi hoc temporis spatium culturam Černjachovianam appellant.
Saeculo tertio, Germani fines Romanorum transfuerunt et Gallias vastaverunt. Germani non migraverunt, sed solum bella gesserunt contra Romanos quod ob discrimen tertii saeculi Romani inter se pugnabant.
Saeculo quarto, Romani strenue contra Germanos pugnaverunt, ita Germani strenue se in nationes creaverunt, Romanis defendendi causa. Hoc tempore cum magnae nationes barbarorum surrexerunt: Franci Salii, Franci Ribuariani, Suevi, Vandali, Gothi Tervingii, Gothi Greuthingi, etc. Hoc saeculo, Gothi ab Ulfila in Arianismum conversi sunt. Hunni Europam intraverunt anno 375 et Gothi ex Ucraina in Imperium Romanum fugerunt, sed Valens solum partem Gothorum Tervingiorum in limitibus admissit anno 376. Haec res fuit causa belli Gothici, et ita incipit migratio Visigothorum.
Saeculo quinto, vidit? Magnas Migrationes primas: primo, Gallias atque Hispaniam vastata sunt ab invasoribus Rhenanis (Vandalis, Suevis atque Alanis) anno 405, et postea, a Hispania in Africam ingressi sunt. Tunc, Hunni in planitiam Pannonicam intraverunt et imperium creaverunt, dominantes omnes gentes riparum Danubii (Gepidae, Ostrogothi), et tunc ad ripas Rhenanas profecti sunt et ibi quoque gentes vicerunt. Ita, anno 440, Hunni magnum imperium habebant ultra limites Romanorum. Burgundiones Imperium Romanum intraverunt, ab Hunnis in fuga, a legionibus superati sunt et ut foederati terras accipierunt. Attila superato, regnum Hunnorum desinavit et gentes Germanicae liberae motu proprio terras limitum Romanorum ceperunt: Ostrogothi Pannoniam, Franci Belgicam et Alamanni Argentoratum. Interea, Britannia a barbaris ultra maria vastata est. Dum Imperium Romanum desinabat, gentes foederatae (ut Visigothi aut Heruli) quoque regna creaverunt in antiquis provinciis.
Saeculis sexto et septimo, regna Germanica in occidentali Imperio creata sunt, et migrationes non fuerunt, quod Germani tandem copias et terras laborandas habebant. Non pacis sed fuit tempus sedationis.
Migratio magna altera fuit tunc in saeculis octavo et nono, cum ex Oriente Slavi, Magiares et Gepidi Europam intraverunt. In hoc modo expansio Machometana incipit saeculo septimo, quae Europam intravit anno 711. Vicingi quoque Europam vastaverunt in hoc tempore.
Migrationes desinaverunt tum saeculo decimo.
De migratione Visigothorum
recensereAnno 376 autumno, Visigothis ad Silistriam Danuvium transgressis, commeatu ad tot homines alendos deficiente, cum magistratus populi Romani avaritia commoti alimenta nimio venderent, discordia inter Romanos Gothosque nata horum nonnulli in tumultu occisi sunt.
Orto itaque bello novae Gothorum catervae, quos Valens in fines Romanorum accipere vetuerat, Danuvium transierunt, cum interea hostes munitis oppidis ommissis agros longe lateque vastaverunt. Princeps autem, cum Romani semel atque iterum feliciter rem gessissent, fortunam belli prius periclitatus est, quam subsidia ex rei publicae partibus ad occidentem solem vergentibus missa advenerunt.
Quae cum ita essent, anno 378 Id.? Augustas Valente Augusto et utroque magistro militum interfectis, exercitu ad internecionem paene deleto populus Romanus cladem accepit, qua gravior nulla fuit. Hoc proelium ad Hadrianopolim factum Ernestus Silex, rerum gestarum scriptor, veram fuisse causam dixit, cur imperium Romanum interiret.
Visigothi a Romanis Theodosio primo eius nominis imperatore duce superati, nec tamen subiecti, foedus inierunt, sed anno 395 Alaricus I populo Romano denuo bellum intulit. In Italiam irruperunt, omnia populaverunt, anno 410 Romam obsederunt ipsam. Postea Visigothi pacem cum Honorio Augusto fecerunt et tandem anno 418 sub Valia foedus sanxerunt.
Tunc Tolosae in Aquitania regnum condiderunt. Hoc regnum una cum Romanis in Hispania pugnavit contra barbaros et contra Hunnos proelio ad Campos Catalaunicos commisso. Tunc anno 507 Franci Visigothos superaverunt proelio Vogladensi, ut Gothi sedibus denuo propulsi regnum in Hispania condiderunt.
De invasoribus Rhenanis
recensereKalendas Ianuarii anno 406 Vandali (Hasdingi et Silingi), Suevi, et Alani per Moguntiacum supra Rhenum transfuerunt quod Rhenus gelatus est. Germani in Galliam ingressi sunt, et terras vastaverunt et populaverunt.
