Algerium[1] est civitas in Africa Septentrionali sita, septemtrione Mari Mediterraneo (per quod ad Hispaniam et Sardiniam insulam Italianam appropinquatur), oriente Tunesiae et Libyae, meridie Nigro et Malio, et occidente Mauritaniae, Saharae Occidentali, et Maroco finita. Tempore Romano appellabatur Mauritania, et sub imperio provincia facta est. Caput et maxima urbs est Algeria, cuius nomen tempore Romano fuit Icosium. Algerii linguae sunt lingua Arabica (publica) et lingua Libyca vel "Mazicensis" (vulgo); lingua Francogallica non est lingua late adhibita, sed in scholis docetur.

Wikidata Algerium
Res apud Vicidata repertae:
Algerium: insigne
Algerium: insigne
Algerium: vexillum
Algerium: vexillum
Terra continens: Africa
Territoria finitima: Marocum, Libya, Res publica Nigritana, Malia, Tunesia, Mauritania, Sahara Occidentalis, Italia, Hispania
Locus: 28°0′0″N 1°0′0″E
Caput: Algeria

Gestio

semi-presidential system
Princeps: 'Abd al-Maǧīd Tabūn
Praefectus: Naḏīr al-ʿArbāwī
Consilium: Parliament of Algeria
Iudicium: Supreme Court of Algeria
Situs interretialis

Populus

Numerus: 43 900 000
Sermo publicus: Arabice, Standard Algerian Berber
Zona horaria: UTC+1
Moneta: Algerian dinar

Commemoratio

Paean: Kassaman
Praeceptum: By the people and for the people

Sigla

ISO DZ, DZA, 012; IOC ALG
Dominium interretiale: .dz
Praefixum telephonicum: +213
Siglum autoraedarum: DZ

Historia

recensere
 
Arcus Romanus Traiani Thamugadis, in Algerio.

Algerium Mazicanis habitatur ex anno 10 000 a.C.n. saltem. Ex anno 1000 a.C.n., Carthaginenses pondus super Mazicanos exercere coeperunt quia iuxta litus domicilia collocaverunt. Prima Mazicanica regna oriri coeperunt, excellente regno Numidiae, quae opportunitate Bellis Punicis oblata usa sunt ut a Carthagine libertas se facerent. Quorum libertas, nihilominus, non multo duravit quia anno 200 a.C.n. Roma, tunc republica, adiuncta sunt. Algerii hodierni pars maior provinciae Mauritaniae Caesariensi, pars minor Numidiae sub imperio Romano attributae sunt. Lapso Imperio Romano Occidentali, Mazicani denuo homines liberi se fecerunt plerumque antiqui territorii sui, exceptis aliquibus zonis a Vandalis (qui postea a Byzantinis expulsi sunt) occupatis dominantes. Cum sua victoria, Imperium Romanum Orientale, quamquam aegre, dominium super orientalem civitatespartem tenuit, usque ad adventum Arabum saeculo octavo.

Algerium ad Imperium Ottomanicum a Khair-ad-Don et fratre Arudzone adiunctum est, qui hodiernos Algerinos fines septemtrione collocaverunt et litus praecipua piratarum statio fecerunt. Piratarum opera cacumen per saeculum septimum decimum attigerunt. Constantes impetus in naves Civitatum Foederatarum in Mediterraneo bello Mazicano primo et secundo facti sunt. Causa irreverentiae consuli suo Francia Algerium anno 1830 invadit. Die 23 Decembris 1847, Franciae rex Ludovicus Philippus Algerium coloniam Franciae proclamavit. Fortis defensio egregiorum locorum et incolarum difficile opus Franciae fecit, quae solum saeculo vicensimo totum dominium populi obtinuit.

 
Cirta, Algerium 1840.

Adhuc, ante effectivam huius dominii obtentionem, Francia Algerium integrantem suae terrae partem iam fecerat, status qui solum cum conlapso Quartae Reipublicae finiret. Miles colonorum ex Francia, Italia, Hispania, et Melita in Algerium migraverunt, litorales planities culturi et optimas Algerinarum urbium partes habitaturi, dum e terrarum popularium proscriptione Francica gubernatione effecta lucrantur. Europaeorum prognati (Pedes Nigri), velut Algerini Iudaei Francici cives considerabantur, dum plerique Mulsumani Algerini Francicis legibus non tegebantur, nec Gallicam nationalitatem nec ius suffragii habebant. Socialis crisis? ad extremum hoc tempore venit, cum indicibus analphabetismi magis magisque augentibus dum occupatio terrarum magnam partem incolarum deiecit.

