Haec pagina de civitate explicat. Si flumen quaeris, vide Gambia (flumen).

Gambia[1] est civitas sui iuris in Africa Occidentali sita, a Senegalia circumdata, brevi Atlantici litoris lacinia in Occidentali limite excepta. Quae est minima civitas in Africa continentali.

Wikidata Gambia
Res apud Vicidata repertae:
Gambia: insigne
Gambia: insigne
Gambia: vexillum
Gambia: vexillum
Terra continens: Africa
Territoria finitima: Senegalia
Locus: 13°30′0″N 15°30′0″W
Caput: Baniulum

Gestio

res publica
Princeps: Adama Barrow
Praefectus: Adama Barrow
Consilium: National Assembly of The Gambia

Populus

Numerus: 2 639 916
Sermo publicus: Anglice
Zona horaria: UTC, Africa/Banjul
Moneta: dalasi

Commemoratio

Paean: For The Gambia Our Homeland

Sigla

ISO GM, GMB, 270; IOC GAM
Dominium interretiale: .gm
Praefixum telephonicum: +220
Siglum autoraedarum: WAG

Civitas iuxta ambo fluminis Gambiae[2] latera sita est, e quo civitas nomen accipit et quod mediam per civitatem in Oceanum Atlanticum fluit. Civitas 11 295 km² lata est cum 1,7 millionibus incolarum. Caput est urbs Baniul[3] (Anglice Banjul), sed maximae urbes Serecunda (Anglice Serekunda) et Bricama (Anglice Brikama) sunt.

Gambia historicas radices cum aliis Occidentalibus Africis civitatibus in servitutis commercio condividit, quod fuit primus factor decretorius ut capta servataque est colonia apud flumen Gambiam, primum a Lusis dein a Britannis recta. Die 18 Februarii 1965, civitas libertatem a Britanniarum Regno adepta est et se Consortioni Populorum iunxit. Primo Elizabeth II caput civitatis erat. Anno autem 1970 res publica condita est. Libertate obtenta, Gambia politica stabilitate fructa est, praeter brevem dictaturae militaris brevi tempore anno 1994.

Propter fertilem terram, in oeconomia excellunt agricultura, piscatio, et periegesis. Circiter tertia pars incolarum vivunt sub internationali paupertatis limine 1,25 dollariorum Civitatum Foederatarum per diem.

Historia recensere

Gambia Imperii Ganae et Imperii Songhaici partem formavit. Prima testimonia scripta de hac regione ex Arabum mercatorum textibus saeculorum IX et X surgunt, cum Arabes mercatores viam transsaharensem cum servis, auro et ebure negotiati creavere. Saeculo XV Lusitani hoc commercium hereditavere statuendis maritimis tramitibus ad negotiandum cum Imperium Malii, ad quod zona illo tempore pertinebat.

 
Fortalitiae Gambiae tabula in insula Iacobo.

Anno 1562 advenere coloni e Furnis (Lusice; Furnas) et suam linguam, Furnensem, instituere, quae lingua officialis usque ad 1630 fuit, quamobrem lingua Anglica in usu in Gambia aliquibus Furnensis vocabulis affecta est. Cum Furnensis officialis esse desivit, mansit solum quotidiani usus lingua, revera hodie 62% Indigenarum Gambianorum Furnice loquuntur, circiter 95 000 hominum.

Anno 1588, Lusici solii candidatus commercii exclusivitatem in flumine Gambia Britannis vendidit, quod firmatum est reginae Elizabethae I Patentis. Anno 1618, rex Iacobus I Angliae commercii exclusivitatem cum flumine Gambia et Litore Aureo, in praesenti Gana, Britannicae societati mercatoriae concessit. Inter 1651 et 1661, Gambia indirecte Regni Serenissimi Polonici colonia fuit. Fuere Lettŏnes, e Regno Serenissimo Polonico dependentes, primi qui sedem in insula Iacobo (Anglice; Kunta Kinteh Island), tunc insula Andrea usque ad suam Britannicam occupationem anni 1616 nuncupata, collocavere.

 
Gambianum anni 1880 pittacium cursuale.