Tres annos Galliam populaverunt nullaeque copiae Romanae eos superaverunt, quod copiae Romanae in Italia erant, Alaricum Visigothorum pugnantes, usque ad annum 409. Quodam historicus dixit Galliam singulam pyram? ignatam esse.
Eodem anno, gentes Germanica ingressi sunt in Hispaniam, quae bellum nullum viderat ab anno 69. Vandali et alii Hispaniam quoque vastaverunt, terras cupidentes. Praesidiis Romanis deletis, Vandali, Suevi, et Alani Hispaniam inter se diviserunt. Anno 411 Suevi cum Vandalis Hasdingis Gallaeciam acceperunt, Vandali Silingi, Baeticam, et Alani Lusitaniam et partem Cartaghinensis. Nihilominus, Visigothi cum Romanis foederatis Hispaniam intraverunt annis 418, et tunc, anno 455, Theodorico II duce.
Suevi reducti sunt in Gallaeciam, ubi regnum creaverunt; Vandali Hasdingi et Alani deleti sunt ab Visigothis dum Vandali Silingi et nonnulli Alani in Africam ingressi sunt, Visigothos fugentes, et tandem Carthaginem ceperunt.
Regnum Suevorum in Bracara Augusta caput habebat. Suevi continenter in provincias Hispanicas ingressi sunt et regiones vastabant, ita Romani Visigothi iusserunt eos pugnare, et Suevi pugnati sunt, sed regnum remeavit. Regnum Suevorum persistitit ad annum 585, cum Liuvigildus (rex Visigothorum) regnum cepit.
Regnum Vandalorum Africae fuit inter annos 430 et 550, cum Belisario regnum cepit. Vandali cum navibus litora Italica vastaverunt et cives servos fecerunt. Carthagine capta, Roma non accepit frumenta, et per multos annos fames in Italia fuit.
Hunni erant gens equester Asiae et necesse erat Hunnis planitias ubi equi pascebant et quoque continenter pugnare. Ita Hunni migrationem coeperunt, terras pascendantes cupiditi et cum in Pannonia advenerunt, continenter pugnaverunt.
Hunni ad ripas Danubianas pervenerunt saeculo quarto, cum fines Gothorum intraverunt, eosque superaverunt praeter Tervingios, qui in Imperium Romanum anno 376 fugerunt. Gens Hunnorum in planitie Pannonica incolebat et contra gentes limitaneas pugnabant ad annum 440, cum Attila rex Hunnorum factus esset.
Attila Hunnos strenue rexit, diversas Hunnorum nationes subiunxit, et tandem omnes gentes Germanicas apud fines Rheni et Danubii (Ostrogothos, Gepidos, partem Vandalorum, Burgundiones, Francos). Tunc magnam confoederationem barbarorum creavit, quae contra Romanos usa est. Primo contra Imperium Orientale et tum contra Occidentale (Gallia vastata est anno 451, Italia anno 452). Imperia vastata erant ad annum 451, cum Flavius Aetius Hunnos apud campos Catalaunicos superaret. Tunc Attila in nuptiis anno 453 mortuus est.
Attila defuncto, Hunni inter se pugnaverunt, Germanique subditi liberati sunt, sed ob invasiones Attilae, limes Romanorum infirmior erat ita multae gentes Germanicae in Imperium intraverunt. Heruli, Burgundiones, Gepidi, et Ostrogothi, iugo Hunnorum deleto, in dicionem Romanam redacti sunt, et provincias limitanenses? sibi ceperunt, ubi regna creaverunt.
De Childerico rege Francisque
recensereFranci erat gentes quae in ripas Rhenanas incolabat et fuerunt partes Francorum duae: Franci Salii et Franci Ribuariani. Saeculo tertio, Franci in Imperium Romanum intraverunt ut foederati vel laeti et apud Belgicam et Galliam Septentrionalem incolabant.
Tunc saeculo quinto Galli septentrionales fidem in Francis posuerunt, quod imperium non eis defendebat ab Hunnis et Saxonibus, ita Childericus, dux Francorum Saliorum, qui fortasse fuerat gubernator Belgicae Secundae se regem Francorum nominavit circa annum 460. Eodem modo, Galli circum Lutetiam Syagrum senatorem rege creaverunt. Childericus et Syagrius continenter pugnaverunt inter se et Franci Ripuariani interea limites antiquos Romanos intraverunt et ripas Rhenanas vastaverunt, et se apud Coloniam Agrippinam regnum creaverunt.