 
Tabula Algerii.

Algerium longo bello liberationis obviam ire coactum est propter Francicorum colonorum (nominatorum in metropole Pedum Nigrorum (Francice Pieds Noirs) renisum qui optimas terras dominantur. Anno 1947, Francia Francicam civitatem Algerinis pandit et accessum Musulmanorum gubernationalibus muneribus permisit, sed Algerii Francici contra quamvis concessionem nativis resistebant. Hoc eodem anno Frons Liberationis Nationalis conditus est pugna pro libertate instructura. Expeditio Antiarabicorum Attentatorum (1950–1953) a Conservativis colonis excitata, velut reactio Frontis Liberationis Nationalis, attentatorum undam in urbibus et bellum clandestinum ruri provocat. Anno 1958, a patria expulsi rebelles Cairi gubernationem provisoriam rei publicae condunt. Interventio electae metropolitanarum copiarum manus (Legionis Exterae et militum deciduorum) bellum amplificat.

Tromocraticae actiones, tormenta, et relegationes propria actionis militaris Franciae sunt. Praefecti nationalistici et ultraconservativi seditionem militarem in Algerio anno 1958 fecerunt. Anno proximo, Carolus de Gaulle, Francicus praeses, autodeterminationem? Algerinis concessit, sed bellum anno 1961 amplificatum est quia tromocratica consociatio conservativa, Consociatio Exercitus Secreti, ab imperatore Salano ducta, orta est (qui unus protagonistarum seditionis anni 1958 fuit). Hoc eodem anno, Franco-Algerinae negotationes prolapsae sunt propter dissensionem de usu petrolei anno 1945 inventi. Anno 1962, Indutiae Aquiani receptae sunt, cum Algerinae libertatis Francica agnitione pro satisdatione Francicis in Algerio. Res Publica Popularis Democratica Algerii proclamata est post suffragia ubi Frons Nationalis Liberationis velut una factio adiit. Machometus Ben Bella praeses factus est.

Urbes Algerinas quas Romani cognoscebant

recensere
 
Algeria sive Icosium.
Urbs a Romanis nota Nomen praesens Arabice
Castellum Tingitanum الشلف
Rusicade سكيكدة
Hippo Regius عنابة
Calama قالمة
Icosium الجزائر
Pomaria تلمسان
Cirta قسنطينة
Cissi
Ruscurrum دلّس
Iomnium تيقزيرت
Saldae بجاية
Igilgili جيجل
Cuicul جيميلة
Thamugadi تيمقاد
Tipasa تيبازة
Iol Caesarea شرشال
Albulae عين تموشنت

Civilitas

recensere
 
Abdelazizus Buteflika, Praeses Algerii.

Algerium sub constitutione anni 1976 gubernatur, quae saepe recognita est. Potestas exsecutiva a Praeside ducitur, qui quinquenni mandato per suffragium populare eligitur. Primus minister a praeside indicatur. Bicamerale Parlamentum in 380 scamnis Consilio Nationali Populari et in 144 scamnis Consilio Nationum consistit. Algerina ratio legitima in Francica et Islamica legibus fundatur.

Libertate capta, Frons Liberationis Nationalis una factio civitatis facta est. Post Octobris anni 1988 tumultum, multifactionismus instauratur. Civitas amplius triginta politicas factiones computat, nihilominus, principalis Frons Liberationis Nationalis adhuc est. Algerina res pressoria relativam? libertatem decennio 200 obtinuit, quamquam varii diurnarii occisi sunt. Tamen, Civitas suum monopolium in audivisuali campo servavit. Ex anno 2004, res pressoria denuo auctoritatum pressioni obviam it. Tromocratiae decennium inter 1992 et ultimos annos decennii ducentos varios diurnarios, intellectualistas, et civitatis procuratores interfecit. Annus 1992 fuit ubi status necessitatis instauratur. Qui ab exercitu decretus est post victoria Islamistarum Frontis Islamicae Salvationis in legisferis comitiis. Anno 1999, et rursum anno 2005, politia pacis et nationalis securitatis a praeside Abdelazizo Buteflika effecta radicales focos exstirpare conatur.