Per saecula XVII et XVIII Francia et Anglia pugnavere propter primatum super Senegalia et flumine Gambia regione. Foedus Versaliis anni 1783 Britanniarum Regno fluminis Gambiae possessionem cessit praeter Albredae (Anglice; Albreda) inclavaturam, quae mansit penes Franciam usque ad suam cessionem Angliae anno 1857. Circiter tres servorum milliones missi sunt ex illa regione in Americanas colonias. Anno 1807 abrogatum est servorum commercium intra Imperium Britannicum ut finis poneretur servorum commercio in Gambia. Quamobrem, creatus est locus militaris Bathurstopolis, hodie Baniul, anno 1816. Secutos per annos, Baniul Montileonini Gubernatoris Generalis Britannici iurisdictioni subiectum erat. Anno 1888 Gambia colonia autonoma et uno anno postea colonia regia facta est.

Civitas libertatem a Britanniarum Regno anno 1965 adepta est. Anno 1970, Dawda Jawara primus novae civitatis praeses appellatus est et electus est denuo inter 1972 et 1977. Post independentiam, Gambia suam oeconomicam evolutionem melioravit aucta propter pretia suae exportationis materiae, arachidis, et ob internationalis periegeseōs evolutionem. Februario 1982, iuxta cum Senegalia, Gambia Confoederatio Senegambiae (Francice; Confédération de Sénégambie et Anglice; Senegambia Confederation) formavit. Praeses Dawda Jawara anno 1994 ab Iohanne Jammeh victus est, qui dictaturam instituit. Iohannes Jammeh rursus anno 2001 electus est et legem oppositores factiones esse vetantem abrogavit.

Geographia recensere

 
Satellitalis Gambiae imago.

Gambia una inter minimas Africas civitates est. Agitur de longa paludestris terrae lacinia circiter per 320 chiliometra intro in Africam Occidentalem patente, sed nunquam 50 chiliometra amplitudinis attingente, iuxta ambas fluminis Gambiae margines, quod est totum navigabile in Gambiano cursu. Natio etiam insulam Sanctae Mariae (Anglice; Saint Mary's), in fluminis Gambiae exitu, ubi caput Baniul erigitur, et insulam Iacobum (Anglice; Kunta Kinteh), Patrimonium Mundanum ab UNESCO declaratam, includit.

Clima tropicale est, simile climati vicinae Senegaliae, Meridionalis Malii et Septemtrionalis Benini. Ex Iunio in Novembrem tempus calidum et sat pluviosum est. A Novembri ad Maium temperaturae minores sunt et tempus siccum est.

Civilitas recensere

Gambia polycommatica res publica praesidialis regiminis est, ubi Praeses simul Ducem Civitatis et Ducis Gubernationis munera exercet. Potestas exsecutiva est penes Gubernationem dum potestas legisfera condividitur inter Gubernationem et Parlamentum. Vigens constitutio anno 1996 probata est.

Parlamentum 53 sedibus constituitur e quibus 48 electionibus nominalibus pro circumscriptione sunt.

Praeses Iohannes Jammeh imperat e praxicopēmate diei 23 Iulii 1994. Qui postea electus est per suffragium universale die 27 Septembris 1996, dein denuo electus est die 18 Octobris 2001, et 22 Septembris 2006 et 24 Novembris 2011. Eius factio, Foedus Reorientationis et Constructionis Patrioticae (Anglice; Alliance for Patriotic Reorientation and Construction) in politicam vitam localem domitatur, quamquam officialiter factio unica non est.

Externae rationes et vires armatae recensere

Gambia formale haud allineationis programma plerumque per antiqui Praesidis Dawdae Jawara tenuram secuta est. Arctam conexionem cum Britanniarum Regno, Senegalia et aliis Africis civitatibus habet. Iulio 1994 praxicopēma Gambianas rationes cum Occidentalibus potentiis, praesertim cum Civitatibus Foederatis deterioravit, quae usque ad 2002 pleraquae haud humanitaria adiumenta suspendit secundum Sectionem 508 Legis Auxilii Peregrini (Anglice; Foreign Assistance Act). Ex anno 1995, Praeses Iohannes Jammeh diplomaticas rationes cum aliis nonnullis nationibus statuit, inter quas Libya (suspensa anno 2010), Res publica Sinarum sive Taivania et Cuba.

 
Gambianae missiones diplomaticae in mundo.

