Aperire sectionem principem
Mauri litus Lucentinum capiunt
Milites Christiani (Navarri) urbem liberant
Mauri desfilantes

Mauri et Christiani (Hispanice: Moros y cristianos et Catalane: Moros i cristians) est nomen festorum Hispanicorum, praecipua provinciae Lucenti, sed adsunt quoque in Pago Valentiano et Murcia. Urbs Alcodium habet primum atque praeclarum festum Maurorum et Christianorum, et etiam Calpe.

Festa aemulant victoriam copiarum Christianarum in Mauros in Medio Aevo vel saeculo XVIo. Unaquaeque urbs et oppidum festum Maurorum et Christianorum agit in eodem die victoriae historicae, et festum est per dies tres.

De festoRecensere

Festum constat partes tres. Primo die copiae Christianae castellum vel arcem expugnant e Mauris. Secundo die rex Maurorum intrat urbem et christianos superat. Tertio die rex Christianorum (saepe Iacobus Aragoniae et Valentiae) tandem Mauros expugnat.

De incolisRecensere

Incolae vicorum et urbium inter Mauros et Christianos se dividunt, ideoque unusquisque habitu vel Mauro vel Christiano vestitur. Filae vel collegia incolarum victoriam celebrantes, tum agmina per urbem faciunt, cum musica festiva.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mauros et Christianos spectant.