Subdivisiones

recensere
 
Tabula provinciarum Algerinarum numeratarum secundum publicum ordinem.

Algerium hodie in quadraginta-octo provincias (vilaias, Arabice ولاية), in districtus (Daeras, Arabice دائرة) et in 1541 communia (Baladias, Arabice بلدية) dividitur. Singula provincia, singulus districtus, et singulum commune secundum singulum caput nominantur quod generatim etiam maxima urbs est.

Secundum Algerianam constitutionem, provincia territorialis collectivitas aliquo oeconomicae libertatis fructa est. Consilium Provinciale Populare politica entitas provinciam gubernans quae "praesidem" habet, qui a consilii sociis eligitur. Qui tamen per suffragium universale quoque quinquennio eliguntur. Singulus praefectus sive valius singulam provinciam sive vilaiam dirigit. Qui a praeside Algerii eligitur Consilium Provinciale Populare recturus.

Administrativae divisiones saepe ex libertatis tempore mutaverunt. Introductis novis provinciis, numerus antiquae provinciarum servatus est, quamobrem non alphabeticus ordo servatus est. Cum suis officialibus numeris, in praesenti (ex anno 1983) infra sunt:

Officiali numero Provincia Latine vel Latinizata Provincia Arabice Provincia Libyce Provincia Francice Caput Latine vel Latinizatum Caput Arabice Caput Libyce Caput Francice
1 Oropolitana أدرار   Adrar Oropolis أدرار   Adrar
2 Castellum Tingitanum الشلف Chlef Castellum Tingitanum الشلف Chlef
3 Oaseopolitana الأغوا Laghouat Oaseopolis Laghouat
4 Umelbuagium أم البواقي Oum El Bouaghi Umelbuagium Oum El Bouaghi
5 Lambaesis باتنة   Batna Lambaesis باتنة   Batna
6 Saldae بجاية   Béjaïa Saldae بجاية   Béjaïa
7 Vescera بسكرة   Biskra Vescera بسكرة   Biskra
8 Besarium بشار Béchar Besarium بشار Béchar
9 Microrhodopolitana البليدة Blida Microrhodopolis البليدة Blida
10 Leontopolitana البوير   Bouïra Leontopolis البوير   Bouïra
11 Laperrinepolitana تمنراست   Tamanrasset Laperrinepolis تمنراست   Tamanrasset
12 Theveste تبسة   Tébessa Theveste تبسة   Tébessa
13 Pomaria تلمسان   Tlemcen Pomaria تلمسان   Tlemcen
14 Tingartia تيارت   Tiaret Tingartia تيارت   Tiaret
15 Genistopolitana تيزي وزو   Tizi Ouzou Genistopolis تيزي وزو   Tizi Ouzou
16 Icositania الجزائر Ledzayer Alger Icosium الجزائر Ledzayer Alger
17 Dzelfa الجلفة Djelfa Dzelfa الجلفة Djelfa
18 Igilgili جيجل Jijel Igilgili جيجل Jijel
19 Sitifis سطيف Sṭif Sétif Sitifis سطيف Sṭif Sétif
20 Saida سعيدة Saïda Saida سعيدة Saïda
21 Rusicade سكيكدة Skikda Rusicade سكيكدة Skikda
22 Biscuitopolitana سيدي بلعباس Sidi bel-Abbes Biscuitopolis سيدي بلعباس Sidi bel-Abbes
23 Hippo Regius عنابة Annaba Hippo Regius عنابة Annaba
24 Calama قالمة Guelma Calama قالمة Guelma
25 Cirta قسنطينة Ksentina Constantine Cirta قسنطينة Ksentina Constantine
26 Medix المدية Médéa Medix المدية Médéa
27 Cartenna مستغانم Mostaganem Cartenna مستغانم Mostaganem
28 Hydrorhoiapolitana المسيلة   M'Sila Hydrorhoiapolis المسيلة   M'Sila
29 Victoria مـعـسـكـر Mascara Victoria مـعـسـكـر Mascara
30 Vargla ورقلة Ouargla Vargla ورقلة Ouargla
31 Oranum وهران Oran Oranum وهران Oran
32 Gerypolitana البيض El-Bayadh Gerypolis البيض El-Bayadh
33 Polignacopolitana اليز Illizi Polignacopolis اليز Illizi
34 Bordzbuarreridzum برج بوعريريج Bordj-Bou-Arreridj Bordzbuarreridzum برج بوعريريج Bordj-Bou-Arreridj
35 Melanopetropolitana بومرداس   Boumerdès Melanopetropolis بومرداس   Boumerdès
36 Tarefum الطارف El Taref Tarefum الطارف El Taref
37 Tindufum تندوف Tindouf Tindufum تندوف Tindouf
38 Columnata تسمسيلت Tissemsilt Columnata تسمسيلت Tissemsilt
39 Potamopolitana الواد El Oued Potamopolis الواد El Oued
40 Mascula خنشلة   Khenchela Mascula خنشلة   Khenchela
41 Thagaste سوق أهراس   Souk Ahras Thagaste سوق أهراس   Souk Ahras
42 Tipasa تيبازة   Tipaza Tipasa تيبازة   Tipaza
43 Milevum ميل Mila Milevum ميل Mila
44 Oppidum Novum عين الدفلى Aïn-Defla Oppidum Novum عين الدفلى Aïn-Defla
45 Naama النعامة Naâma Naama النعامة Naâma
46 Albulae عين تموشنت Aïn Témouchent Albulae عين تموشنت Aïn Témouchent
47 Microaseopolitana غرداية   Ghardaïa Microaseopolis غرداية   Ghardaïa
48 Mina غليزان   Relizane Mina غليزان   Relizane