Childerico defuncto, Chlodovechus filius regnum accepit, et tunc Syagrum vicit, tunc Francos Ribuarianos, Burgundiones et tandem, anno 507 Visigothos superavit apud campum Vogladense. Fidem Catholicam accepit et Galliam (praeter Septimaniam) et fines Rhenanos sub imperio Francorum posuit. Ita iussit Chlovovechus Francos terras Gothorum Alamannorumque incolavissent.
Britannia a Romanis relicta est anno 409 et Britanno-Romani sine auxilio militare remeaverunt. Saxones, Euti et Angli tunc continenter impetos fecerunt in litoribus Britannicis ab Iutlandia natale. Anno 430 Saxones et alii Britanniam intraverunt terras capiendi causa, et migrationem inciperunt. Britanni ad occidentem effugerunt dum Germanici gentes regna creaverunt in oriente, regna qua Heptarchia appellatur.
De archaeologia ad illam aetatem quae spectat
recensereRes praecipuae aetatis migrationum sunt istae:
- Emporia vel vici (wic linguiis Germanicis), quae erant viculi mercatorum creatus e novo. Vici orti sunt in oceano Germanico ob pacem a Francis factam saeculo sexto. Nexus comerciales surrexerunt inter antiquas terras Romanas (Britannia, Gallia) et novas terras Germanicas (Saxonia, Frisia). Vici desinaverunt cum invasionibus Vicingorum saeculo nono.
- Sepulturae in seriebus (vulgo Reihengräber). Istae series in campis dispersa sunt (vulgo Reihengräberfelder) propriae nonnullis gentibus Germanicis est.
- Sepulturae navales, propriae Saxonum et Vicingorum. Dux gentis un nave sepultus est cum phaleris et tunc tumulum supra navem creatus est.
- Armae sicut franciscae, scramsaxi, et spathae.
- Phalera Germanica aurea et gemmata (vulgo cloisonné), ex origins Germanico.
De invasionibus migrationibusque seris
recensereImperio Romano deleto, limites et fines provinciarum recti a monarchias Germanicas sunt. Antiqua territoria Germanica tunc erant deserta ergo novae gentes in eas migraverunt saeculis VII, VIII et IX.
De Langobardis
recensereLangobardi duo saecula migrabant ab ripis Germanicis ad Italiam, trans Pannoniam. Incolebant terras quae ceterae gentes Germanicae incoluerant: exempli gratia, cum Ostrogothi Pannoniam vacuaverunt, Langobardi celeriter terras ceperunt. Similiter, Ostrogothi deleti in Italia, Langobardi Alpes transfuerunt; ibi regnum Italicum creaverunt contra potestaem Byzantinorum ad annum 774 cum Franci Langobardum regnum deluerunt.
De Gepidis, Avaris, Magiaribus
recensereGepidae, Avari atque Magiares erant gentes Europae Orientalis, simul Hunni, et ex planitiis Asiaticis in Europam intraverunt, terras vastando. Ob naturam territorium, hae gentes Pannoniam incolaverunt et a Pannonia impetos fecerunt contra terras Byzantinorum, terras Italicas et fines Germanicos regnorum Francorum. Gepidi ab Avaris suffecti sunt in Pannonia saeculo VII et Avari a Magiaribus saeculo IX.
De Vicingis
recensereGentes Norvegiae, Sueciae et Daniae saeculis VIII, IX et X e Scandia migraverunt, copiarum ac terrarum colendarum cupidi. Impetus fecerunt contra Britanniam, regnum Caroli Magni et etiam Andalusiam et regna Iberica. Haec expeditiones erant vastandi causa. Nihilominus, Normanni fuerunt mercatores et coloni. Creaverunt emporia apud Hiberniam, insulas Caledonienses et partem Britanniarum et Normanniam ceperunt. Fuerunt etiam Normanni in Ruthenia et per? fluminibus Ruthenicus? at Constantinopolim fuerunt. Migratio vicingorum fuit ita ad emporia creata et terras captas (Hiberniam, Britanniam) sicut ad terras novas inventas (Islandiam, Terram Viridem, Rutheniam). Leivius Eiriksson anno 1000 Americam primum invenit, quam Vinlandia nominavit.
De Slavis
recensereSlavi terras Poloniae et Ucrainae incolebant. Saeculo octavo gentes Slavicas a terris suis migraverunt ad Rutheniam, Bohemiam, Illyricum, Bulgariam, et Graeciam, ubi contra Imperium Byzantinum pugnaverunt. Tandem, omnia Europa orientalis praeter Daciam Antiquam et Graeciam Meridionalem ab Slavis incolata erat.
Saeculo nono, magna migratio Slavorum desinavit,? et ob influentiam? Byzantinorum et Imperium Romanum Sacer,? in regnis constituti sunt. Primo fuit Magna Moravia, tunc Polonia, et tandem Ruthenia et Bulgaria.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Cf. Wolfgangus Lazius: De aliquot gentium migrationibus etc. (1557)