Phalerum
Phalerum (Graece Φάληρον), olim portus alter Athenarum antiquarum Saronico sinui adiacens, est hodie regio suburbana a media urbe fere 8 km distans ad meridiem versus. Phalerum antiquum hodie ad demum Vetus Phalerum pertinet; urbes Vetus Phalerum, Callitheam, Moschatum et Novum Phalerum in terra Phaleri antiqui sunt.
Historia
recenserePhalerum portus Athenarum primarius fuit, antequam Themistocles[1] anno 493 a.C.n. Piraeum, qui urbi (circa acropolim crescenti) vicinior et via meliore coniunctus erat, munivit. Portus Phaleri contra non erat munitus, sed sinus, qua fluvii Cefissus et Ilissus se in mare effundunt.
In mythologia Graeca portus maximi momenti fuit: Inde milites Athenienses Troiam profecti sunt[2], Theseus in Cretam. Strabo affirmat Phalerum unam ex duodecim urbibus in Attica a Cecrope rege conditis fuisse[3], quas Theseus postea in unam urbem Athenarum univit.
Marathonia pugna confecta (490 a.C.n.) Persae, ut Atticam circumirent, ad Phalerum appellabant, cum autem milites Graecos ad Cynosargem constitutos aspicerent, a conatu destiterunt. Ibidem classis Persica, antequam Pugna Salaminia (480 a.C.n.) commissa est, se iunxit multis aedificiis sacris deletis.[4]
Portus Phalerianum vix in usu a saeculo quinto a.C.n. tamen exstabat usque ad saeculum primum p.C.n., cum Pausanias ibi templa Iovis Demetrii,[5] Apollinis Delii, Iunonis et Minervae Scirae descripsit.[6] Praeterea fuerunt templa dei ignoti, filiorum Thesei et argonautae Phalerii, herois eponymi.
Incolae noti
recensere- Aristides ( 530 a.C. circa – 462 a.C. circa), cuius sepulcrum ibi fuit.
- Demetrius Phalereus philosophus et Athenarum gubernator, hic natus anno circiter 350/345 a.C.n.
- Diogenes Laertius refert Musaeum Phaleri mortuum esse.[7]