Geographia

recensere
 
Topographia Algerii.
 
Mons Ahaggar, sive Hoggar (Arabice هقار).

Algerio duae principales geographicae regiones sunt; Septemtrionalis regio et regio solitudinis Saharae, Meridie nationis. Septemtrionalis regio quattuor zonis formatur quae sunt; parva lacinia plsnitiae iuxta Mediterraneum litus; iugorum Atlantis regio, Mediterraneum clima et uber et copiosum solum possidens; semiarida et vix habitata regio Sottorum (Francice Chott, Arabice شط) salsa lacus (sotta) continens et ubi ovium et caprarum creatores praecipue sunt; et regio montis Atlantis Saharae, etiam semiarida regio et qua pastione praesertim utuntur. Flumen Chenaleph (Arabice الشلف, Francice Chelif) reipublicae maximum est.

Algerinus Septemtrio terrae motibus exponitur, qui velut annis 1954, 1980, aut 2003 vastare aut miles hominum necare vel vulnerare possunt.

Maxima pars aridae regiones Saharae glareis et petris tegitur, cum paulo gignentium; etiam immensae areae molium arenosae septemtrione et oriente sunt. Aliquae oases pracipuae sunt: Thyrapolis (Arabice تقرت); Libyce  , et Francice Touggourt), Vescera (Arabice بسكرة; Libyce   et Francice Biskra), Senasanum (Francice Chenachane), Inzizum (Francice In Zize) et Tinrerhohum (Francice 'Tin Rerhoh).

Maxima litoris pars Algerinae iniqua est, saepe adhuc montana, et pauci boni portus sunt. Regio statim a meridie litoris, Atlas Tellianus (Arabice الاطلس التلي; Francice Atlas tellien) nominata, uber est. Plus in Meridiem mons Atlas et solitudo Saharae est. Algeria sive Icosium (Arabice الجزائر; Francice Alger; Libyce Ledzayer), Oranum (Arabice وهران; Francice Oran) et Cirta (Arabice قسنطينة; Francice Constantine; Libyce Ksentina) praecipuae urbes sunt.

Clima Algerinum aridum calidumque est, quamquam clima litoris suave, et hiemes in montanis areis severae possint. Algerium Austro (Arabice قبلی; Francice Sirocco), vento calido pulverem et arenam ferente praesertim commune Aestate, afficitur.

Oeconomia

recensere
 
Litus Algeriae sive Icosii, caput Algerii.

Campus hydrocarboneorum columen Algerinae oeconomiae, quia circa 60 centesimae praecomputationalium redituum, 30 centesimae Producti Domestici Grossi et amplius 95 centesimae exportationalium redituum responsalia sunt. Algerio septimum gasi subterranei depositum in mundo est et Algerium secunda maxima exportatoria natio gasi est. Etiam decima quarta civitas cum maximis petrolei depositis.