Gambia activo munere fungitur internationalibus in rebus, praesertim in Africa Occidentali et Islamicis in rebus, quamquam eius repraesentatio peregrina limitata est. Sicut Communitatis Oeconomicae Civitatum Africae Occidentalis (Anglice Economic Community of West African States sive ECOWAS, Francice Communauté économique des États de l'Afrique de l'Ouest sive CEDEAO, Lusice; Comunidade Económica dos Estados da África Ocidental sive CEDEAO) membrum, Gambia activo munere functa est in huius organizationis conatibus resolvendorum bellorum civilium in Liberia et Monte Leonino et copias contribuit huius communitatis Circulo Inspectorio Communitatis Oeconomicae Civitatum Africae Occidentalis (Anglice Economic Community of West African States Monitoring Group sive ECOMOG) anno 1990 et missioni ECOMIL anno 2003. Etiam Gambia in propinqua Guinea Bissaviensi et in vicina Senegaliae regione Casamantia (Francice Casamance) discussiones mediare conata est. Gubernatio Gambiana Senegaliam complicem in irrito praxicopēmatis conatu Martio 2006 fuisse credit. Quod rationes inter Gambiam et suam vicinam fecit. Subsequens iuru humanorum status deterioratio crescentes nixus rationibus inter Civitates Foederatas et Gambiam collocavit.

 
Membra ECOMOG e 2005.

Gambianus Exercitus naturalis circa 1 900 hominum habet. Exercitus consistit e pediatus tagmatibus, custode nationali et classi nautica, omnibus sub auctoritate Departimenti Civitatis Defensionis, ministerii ab Iohanne Jammeh gesti. Ante anni 1994 praxicopēma, Exercitus Gambianus technicum adiumentum et exercitationem e Civitatibus Foederatis, Britanniarum Regno, Republica Populari Sinarum, Nigeria, et Turcia accipiebat. Plerisque his adiutamentis ablatis, Exercitus renovatum auxilium e Turcia et aliis accepit. Iuniorum Exercitus Gambiani officialium numerus in Regia Academia Militari Sandhurstensi (Anglice; Royal Military Academy Sandhurst) regulariter edocetur et optiones e Regio Regimento Calpensi (Anglice; Royal Gibraltar Regiment) Gambianas copias in Bacau (Anglice; Bakau) Novembri 2010 exercitare observati sunt.

Gambia suam militaris exercitationis pactionem cum Libya exspirare anno 2002 sivit.

Vires armatae Gambianae participavere ECOMOG, Dysmicafricam vim per Bellum Civile Liberianum, anno 1990 coeptum, diffusam. Vires Gambianae subsequenter in nonnullis aliis servandae pacis operationibus in Bosnia, Kosovia, Republica Democratica Congensi, Erythraea et Timoria Orientali inter alias participavere. Gambia 150 copias in Liberiam anno 2003 contribuit velut apopasmatis ECOMIL pars. Anno 2004, Gambia 196 hominum apopasma Missioni CN Servandae Pacis in Darfure, Sudania, contribuit. Intestinae securitatis et legalis exsecutionis resposalitates Gambianis vigilibus penes Inspectorem Generalem Vigilum et Secretarium Civitatis Rerum Internarum nituntur.

Alexander Bellamy et Paulus Williams Gambiam Gradus 2 servandae pacis contributoriam classificant et Universitatis Neo-Eboracensis Centrum Cooperationis Internationalis (Anglice; NYU Center on International Cooperation) Gambiam regionalem ducem in servanda pace describit.

Divisiones administrativae recensere

 
Gambiae divisiones.

Gambia divisa est in divisiones quinque et unam urbem. Gambiae divisiones a Commissione Comitiali Independente secundum Articulum 192 Constitutionis Nationalis creatae sunt. Hae divisiones sunt:

Divisio aut urbs Latine Divisio aut urbs Anglice Caput Latine Caput Anglice
Baniul Banjul Baniul Banjul
Flumen Medium Central River Ianiambura Janjanbureh
Flumen Inferius Lower River Collis Regum Mansa Konko
Ripa Septemtrionalis North Bank Cerevan Kerewan
Flumen Superius Upper River Basse Basse
Occidentalis Western Bricama Brikama

Vicissim Gambianae divisiones subdivisae sunt in districtus 37 qui sunt:

