Sahara Occidentalis (Arabice الصحراء الغربية, Hispanice Sahara Occidental, Berberice Taneẓroft Tutrimt) est territorium disputatum in litore occidentali Saharae, in regione Maghreb Africae, inter Marocum ad boream, Algerium ad septentrionem orientemque, Mauritaniam ad orientem meridiemque, atque Oceanum Atlanticum ad occidentem situm. Duae tertiae a Maroco reguntur, alia tertia a Re publica democratica Arabica Saharensi.

Wikidata Sahara Occidentalis
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: Africa
Territoria finitima: Mauritania, Algerium, Marocum
Locus: 25°0′0″N 13°0′0″W

Populus

Numerus: 612 000
Zona horaria: UTC, UTC+1, Africa/El_Aaiun
Moneta: Moroccan dirham, Sahrawi peseta

Sigla

ISO EH, ESH, 732; IOC
Dominium interretiale: .ma
Praefixum telephonicum: +212

Tabula aut despectus

Sahara Occidentalis: situs
Sahara Occidentalis: situs
Sahara Occidentalis in Africa occidentali iacet
Tabula regionis disputatae

Historia recensere

Sahara Occidentalis fuit usque ad annum 1975 colonia Hispaniae, Sahara Hispanica appellata. Anno 1976 Res Publica Democratica Arabica Saharensis promulgata est. Paulo post tamen Marocum terras suas cepit. Bellum incipit. Pars incolarum Saharae in Argeliam fugerunt et nunc partem pauperrimam deserti Argeliae habitant. Pars populi Saharae cum problematibus magnis in Sahara permanet. Multae orbis civitates Maroci potestatem non recognoscunt. Nationum Unitarum Institutio conflicti solutionem quaerit. Interim Marocum, Hispania, Gallia et Civitates Foederatae Americae fructum ex Sahara carpunt.

Nexus externi recensere

  • MINURSO: legatio Nationum Unitarum quae quaestionem Saharensem et praeparationem suffragii popularis curat (Anglice).
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!