Algerinae res nummariae annis 2000 et 2001 petrolei pretiorum incrementis et fiscali politia a gubernatione adstricta fructae sunt, quod magnum commercialis excedentis incrementum, historica maxima in adventicii argenti depositis et externi debiti deminutionem produxit. Gubernationis conatus ut oeconomia per adventiciae domesticaeque pecuniae collocationem attractam extra energeticum campum diversificaretur in magni indicis operis vacationis deminutione et in modi vivendi profectu non ita valde successerunt. Anno 2001, gubernatio foedus consociationis cum Unione Europaea obsignavit, quod deinde portoria levabit et commerciales mutationes augebit. Externum Algerinum debitum anno 2004 21.9 billiones dollariorum erat, contra 24 billiones dollariorum anno 2000.

Demographia

recensere
 
Demographia Algerii, Data Societatis Consociationis Nationum Victui et Agri Culturae, anno 2005; numerus incolarum in milibus.

Hodiernus incolarum Algerinorum numerus est 33 333 216 (secundum Iulii anni 2007 statisticam). Circa 70 centesimae Algerinorum septemtrionalem litus incolunt; minima Algerinorum pars Saharam incolens in oasibus praecipue densatur, quamquam circa 1.5 milliones nomades aut seminomades manent. Fere 30 centesimae Algerinorum minus quam quindecim annos natorum est. Algerio quartus minimus index ubertatis in Magno Oriente Medio post Cyprum, Tunesiam, et Turciam est.

Fere 97 centesimae incolarum ethnice Libycum/Arabicum et religiose Sunniticum Islamicum classificatur, non Sunnitici Musulmani pauci praesertim Ibaditae sunt, 1.3 centesimae repraesentantes, e valle Mozabii (Arabice مزاب; Francice Mzab). Plerumque adventicia Catholica Romana communitas circa 45 000 hominum exsistit, iuxta circa 350 000 Protestantium Christianorum, et aliquot 500 Iudaeorum. Iudaica communitas, quae 2 centesimae omnium incolarum olim constituebat, propter emigrationem, praecipue in Franciam et Israelem, plerumque imminuta est.

Europaei minus quam 1 centesima incolarum constituunt, fere solum maximas metropolitanas areas incolentes. Nihilominus, per tempus coloniale multi (15.2% anno 1962) Europaei incolae erant, praecipue Francogalli, insuper Hispanis occidente civitatis, Italianis et Melitensibus oriente, et aliis Europaeis in numeris minoribus nominatis Pedibus Nigris (Francice pieds-noirs), in litore densatis et maximam partem in urbibus velut Hippone Regio, Orano (Arabice وهران; Francice Oran), Biscuitopoli (Arabice سيدي بلعباس, Francice Sidi bel-Abbès) et Algeria sive Icosio (Arabice الجزائر; Francice Alger; Libyce Ledzayer) formantibus. Fere toti Europaei per aut statim post civitatis libertatem captam e Francia Algerium reliquerunt.

 
Saltatrix Vescerae, Martio anni 1917, in ephemeride National Geographic edita.

Habitatio et medicina instantia quaestiones in Algerio adhuc sunt. Deficiens infrastructura et continua affluentia hominum e rure in urbanas regiones ambo systemata persaturaverunt. Secundum Programma Consociationis Nationum Evolutioni, Algerio unus maximorum in mundo indicum occupationis domesticae est et gubernationales administratores civitati directam inopiam 1.5 milliones domorum esse palam adseruerunt.

Feminae 70 centesimae Algerinorum causidicorum et 60 centesimae iudicum summant. Feminae medicinam dominant. Magis magisque, feminae domesticis reditibus plus quam viri contribuunt. Circa 60 centesimas universitariorum studentium feminae sunt, secundum universitarios investigatores.

Circiter 95&thinap;700 fugitivorum et asylum petentium refugium in Algerio quaesiverunt, qui adumbratim 90 000 e Maroco et 4100 ex Antiqua Palaestina includunt.

Circuli ethnici

recensere
 
Piscator in Algerino litore.

