[recensere]

Porta de Hispania

Signum Hispaniae
Signum Hispaniae
Haec est Porta Hispaniae, ubi de Hispania scribere possumus
[recensere]

Introductio

Vexillum Hispaniae

Hispania, sive Regnum Hispaniae, (Hispanice: España) est natio Unionis Europaeae in paeninsula Iberica, parte Europae ubi Lusitania quoque sita est. Sunt Hispaniae 44 000 000 incolarum.

Hodie Hispania est pars Unionis Europaeae, et territorium divisum est in partes 17 (Communitates Autonomae appellatae). Est clara genetrix furctarum et holerarum et est locum optimum turistarum Europaeorum Americanorumque. Sunt Hispaniae quattor Linguae: Lingua Hispanica, Lingua Gallaica, Lingua Catalana vel Valentiana et Lingua Vasconica.

Hispania inventa est a Poenis, qui eam Hi-shphanim ("Terra cuniculorum") nominaverunt. Tunc Peoni et Graeci colonias et emporia aedificaverunt ad occupationem Romanam. Hispania fuit tunc provincia Romana tribus partita. Cum aevo Migrationum Hispania divisa est inter Suevos, Alanos, Vandalos et Visigothos, et fuerunt isit qui regnum creaverunt et solum cum invasione Maurorum peruerunt. Mauri et Christiani tunc in Hispania per saecula octo pugnaverunt inter se usque ad annum 1492, cum Reges Catholici Hispaniae regna Iberica in regnum singulum creaverunt. Deinde Hispania accepit terras in Europa simul terras per Americas et Indias. Imperium Hispaniae finuit saeculo XIX.
[recensere]

Commentatio selecta

Hispania Visigothica est spatium intra historiam Hispaniae post imperium Romanum usque ad annum 711, cum amissione Hispaniae. Ea aetate Visigothi paeninsulam Ibericam incoluerunt, qua urbes condiderunt, bella gesserunt, et artes coluerunt.

Visigothi in Hispaniam intraverunt anno 416 amici Romanis. Cum Odoacer Romulum Augustulum ex imperio sustulerit, Visigothus Euricus anno 476 territoria Romana Hispanica Visigothis annexuit. Annos subsequentes, Visigothi in fidem Catholicam conversi sunt et linguam Latinam fecerunt linguam cotidianam. Sed saeculo VIII Regnum Visigothorum subito desivit. Mense Maio 711 Mauri Fretum Gaditanum navigaverunt et invasio Hispaniae inciperunt. Spatium annorum novem (711-720) regnum Visigothorum fumum fecerunt: Toletum ceperunt, tum Caesaraugustam, tum Tarraconam et tandem Septimaniam.


Mons ignifer Teide
Mons ignifer Teide

Canariae Insulae sive Fortunatae Insulae (Hispanice: Islas Canarias) sunt septem vulcanicae insulae Oceani Atlantici ante litora Marocana et Saharae Occidentalis sitae. Administrative, hae insulae nomine Canariae constitutae, simul sunt communitas autonoma Hispaniae, historica nationalitas, ut dicit Lex Autonomiae sua, et regio ultraperipherica Unionis Europaeae.Capitalitatem insularum urbes Palmae Canariae et Sancta Crux Nivariae partiuntur. Praesidii sedes gubernationis inter ambas urbes secundum parlamentariam sessionem in effectu variat.

Canariae Insulae ante Europaeam occupationem a Guanchis cultae sunt. Vox Guanchus insulae Nivariae (Hispanice: Tenerife) fuit incolarum gentilicium, postea quod adhibitum est ad cunctos incolas autochthones archipelagi referendos ...
[recensere]

Politia Hispaniae

[recensere]

Historia Hispaniae

Historia Hispanica:

Imago selecta

Hispania.
[recensere]

Scin tu … ?

...Iacobum Maiorem sanctum patronum Hispaniae esse?

...flumen maximum Hispaniae Tagum esse?

...leges proprias dismiles Hispanas Navarrae esse?
[recensere]

Collaboratio

Salve! Nos volumus scribere paginas de provinciis communitatibus autonomisque. Potes nos adiuvare!
[recensere]

Vicimedia

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hispaniam spectant.
Apud Vicinuntios, multa sunt quae ad Hispaniam spectant.