 
Districtus Gambiae.
Districtus Latine Districtus Anglice Incolae (censu 2003) Divisio aut urbs
Districtus Canifingensis Kanifing 322 410 Baniul
Districtus Baniulensis Banjul 34 828 Baniul
Fulladu Occidentale Fulladu West 71 669 Flumen Centrale
Districtus Ianiamburensis Janjanbureh 3 466 Flumen Centrale
Niamina Dancuncu Niamina Dankunku 6 000 Flumen Centrale
Niamina Orientalis Niamina East 19 034 Flumen Centrale
Niamina Occidentalis Niamina West 6 630 Flumen Centrale
Saloum Inferius Lower Saloum 13 524 Flumen Centrale
Niani Niani 22 242 Flumen Centrale
Niania Nianija 8 205 Flumen Centrale
Sami Sami 19 157 Flumen Centrale
Saloum Superius Upper Saloum 15 970 Flumen Centrale
Iarra Centralis Jarra Central 6 494 Flumen Inferius
Iarra Orientalis Jarra East 12 505 Flumen Inferius
Iarra Occidentalis Jarra West 24 416 Flumen Inferius
Ciangum Centrale Kiang Central 7 886 Flumen Inferius
Ciangum Orientale Kiang East 6 534 Flumen Inferius
Ciangum Occidentale Kiang West 14 711 Flumen Inferius
Baddibu Centrale Central Baddibu 14 998 Ripa Septemtrionalis
Iocadu Jokadu 17 850 Ripa Septemtrionalis
Baddibu Inferius Lower Baddibu 15 157 Ripa Septemtrionalis
Niumi Inferiores Lower Niumi 44 491 Ripa Septemtrionalis
Baddibu Superius Upper Baddibu 55 370 Ripa Septemtrionalis
Niumi Superiores Upper Niumi 24 940 Ripa Septemtrionalis
Fulladu Orientale Fulladu East 98 454 Flumen Superius
Cantora Kantora 30 402 Flumen Superius
Sandu Sandu 18 321 Flumen Superius
Vuli Wuli 35 856 Flumen Superius
Foni Bitancarenae Foni Bintang-Karenai 15 994 Occidentalis
Foni Bondali Foni Bondali 6 049 Occidentalis
Foni Brefetenses Foni Brefet 11 411 Occidentalis
Foni Iarrolenses Foni Jarrol 5 943 Occidentalis
Foni Cansala Foni Kansala 12 247 Occidentalis
Combo Centralis Kombo Central 84 315 Occidentalis
Combo Orientalis Kombo East 28 146 Occidentalis
Combo Septemtrionalis et Sancta Maria Kombo North/Saint Mary 166 351 Occidentalis
Combo Meridionalis Kombo South 62 531 Occidentalis

Demographia recensere

Amplius 63% Gambianorum rusticis in viculis (secundum censum anni 1993) vivunt, quamquam magis magisque iuvenes caput ad quaerendas laborem et educationem veniunt. Temporarii numeri ex anni 2003 censu ut lacuna inter urbanos et rurales incolas brevietur ostendunt quia magis areae urbanae declarantur. Dum urbana migratio, evolutionis incepta et modernizatio magis Gambianos in contactum cum Occidentalibus consuetudinibus et valoribus ducunt, autochthonici induendi ac celebrandi modi et traditionalis emphasis in familia extensa velut integrae quotidianae vitae partes manet.

 
Gambiana femina cum infante.

PCNE Relatio de Evolutione Humana anni 2010 Gambiam loco 151 inter 169 nationes collocat secundum suum Indicem Evolutionis Humanae, quod eam ponit intra "Evolutionis Humanae Infimae" categoriam. Hic index exspectationem vitae, scholarizationis annos, reditus nationalis grossus per capita inter alios factores confert.

Ethnē et linguae recensere

Ethnōn varietas in Gambia vivit, et omnia suam propriam linguam et traditiones servant. Ethnos Mandingicum[4] (Anglice Mandinka) est numerosissimum, quod sequuntur Fulae, Volofi, Diolae, Serahuli, Sereres et Bianuncae (Anglice; Fula, Wolof, Jola, Serahule, Serers et Bianunkas, respective). Acus (Anglice Krio localiter? Akus nuncupati) unam inter minimas minoritates ethnicas in Gambia constituunt. Qui sunt Creolorum Montileoninorum descendentes et traditionaliter in capite densavere.

Sunt circiter 3 500 haud Africorum residentium, inter quos Europaei et familiae Libanensis originis (propomodum 0,23% totius incolarum numeri). Europaeae minoritatis plerique Britanni sunt, quorum multi post independentiam abivere.

Lingua Arabica est lingua publica in Gambia quia 2014. Aliae linguae Mandinga, Volofica, Fula, Sererica, Montileonina vernaculares sunt. Geographicam ob collocationem linguae Francicae cognitio proprie valde diffusa est.

Religio recensere

 
Meschita in Gambia.
 