Plerique Algerini sunt Libyci aut Arabes, seu per linguam seu "identitatem," sed fere omnes Algerini Libyci in origine sunt. Hodie, Arabolibyca quaestio saepe casus "autoidentificationis" sive "identificatio" per linguam et culturam potius quam per distinctionem phyleticam sive ethnicam. Libycus sive Mazicanicus sive Barbaricus populus in varios ethnicos circulos dividitur, qui sunt Cabiliani in montana septemtrionali et media regione, Savini (Arabice أمازيغ ; Francice Chaouis) in orientali Atlante monte, Mozabitae in Mozabii valle, et Tuaregi (Arabice طوارق; Francice Touaregs; Libyce Itargiyen) longiqua meridie. Parvuli circuli Africorum Nigritarum etiam in Algerio sunt. Turcici Algerini, 5 centesimas incolarum, praesertim magnas urbes incolunt.

Nihilominus, in recentiore Universitatis Stanfordiensis studio genetico, Arabes et Libyci plus geneticas similaritates quam quondam credita habere inventi sunt. Haploglobi ADN chromosomatis Y Arabes et Libycos characterizantes? E1b1b et J sunt (in 70% incolarum Orientis Medii et 90% Boreafricanorum inventi). Quod ut scientistae septemtrionali Africae maiorem geneticam affinitatem cum Arabicis hominis quam antehac hypothetizata esse concludant fecit. Meridionales Algerini genetice iunctissimi Arabibus nationum Sinus velut Arabiae Saudianae, Iemeniae, et Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis sunt. Septemtrionales Algerini genetice iunctissimi Arabibus Libani, Palaestinae, Syriae, Iordaniae, et aliquarum Sinus civitatum sunt.

Recentius penitiusque studium ab Arredi et aliis (anno 2004) quod populos Algerinos explicat formam variationis chromosomatis Y (inclusis E1b1b et J haploglobis) longiquae Neolithicae originis esse concludit, quod Neolithicam transitionem in hac mundi parte cum demica diffusione Afroasiaticophonorum pastoralistarum ex Oriente Medio ivisse suggerit. Haec Neolithica origo postea a Myles et aliis (anno 2005) firmata est, quod "coaetaneos Libycos populos geneticam praeteritae pastoralistarum migrationis ex Oriente Medio subscriptionem possidere" vicissim suggerit.

 
Trilingue salutationis signum in communi Isseri (Melanopetropolitana), Arabice, Cabilice, et Francice scriptum.

Plerique Algerini Algerice Arabice utuntur. Arabice in vernacula dialectos forma ("Dardzice") circa 65 centesimae incolarum loquuntur; nihilominus, media et aliquae sollemnes occasiones lingua Arabica litterarum utuntur.

Libyci sive Mazicani sive Barbarici, qui circa 45 centesimas incolarum formant, una variarum dialecton linguae Libycae pro Arabica ample loquuntur, sed quorum plerique ambabus linguis, Libyca seu Arabica uti possunt. Lingua Arabica una lingua publica manet, quamquam Libyca nuper agnita est lingua nationalis per totam rempublicam.

Ethnologue duodeviginti linguas vivas in Algerio enumerat, quia ambas, Arabica et Libyca in varias dissimiles linguas duodeviginti dividit, etiam et inclusis lingua Corandzica et lingua Tadaxahacica et lingua Hausa, quae nec ad Arabicam nec ad Libycam pertinent.

Linguistica quaestio politice sensibilis? est, praesertim Libyco allophylo, cui incommodum ob Civitate sanctam Arabizationem est. Politiae linguisticae et Arabizatio reactio partim fuit contra factum 130 annorum Francicae colonizationis quae tam civitatis grapheocratiam quam pleramque educatam classem superiorem usquequaque Francophonas reliquerat, et partim reactio Arabico Nationalismo motivata? quem successivae? Algerinae gubernationes faverunt.

Lingua Francica adhuc amplissime discitura lingua aliena est, et plerique Algerini Francice profluenter loquuntur quamquam ut fieri solet in quotidianis circumstantiis non loquuntur. Ex libertatis tempore, gubernatio rationem linguistice Arabizandarum educationis et grapheogratiae cum aliquo exitus persecuta est, quamquam multi universitarii cursus Francice adhuc docebantur. Nuper, scholae linguam Francicam in curriculo instituere coeperunt tam cito quam pueri Arabicam discere incipiunt, quamobrem multi Algerini Francice profluenter loquuntur. Francica lingua praetera medium communicationis et commercii est.

 
Hôtel El Mountazah Seraidi.
  1. "Algeria, urbs Africae ... Regio adiacens dicitur regnum Algerii": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~. Alii aliter: vide disputationem nostram

Nexus interni

Bibliographia

recensere
Algerium : politica