Ethnologue: Languages of the World est liber formâ interretiali editus qui (in editione vicesima anni 2017) indicia continet de 7099 linguis mundi vivis et aliis linguis exstinctis. Inter indicia data sunt numerus locutorum, loci, dialecti, taxinomia, et praesentia Bibliorum in hanc linguam conversorum. Liber a SIL International, societate linguistica Christiana, creatus est, imprimis ad conversionem Bibliorum in omnes linguas fovendam.

Nexus externi

recensere
 

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!