Cathedralis Anglicana Sanctae Mariae in Baniule.

Articulus 25 Constitutionis iura ut cives quamvis religionem quam eligant colant protegit. Gubernatio etiam religio civitatis non statuit. Islamismus praevalens religio, propemodum a 90% incolarum in natione culta, est. Plerique Musulmani in Gambia Sufisticis legibus et traditionibus haerent. Virtualiter tota commercialis vita in Gambia per praecipua Islamica festa, velut per Festum Sacrificii et Eidulfitrum, consistit. Plerique Musulmani Malicistica schola iurisprudentiae sequuntur. Est quoque Islamica Siitica communitas in Gambia, praersertim inter Libanenses et alios Arabes immigrantes in regionem. Christiana communitas circiter 8% incolarum repraesentat. In Occidentalibus et Meridionalibus Gambiae partibus residentes, plerique Christiani se Catholici identificant. Nihilominus, adsunt parvuli Christiani circuli, tales Anglicani, Methodistae, Baptistae, Adventistae, Testes Iehovah et parvae Evangelicae denominationes.

 
Serericum religiosum symbolum Duti (Anglice et Sererice Ndut).

Reliquae 1,97 centesimae incolarum Indigenarum credibilibus adhaerent, velut Religioni Serericae (Anglice Serer Religion, Sererice Fat Roog). Religio Sererica cosmologiam et fidem supremo deo Rōgo (Anglice et Sererice Roog sive Rog) nuncupato complectitur. Inter cuius festa Choe (Anglice et Sererice Xoy sive Khoy), Bossehum (Anglice et Sererice Mbosseh) et Randurande (Anglice et Sererice Randou Rande) sunt. Quotannis Religionis Serericae asseclae in Sine in Senegalia ad divinatoriam caerimoniam Choe peregrinantur. Religio Sererica etiam aliquod significativi effectus in Senegambiae Islamica societate habet, ubi omnia Senegambiana Islamica festa, velut Tabascium, Gamo (Anglice et Sererice Gamo), Corĭte (Anglice et Sererice Koriteh) et Verĭcor, sunt omnia mutua e Religione Sererica. Quae sunt antiqua Sererica festa.

Velut Sereres, Diolae etiam suam religiosam consuetudinem habent. Inter quorum praecipuas caerimonias religiosas una Bucūtum (Anglice et Francice Boukout et Diolice; Bukut sive Futampaf) est.

Propter immigrationem ex Asia Meridiana, adsunt Buddhistae et Bahaistae.

Urbes cum maximo numero incolarum recensere

Ecce novem Gambianae urbes cum maximo numero incolarum:

Positio Urbs Divisio Incolae Photographemata
1 Bricama Occidentalis 77 700
 
Bricama
2 Bacau Baniul 43 098
 
Bacau
3 Baniul Baniul 34 589
 
Baniul
4 Farafenni Ripa Septemtrionalis 29 867
 
Farafenni
5 Lamin Ripa Septemtrionalis 24 797
 
Lamin
6 Sucuta Occidentalis 15 131
 
Sucuta
7 Basse Flumen Superius 14 380
 
Basse
8 Guniur Occidentalis 14 088
 
Guniur
9 Soma Flumen Inferius 9 869
 
Soma

Societas recensere

Libertas preli recensere

Iohannes Jammeh de restringenda nationis libertate preli accusatus est. Promulgata est legum restrictivarum series de hoc themate et postea, Decembri 2004, evenit relatoris Deydae Hydara caedes, adhuc insolva, qui multo eas impugnaverat. Iohannes Jammeh, nihilominus, ullam securitatis custodum conexionem cum relatoris caede negavit.

Quaestiones de mulieribus recensere

 
Gambiana praeses vicaria Aesato Njie-Saidy.

Ianuario 2013, faventibus Alta Commissione Britannica (Anglice; British High Commission sive BHC) et Conscientiae Internationalis caritate, magnum exercitandae alphabetizationis programma feminis in Gambia initiatum est. Lectiones in animo habent "vitales feminarum sollertias augere, earum habilitates accedendi in opportunitates meliorare et eis potestatem participandorum communitariorum processuum ad faciendas decisiones dare." Gambia est campio in attribuenda potestate feminis; sunt multae inititivae de attribuenda potestate feminis in Gambia, inter quas gratuita feminarum educatio. Nationis praeses vicaria Aesato Njie-Saidy mulier ac longaevissimum membrum in consilio serviente et multae feminae in consilio serviunt.

