Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Kenia
Res apud Vicidata repertae:
Kenia: insigne
Kenia: vexillum
Continens: Africa
Territoria finitima: Aethiopia, Somalia, Tanzania, Uganda, Sudania Australis, Sudania, Foedus Arabicum, Lacus Victoria
Locus: 0°6′0″N 38°0′0″E
Caput: Nairobia
Nomen officiale: Republic of Kenya, Jamhuri ya Kenya, République du Kenya, Kenya

Gubernium

Princeps: Uhuru Kenyatta
Praefectus: Uhuru Kenyatta
Consilium: Parliament of Kenya
Situs interretialis

Populus

Numerus: 48 468 138
Sermo publicus: Lingua Suahili, Lingua Anglica
Zona horaria: UTC+3
Moneta: Kenyan shilling

Commemoratio

Hymnus nationalis: Ee Mungu Nguvu Yetu
Praeceptum: Harambee

Sigla

ISO KE, KEN, 404; IOC KEN
Dominium interretiale: .ke
Praefixum telephonicum: +254
Siglum autoraedarum: EAK

Kenia[1][2] (rite Anglice: Republic of Kenya, Suahelice: Jamhuri ya Kenya), est civitas sui iuris in Africa Orientali sita, cui caput est Nairobia. Finitimae civitates sunt Sudania Australis, Aethiopia, Somalia, Tanzania, Uganda. In Kenia multae bestiae, velut leones et elephantes, videri possunt.

Index

GeomorphologiaRecensere

Kenia media permeata est a Rift Valley, quae pars vallium magni chasmatis est. Maximus mons est mons Batianus (altitudo: 5199 metra) in Montibus Keniensibus situs. Planissima loca civitatis ad litora Oceani Indici sunt, ubi corallia visitari possunt. Maxima flumina sunt Tana, Sabaci, Kerio. Ad orientem exigua planities porriguntur, quae variis sinis atque lacunis inssectae sunt. Regiones ad occidentem spectantes clivosae sunt.

Flora et faunaRecensere

Kenia magnam habet copiam variorum animalium atque stirpium.

IncolaeRecensere

DemographiaRecensere

Mulieres Kenienses circiter 4.9 liberos parent, quod ex parte effectum est cum solum 32 centesimis mulierum medicamenta contraceptionalia praebita? sint.

Kenia habet 38,6  miliones incolarum, quare ei 34 locus omnium civitatum mundi tribuitur. Plus quam 42 centesimae incolarum quindecim aut minus annos nata est.

HistoriaRecensere

ReligioRecensere

82 pars incolarum sunt sectatores Christianae religionis, quorum autem 26 centesimae sunt Anglicani, 23.3 centesimae Catholici, 2.5 centesimae sunt sectatores aut Ecclesiae Orthodoxae aut variarum Ecclesiarum Africanarum.

1,6 pars tantum iam Paganismo adhaeret. Praeterea exstant communitates Musulmanicae (imprimis Sunnitici), quae 11,1  partem totius populationis efficiunt praecipueque oram orientalem incolunt. Sunt fere 0.1 centesima incolarum sectatores Hinduismi et 2.4 centesimae sine religione sunt.

NotaeRecensere

  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 78
  2. Verba adiectiva "Keniensis, Kenyensis, Kenyanus", rarius "Kenianus" in nominibus biologicis reperiuntur

Nexus interni

Kenia : politica
Ministri rerum externarum Keniani
Jomo Kenyatta 1963 • Iosephus Murumbi 1964 • Mbiyu Koinange 1966 • Iacobus Nyamweya 1967 • Argwings Kodhek[fr] 1968 • Mbiyu Koinange 1969 • Njoroge Mungai 1969 • Munyua Waiyaki 1974 • Robertus Ouko 1979 • Elias Mwangale 1983 • Zacharias Onyonka 1987 • Robertus Ouko 1988 • Wilson Ndolo Ayah 1990 • Kalonzo Musyoka 1993 • Bonaya Godana 1998 • Christophorus Obure 2001 • Marsden Madoka 2001 • Kalonzo Musyoka 2003 • Chirau Ali Mwakwere 2004 • Raphael Tuju 2005 • Moses Wetangula 2008 • Samuel Ongeri 2012 • Amina Mohamed 2013 • Monica Juma 2018
Capsae cognatae: Praesides Keniae