Persecutio homosexualitatis recensere

Anno 2008, Iohannes Jammeh suam gubernationem leges laturam esse contra homosexuales cum legibus strictioribus quam eis Iraniae et decapitatum iri androcoetas et lesbianas in Gambia repertos nuntiavit. Iohannes Jammeh ultimatum androcoetis et lesbianis ut nationem reliquerent dedit.

Persecutio hominum de veneficio accusatorum recensere

Amnestia Internationalis liberatos esse mille hominum refert posquam prehensi essent de veneficio accusati, quorum nonnulli alucinogenas potiones bibere coacti sunt et duobus in casibus mors ob defectionem renalem et mulieres stupratae.

Oeconomia recensere

 
Nitide picti lintres piscatorii communes sunt in Bacau, in Gambia.

Gambiana oeconomia agriculturā subsistentiae designatur, combinata cum historica dependentia ex arachidum productione ac exportatione. Ad quod adiunguntur bona periegetica industria, systema reexpòrtationis quod nationis portu sustinetur, demissa portoria de importationibus, administrativae progressiones minimae et exportationum volumen fluctuans ac sine inspectione.

Agricultura 29% PDG repraesentat et 75% incolarum utitur. Solum arachidum productio 6,9% PDG format, ad quam adiunguntur aliae culturae (8,3%), ctenotrophia (5,3%), piscatio (1,8%) et silvicultura (0,5%). Campus industrialis 12% PDG contribuit. Hoc in ambitu, reductum systema fabricatorium (5,5% PDG) praesertim industriis transformandorum agriculturalium productorum (furnis torrendarum arachidum, zythopoeia et industria coriaria) constituitur. Aliae industriae saponem, vestimenta et potiones fabricant. Denique campus diaconiarum 55% PDG constribuit.

Britanniarum Regnum et Unio Europaea praecipuos mercatus repraesentant ad quos Gambianae exportationes diriguntur (86% Gambianarum exportationum, quem sequuntur Asia cum 14% et Africa cum 8%). Respectu importationum, praecipui commerciales socii sunt Britanniarum Regnum, Germania, Francia, Nederlandia et Belgia (coniunctim 60% importationum), quos sequuntur Asia cum 23% et Litus Eburneum iuxta cum aliis Africis nationibus cum 17%.

Infrastructura recensere

Vectura recensere

 
Geopolitica Gambiae tabula cum reti viario.

Nec ferrivia nec metropolitana nec strataria in Gambia sunt.

Gambia attamen 2 700 chiliometra viarum habet, e quibus 956 bituminata et 1 744 sine bitumine. Est in praesenti nulla filoraeda. Capite Baniule et in paucis habitatis zonis, societates publicae privataeque vecturas urbanas, suburbanas et interurbanas per laophorium effectas gerunt.

Natio 400 chiliometra aquarum intestinarum possidet. Praecipuus portus Baniul est.

Respectu vecturae aëriae, societas aëronautica nationalis Gambia International Airlines est. In Gambia solum unus aëroportus est, Aëroportus Internationalis Baniulensis (Anglice; Banjul International Airport), revera vicini Yundi situs. Hic aëroportus aërodromos trochodromēseōs bituminatos habet.

Educatio recensere

Educatio in Gambia e quinque phasibus constat quae sunt hic inferiore in tabula:

Genus educationis Phasis Latine Phasis Anglice E gradu In gradum Ex aetate In aetatem Duratio annis
Primaria Schola Basica Inferior Lower Basic School 1 6 7 13 6
Media Schola Basica Superior Upper Basic School 7 9 13 16 3
Secundaria Schola Secundaria Senior Senior Secondary School 10 12 16 19 3
Tertiaria Universitas University
 
Pueri in schola in Gambia.

Quamquam sex anni primae educationis inferioris saltem obligatorii gratuitique sunt, universalium apparatuum inopia ne hoc verum aliquibus fiat impedit. Est selectionis examen huius periodi fine quod est obex ad pergendum ulterius. Prima educatio inferior alios tres annos pergit, usque ad testimonium scholae iunioris ducens.

Illi alumni quorum parentes secutae educationis impensas solvere et additicium reditum familiarem renuntiare possunt relativo trium annorum luxu in schola secundaria seniore fruuntur. Quorum principale curriculum linguam Anglicam, mathematicam, scientiam integratam et studia socialia includit. Hi etiam habent tres aut quattuor electivas materias quae in commercium, scientiam aut artes conspicere possunt. Denique, hi Africae Occidentalis testimonii secundarii senioris examini collineantur.

Institutum Exercitationis Technicae Gambianum (Anglice Gambian Technical Training Institute) anno 1983 statutum est ad gerenda programmata in consociatione cum Britannicis City & Guilds, Pitman Training UK et Regia Societate Artium (Anglice The Royal Society of Arts). Eius programmata interim magnopere amplificata sunt et nunc amplius 60 cursus offerunt.

Collegium Gambiae (Anglice Gambia College) exercitationem haud gradus de agricultura, scientia, infirmaria atque obstetricia, educatione, trophodosia et administratione praebet.

Universitas Gambiae anno 1999 condita est et cursuum programmata de humanioribus ac studiis socialibus, oeconomia ac administrationis scientia et infirmaria ac salute publica offert. Quoque sexennii cursus de medicina et chirurgia offert.[5]

Salus recensere

 
Valetudinarium Docens Regiae Victoriae (Anglice Royal Victoria Teaching Hospital).

Iunio 2011, Aerarium Incolarum Consociationis Nationum relationem de Mundanae Obstetriciae Statu emisit. Quae nova data de obstetriciae vi operaria et de programmatibus relatis ad neonatos ac mortalitatem maternam in 58 civitatibus continet. Anni 2010 index mortalitatis maternae pro 100 000 ortuum in Gambia 400 est. Quod confertur cum 281,3 anno 2008 et 628,5 anno 1990. Huius relationis propositum modos illustrari est quibus Proposita Progressionis Millennii attingi possunt, praesertim Propositum 4 -mortalitatem infantilem reducere- et Propositum 5 -mortem maternam reducere. In Gambia obstetricum numerus pro 1 000 ortuum vivorum est 5 et periculum mortis per vitam gravidis est 1 pro 49.

Publica expensa 1,8% PDG anno 2004 erat, quamquam privata expensa 5,0% erat. Erant 11 medici pro 100 000 hominum incipiente decennio 201. Exspectatio vitae ortu 59,9 anni feminis et 57,7 viris anno 2005 erat.

Secundum Ordinem Mundi Sanitarium anno 2005 aestimatae 78,3% Gambianarum puellarum feminarum mutilationem genitalium femineorum passae sunt.

Societas Power Up Gambia nuncupata in Gambia operatur ad praebendam energiae solaris technologiam apparatibus curationis medicae, maiorem accessum electridi firmans.

Nuperrime, societas internationalis auxilii Riders for Health, ad Subsaharianas civitates in Africa conspecta, nota fuit quia praebuit curationis medicae vehicula toti civitati. Societas Riders for Health vehicula gubernationi gerit et sustinet. Initiativa dirigit ad praecipuum universalis curationis medicae obicem -vecturam et permittit salutis operarios ter multos viculos in singulas hebdomades visitare.

Puerorum immunizatio recensere

Anno 1974, Ordo Mundi Sanitarius Programma Expansum de Immunizatione creavit. Programmatis Expansi de Immunizatione propositum est firmare ut pueri omnibus in nationibus immunizationes salvandae vitae accipiant. Gambia se ad Programma Expansum de Immunizatione anno 1979 iunxit. In Gambia, programma praecipuos morbos tegit, quae sunt phthisis (cum vaccino BCG), diphtheria, pertussis (in vaccino DTP combinata), morbillus, poliomyelitis ac febris flava, hepatitis B (HBV), haemophilus influenzae typi B (HBV) et vaccinum coniugatum pneumococcale (PCV). Ianuario 2013, Programmatis Salutis et Praestitutae diarium retulit:

  • "Adversus alias civitates provectibiles, Gambia consistenter magnum tegminis indicem plerisque assuetis immunizationibus retulit. . . . Puerorum nulla vaccina accipientium proportio omnino est infima (3%) et immunizationis BCG tegmen magnum est, quod systema tradendarum immunizationum in aut prope ortum bene fungi indicat."

Praeside Iohanne Jammeh, Gambia salutem publicam melioravit. Octobri 2012, relata est Gambia significativas meliorationes in poliomyelitidis ac morbilli immunizatione et vaccino PCV-7 fecisse.

Gambia regconita est sine poliomyelitide anno 2004. "Gambianum Programma Expansum de Immunizatione est unum inter optima in Regione Africa Ordinis Mundi Sanitarii," Thomas Sukwa, Ordinis Mundi Sanitarii repraesentans,dixit, secundum diarium Foroyaa. "quidem gratificans est ut Gambiana gubernatio in eradicandae poliomyelitidis initiativa versata maneat notare."

Secundum diarium Vaccine News Daily:

Cultura recensere

 
Arcus 22 distinctivae capitis Gambiani portae prodest.

Quamquam Gambia minima natio intra continentalem Africam est, eius cultura valde dissimilium ponderum productum est. Nationales limites angustam laciniam delineant in ambobus lateribus Fluminis Gambiae, aquae corporis quod vitali munere in nationis destinato fungitur et quod localiter simpliciter "Flumen" (Anglice; The River) nuncupatur. Sine naturalibus saeptis, Gambia domus plerorumque ethnōn per Africam Occidentalem, speciatim per Senegaliam, praesentium facta est. Europaei in nationis historia etiam excellunt quia Flumen Gambia penitus in continentem navigabile est, geographica proprietas hanc aream faciens unum inter quaestuosissima loca servorum commercio e saeculo XV in saeculum XVII (quod eam facit strategicam consistendo huic commercio post eius utlagationem). Huius historiae aliquod pervulgatum est in Alexandri Haley libro et serie televisifica Radices (Anglice; Roots) quae collocata est in Gambia.

Pediludium recensere

 
Posterior Meschitae Regis Fahdi (Anglice King Fahad Mosque) pars cum Stadio Box Bar.

Pediludium in Gambia a Societate Pedilusoria Gambiae (Anglice Gambia Football Association) administratur, quae affiliatur et ad FIFA et ad CAF. Societas Pedilusoria Gambiae liga pedilusoria in Gambia gerit, includens non solum supremam divisionem Primam Divisionem Ligae SPG (Anglice GFA League First Division) sed etiam Turmam Pedilusoriam Nationalem Gambiae. "Scorpiones" (Anglice The Scorpions) agnominata, turma nationalis nunquam classificata est Certaminis Mundani Pedilusorii aut Poculi Africi Nationum certaminibus ultimis in gradu seniore. Gambia duos campionatus CAF sub-17 vicit, unum anno 2005, cum natio in hospitio accepit, et anno 2009 in Algeria ubi automatice se classificavit Certamine Mundano Pedilusorio sub-17 in Peruvia anno 1005 et in Nigeria anno 2009 respective. Gambia etiam se classificavit Certamine Mundano sub-20 anno 2007 in Canada. Turma feminea sub-17 etiam contendit in Certamine Mundano anno 2012 in Atropatena.

Feriae et dies festi recensere

Feriae et dies festi
Dies Nomen Latinum Nomen locale
1 Ianuarii Annus Novus New Year's Day
18 Februarii Dies Independentiae Independence Day
Martio aut Aprili Dies Passionis Domini Good Friday
Martio aut Aprili Feria Secunda Paschae Easter Monday
Kalendae Maiae Dies Laboris Labour Day
25 Maii Dies Africae Africa Day
22 Iulii Dies Revolutionis Revolution Day
15 Augusti Assumptio Assumption
25 Decembris Christi Natalis Christmas Day
variabiles Islamici
Asura Ashura
Prophetae Natalis Prophet's Birthday
Revelatio Alcorani Revelation of the Qur'an
Finis Ramadanis End of Ramadan
Festum Sacrificii Feast of the Sacrifice

Nota: Islamicorum dierum festorum tempus praestituitur secundum locales variarum Lunae figurarum observationes. Per lunarem Ramadanis mensem, quod Corĭti (Anglice; Koriteh) antecedit, Musulmani diu ieiunant et noctu celebrant et normales negotiorum regulae in aliquibus casibus interrumpi possunt.

Codices recensere

Gambiae hi codices sunt:

Notae recensere

  1. "Gambia -ae" (de nomine Latino vide pp. 425-427 apud Google Books)
  2. Lexicon Universale Hofmann
  3. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  4. Lexicon Universale Hofmann
  5. Systema educativum Gambianum secundum paginam interretialem Classbase

Nexus externus recensere

Gubernatio
Informatio Generalis
Salus
Periegesis
  • Birdwatching in the Gambia – Pagina interretialis de Observatione Avium in Gambia cum photographematum thecis de Gambianis avibus
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gambiam spectant (Gambia, The Gambia).
Gambia : politica
Ministri rerum externarum Gambiani